Mauritij Bresij doctoris regij, De diuo Bonauentura a S.D.N. Sixto 5. pontifice max. in doctorum ecclesiasticorum numerum cooptato, oratio. Habita 14. Martii 1588. cum in B. Bonauenturae honorem solenne sacrum fieret

발행: 1588년

분량: 13페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

sos, Gregorios Magnos ,atq; alios praestantes sanctitate viros imitari maluisset. leti re ex octodecennali totius Franciscanorum ordinis Praefectura: summa cum laude gesta. Metire ex Lugdunensi concilio, quod eius potissimum celebratum&administratum est consilio. Cum cnim Cregorius X. maximis grauissimisque de causis,imprimis autem ut Graeci ad Apostolicae sedis unionem & obseruantiam reuocarentur, Lugdunum Patrum concilium indixisset: e vestigio omnes in unum B nauenturam coniecerunt oculos, quod eum quantistibet dissicultatibus explicandis & expediendis omnium maxime idoneum ducerent. Itaque ut sententiam de superiori loco diceret , Non enim tantum lumen Ecclesiae aequum erat sub modio occultari diutius,sed ex altissimi cuiuspiam montis vertice larga luce terras complere Idein G rcgorius eum S. R. E. Cardinale &Episcopum Albanensem dixit. Acut olim summum illum Thebanorum Ducem Epaminondam, cum alijs ducibus constitutis, priuatus mereret, copijs in procinctii stantibus ex milite Imperatorem creatum legimus: Sic sane dissicillimis Christianae rei temporibus B. Bona uenturae Cardinalitia dignitas est delata. Eidemque una cum duobus Episcopis,Rhotomagensi&Tripolitano, Triumuiris utique familiae Francia scanae alumnis, mandatum est, uti prospiceret ne quid Eccissa detrimenti acciperet. Credidisses ipsam tum maxime unius D.Francisci humeris sustineri.Viri & termaximi& termaxim ac religiositanae disciplinae principis.Quae tantum cultorum §atorum nacta est,ut aeque numero, que literis,arque sancti monia, caeteras una vicerit & longo praecurrerit interuallo.Ve

enim Cardinales , quos illa & plurimos & egregios extulit, in praesentia omittamus: ne perorationi,ad quam festinat or tiO,longior afferatur mora. An vel olim Nieolai IIII. Alexandri V. Sixti IIII. maiores vestros paenituit vel hodie,vos Ili stris ni Reuerendissimique Patres, te sacra panegy ris, te Roma , te Italia, vos omnium orarum & regionum gentes, Sixti V Pontificis Opt. Maximi poenitet Quo sedente ac mod

zante terris quantum potero voce contendam, ut hoc omnes

exaudiant beatissima urbium Roma est , felicissima prouin-

12쪽

ciarum Italia, totusque terrarum orbis fortunatissimus. Tai tum commodi apportat sapientia, quoties vel ea ad Principem , vel ad eam principatus accesserit . Verum de tuis B. Pater laudibus dicendi plenius &copiosius, tua sanctitas maximis & mirabilibus quotidie gerendis rebus suppeditabit nombis argumenta saepissime. Nunc autem B.Bonaventuram Lugduni in sancta synodo paulo ante relictum quid agat reuisamus. Ipsi igitur praecipuum Lugdunensis concilij incumbebat

onus , ut orientcm cum occidente coniungeret, Graecam cum

Latina Ecclesia, quas intermedius discrepantium in quibusdarcligionis capitibus opinionu paries dirimebat.huc verbi Dei malleo disiecit & disturbauit , coegitque,ut Pastor in stabulum

errabundas oues,sic Graecos antea palantes & deuios in unum cum Romanis corpus Ecclesiae. Docuit enim ipsos, Sanctu Dei spiritum una cum Patre & filio , tanquam ab utroque, non ab

altero tantum manantem adorare. Docuit,Pontificem Roma

num luminum esse toto orbe Pontificem. Docuit delicta nostra post mortem igne purgatorio expiari. Docuit celebrandam pane azymo Eucharistiam. Ut appareat, quod ante dixi, eius Theologiam non in scriptis tantum eluxisse, sed etiam in ser, monibus, disputationibus, congressibus, maximeque Lugdunens concilio claruisse. Dignam quam omnis suspiciat & veneretur posteritas: Ac vel ipso Graecorum testimonio augusta. Qui quo tempore diuinus ille Doctor supremum diem obiit, fientes & quiritantes clamabant Christianismi columnam corruisse. Diuino tamen augustiorem miraculo. Quid enim, quae,so, aliud voluit 1lla B. Bonaventurae capitis centesimo &1exagesimo post obitum anno integritas, quam,uti quondam humano capite dum fundamenta Capitolij agerentur inuento, responsum est ab hariolis,portendi futuram caput mundi R mam illic ipsum aliquando Doctoribus Ecclesiasticis,quod perfectum hodie videmus, aggregatum, fore Theologiae studiosorum caput Θ Ego vero video ex sacrarum rerum scriptoribus fuisse qui subtiles vocarentur, qui angelici,qui irrefragabiles. At hunc unum eximiarum virtutum dc perfectionum merito consecutum , Ut communi consensu concessuque omnium Do-

13쪽

ctor Seraphicus nuncupetur. Idque eam, opinor, habet sententiam: quod uti Seraphin Ecclesiasticae hierarchiae primas

obtinent, ad diuinae maiestatis amorem mirabiliter inflammati : sic ipse, egregie inter caeteros, &scriptis& vita Deum spiret, eiusque colendi & venerandi ardore incredibili exardescat. Quamobrem alijs alii Doctorum dignoscantur notis &indicijs, Doctoris quidem Seraphici insigne & character erit,

flagrantillimum pietatis, ut itadicam,incendium: non eum solummodo perurens , sed & quicquid appropinquauerit ad

eumque accesserit, concalefaciens & inflammans. Denique is vere Doctor est Doctorum vetustissimos & celeberrimos aequiparans. Doctor omnibus exim ij & exquisitissimi pastoris Ecclesiae numeris absolutus. Doctor, & olim, & nunc,& in posterum,& a cunctis, & ubique laudatus. Doctor qui non secus inter Theologos coruscet,quam inter sidera Helperus. Iure igitur optimo publicoque bono factum est,ut tanti viri doctrinam S. D. N. Sixtus V. de collegi, Pontificis sententia, vel potius, sancti spiritus afflatu , ad augustam Sanctorum Patrum priscorumque Doctorum religionem & venerationem consecrauerit. Quanquam si apud sanctitatem tuam fas est loqui liberius ut vera dicenti semper fas erit vereor ut non eum Doctoribus Ecclesiasticis primus annumeraueris: sed hoc pij iampridem omnes, hoc Ecclesia uniuersa, in qua tantum tamque celebre ipsius nomen est,iamdudum consensione tacita decreuerit.Apostolicam modo authoritatem interposueris, ne quis cuiquam deinceps in ij ciatur scrupulus, vilaue dubitatio supersit.Quod quidem a nemine Pontificum potius quam abs te, cui tanta cum Doctore Seraphico similitudo & cognatio intercedit,iactum oportuit. Ecce enim principio,quod non sine Dei numine, tantis quidem in viris, accidit: paria vobis & affinia , non magis nomina,quam fausta & festa ipsorum omina: ibli Bonaventurae,iibi Felieis. Exinde idem ordinis caput. Eadem quae vos extulit eduxitque familia,pietas, Zelus det,eruditio singularis,Theologiae in Academ ijs professo,cociones,eloquentia, scripta, Praefectura ordinis,Episcopatus, Cardina-

latus. De reliquo,Christiani illius Herois vita functi sanctimo-

SEARCH

MENU NAVIGATION