장음표시 사용
2쪽
3쪽
lentio inepti sinuo neque debitae laetitiae signa dare quacumque pol it , cum est facultas , contemnat ingratus . Hoc me vitio, ines e laborare in praesens ut quisqv m arguat, aut suspicetur non ego commιttam . Et quum multa mibi suppetere intelligam tuarum laudum praeclarissimarum argumenta , quarum com
memoratione illustriorem facere possim in ipsa operis
fronte Orationem bane meam; haec tamen Omnι a prα teribo libenter. que illud unum maxime in tu rum recte factorum patrimonio . collocandum eqse Jure
affirmabo , quod Orbis Christiani Pacificitor auαι asopud Omnes , quos inter pervagata est iampridem fama
ingen= cum pietatis eius, quae deceat Petri buccesssorem in cbrisii Ecelsa gubernanda , tum prudentis , consilii,
dexteritatis tantae , quantam reposcere videbantur tur bata Reipublicae tempora, quibus tu tranquillι ratem red diueris , animique ab dissidι is , et contentione ad pacis studium revocati. Itaque eo nonnine, et Gentium Omnium concrocere in dies gratulationem , et Ingeniorum monimenta , egregia quidem , in lucem edi quutidie sub aus piciciis tuis , artiumque optimarum , quic summum clate hac nostra in te uno praesidium babent constitutum ,Decimina non quecumque evulgari videmus magno cum sacrae , profanaeque eruditionis emolumento. Eo et ipse nomine , omnesque Collegae mei gratulamur tibi ex an
ce , bcc maxima , et tanta dona, quae ab ejusdem I rini talis Numine promenerunt tibi ad ovium tuarum tuta mentum , tuorumque Subditorum felicitatem , Pastorum Maxime , idemque Princeps clementissime. Tu, quema es in omnes benignitas , et clementia , baec anιmo rum nostrorum se a comiter excipias , ut soles, nobVque Omnibus impartiaris . paternam tuam , atque Avom ti- eam Tenedιctιonem.
4쪽
UM omnium Christianae, aere naeque Religionis Mysteriorum BEATIssIMA PATER summum illud, atque princeps semper exin 'titerit et Deum unum naturas Trinum hypostasi credi ab omnibus opportere , qui semel. traditat Sanctis Fidei regulam reetissimam' tenere velint; tum ce te profunda inter ejusdem divinae TRINITATIs arcana Ψ profundissimam esse fateamur necesse est Beatorum omnium elestionem ad ipsius beatisi sim e TRINiTATis conspectum ineffabilem, ac sempiternum. Atque inde plane est , quod mentea perculsum, arcanique majestate conterritum audivimus nuper Apostolum exclamantem l O .i titudo divitiarum Sapientiae , et Seientiae Deil uam incomprehensibilia sunt iudieia ejus , et investigabiles vix eJust a) Quis enim hominum altitudinem
5쪽
hanc, tamquam Mare lati mime patens, sic tenui
ingeniorum cymba tentare, nedum transmittere
sit ausus λ aut quis Angelorum intellectu se deprehendere posse arbitretur sensum Domini , ejus que Consilium , quod tempus omne excedit aeternitate , quod superat intelligentia omnium mentium facultatem λ Atqui illud ego tamen amr- mare jure posse confido , quod ejusdem inextricabilis licet, arcani meditatio , ubi illud propius aliquanto inspicere velimus, Divinis Scripturis facem praeserentibus , tantam afferat lucem Christianis omnibus ad morum sive emendationem, sive emolumentum, ut hinc maximus ex sistat in eamdem Deitatis TRINiTATEM , cujus hodie diem festum agimus , Fidelium Cultus, et ob sequium . Quod quam vere a me dictum sit, a tende quasso, quamdiu explicatis breviter ea super re ex Patrum sententia Scripturarum testimoniis, id, quod proposui, luce clarius, aud ego fallor , patere intelligatur. Praeclare omnino, aptissimeque ad rei pro positae argumentum scriptum est a Salomone sapientissimor Funisulus triplex dissetis rumpitur sa)Id, quod de Amicorum societate eo loci stabili, ac firma, nec facili negotio dissolvenda secundum litteram dictum esse agnoscunt Verborum , Dei enarratores ue age altiori, ac mystico sensu intelligamus esse pronunciatum cum Hieronymo φ) de sacrosancta , individuaque TRINITATIs in juvandos homines societate . Quis enim Patre amicior nobis, de cujus amicitia testem , atquα adsertorem habemus charissimum Patris ejusdem
6쪽
unigenitum, qui dixit: Ipse Pater amat vos a)Quomodo autem non diligat Homines Spiritus Sanetiis Charitatis, quam dissidam habemus per eum dem Spiritum in cordibus nostris b) Nam Christi Iesu, qui animam suam posuit pro amicis suis, idest nobis , nosque ipsos non servos ,
sed amicos appellavit, non opus est multis ver ibis grandem, quaque major nulla extitit, amici. tiam commemorare. Triplicem itaque iuniculum habemus, qui nedum dissicile, sed ne fieri quidem potest, ut disrumpatur uspiam , siquidem
eo, quod sperare omnino fas est, extiterimus illigati : funiculum e Coelo demissum , quo cingantur suavissime, quo irretiti veniant indecimabiliter , quo a malis beneficiorum praeparation .eruantur Certissime , quo ad I RINITATIs conspectum trahantur liberrime quotquot veniunt, quot quot liberantur ; quotquot pertrahuntur ab ipsa-met omnipotenti TRINITATE .
Admirandum hoc divinat attramonis Mysterium tam late patet in divinis Scripturis , ut initio monui, quam quod maxime. Attendamus primum, si placet, unamquamque Summae TRINITATIs Personam seniculo quodam suo, ut ita dicam , pertrahentem , ut triplici deinde connexo veluti fune, totam agnoscamus TRINITATEM
attractricem invictissimam . Nemo potes venire ad me , inquit Veritas , nisi Pater qui misit me traxerit eum. se) Trahit Pater, ut verbis utar Magni
Augustini, Veritatis , Iustitiae, Beatitudinis de ieetatione d)En seniculum Patris. Veritas enim, quae tot Saeculis labentibus usque ad nubes se
7쪽
tantummodo pertingebat, quum advenit temporum plenitudo inclinavit Caelos, & descendit ad Homines; immo de Terra veritas ipsa oriri visa est. Justitia quin ipsa quoque cum de Hombnibus sollicita prospexisset de Caelo, ita e Cae- Iis, atque nubibus demissa est ad nos a Patre, ut tamquam imbrem serotinum sic Nubes pluerent Iustum, & Matutinum Caeli desuper irrorarent. Sed & Beatitudine nullum aptius , nullumque serrius vinculum ab excelsa Patris sede delapsum est ad ima Terrarum. Quid est enim ipsa beatitudo, nisi Christi sui voluptas ineffabilis, qua
Pater ad sese alliceret Homines, quos praesci vit, atque elegit: in ipso ante Mundi constitu tionem Parum dico. Torrens est voluptatis, quo Potantur , immo quo inebriantur uberrime ii Cmnes, qui Confusione, atque morte cum Christo, et pro Christo contempta, cum delectatione . ab eodem torrente voluptatis ad magnum , spatiosumque Mare trahuntur, ubi jam non sitiant in aeternum. O veritatis vis i O Justitiae fraenum i O aeternum gloriae pondust O Beatitudi' nis momentum , quo venire nos jubet , immo
quo nos delectatione sua ad veritatem, Iustitiam Beatitudinem, quod est Christus, trahit Pater , qui misit eum lbequitur, ut quomodo Coaeternus Patri Filius et ipse virtute sua quos ipsi dedit Pater adi trahat ad sese, videamus. Ego, inquit ipse aper
timi me, eum exaltatus fuero a Terra , omnia tra
bam ad me ipsum. sa) itane omnia i Quid hocce rei est increata Veritas Si omnia trahis ad te i p. sum , illud qua ratione consistet , quod non se
8쪽
mel comminatus es per sanctos Prophetas tuos rProjiciam vos a facie mea; sa) proiiciens r pulisti
nos b) et: Excussissi impios de Terra e) sed absit
ullum vel minimum mendacii vestigium ab illius verbis, in cujus ore dolus numquam inventus est. Quae igitur sunt omnia, quae trahet ad se ipsum Christus exaltatus a Terra ,, Nisi ea, inquit Augustinus, su) ex quibus Princeps Munis di elicitur foras λ Non autem dixit omnes, sedis omnia; non enim Omnium Fides. Non it, is que hoc ad universitatem Hominum retulit, is sed ad Creaturae integritatem. Τrahit ergo Filius integram ad sese Creaturam. Cumque e jusdem Creaturae integritatem in eo noverimuSesse sitam , quo intelligimus, idest Spiritus ue in eo, quo vivimus, scilicet Anima et, in eo denique , quo visibiles , & Contrectabiles sumus, Corpus videlicet et Verbum, quod missum est a Patre, et sanavit nos; Spiritum nostrum ab errore ad veritatem , Verbi anima nostram Animam a morte ad vitam 3 Caro Verbi Carnem nostram a codiruptione traxit , traduxitque ad integritatem. Suavissima prorsus, et charitatis plena ratio, qua omnia ad se elatum e terra traxit Dominus sortissimo, et ineluctabili nexu dilectionis suae, quo nobis Fratribus suis sine peccato per omnia assii milatus esti Superest, ut Sanctum Spiritum per sese ad Patrem, et Filium Electos Dei trahentem consideremus. Spiritus Patris, et Filii, quo
inspirante loquuti sunt Sancti Dei Homines, de se ipse testatur per Osaram Prophetam se): In
9쪽
funieulis Adam trabam eos, in vinculis Charitatis . Vel si mavis legere cum Graecis; postquam paullo ante dixit: sa) Et ego compedivi Epbraim , paucis interjectis: Extendi, inquit eos in vinculis Charitatis meae. Cujusmodi vero sunt isti funes Adam, quibus colligati, et compediti sumus a Spiritu Sancto Dei Quae sunt vincula Charitatis Divinae, quibus ipse attraxit nos in dilectione perpetua , miserans nostri λ Audi Doctorem Maximum Hieronymum Vatis verba egregie interpretantem e sib) o Curavi eos, inquit ex Dei persona, propter funiculos, et vincula Charitatis, quiri bus mihi Abraham, Isaac, et Iacob astrinxe- ,, ram . Pronum est autem intelligere Deum sibi astrinxisse Abraham vinculo fidei, quo traxi eum de Cognatione sua in Terram visionis, in qua videret diem Christi, et gauderet: copulasse sibi isaac in spe caelestis benedictionis , eo quod in ipso vocatum sit Abramo Parenti suo semen, in quo benedicerentur Nationes: dilexisse denique Iacob funiculum haereditatis suae. Quapropter fide, spe, et charitate quasi vinculis suis, sic tra. hit Spiritus Domini Filios Columbae, quos ipse novit I ut quos antea contractos velut perfidiae frigore invenit , fidei calore distenderet; et eos, qui quidem non intellexerant, quod patientia Dei operatur probationem, et spem , quae non Confundit, ligatos per patientiam eamdem suis veluti brachiis contineret, et portaret in humeris suis; quosque demum repugnantes, & rebelles offenderat, vinculis adstringeret dilectionis
10쪽
suae, cunctantesque in obsequendo sibi alapis qui . busdam, ceu Pater Filios excitaret, castigando, et flagellando receptos, et venientes ad se ita , ut verberati leniter Filii respicientes ad Patrem, et clamantes ad Dominum de peccati, Legisque servitute emancipati, facti Iustitiae Servi vindicarentur in Dei Filiorum libertatem. Sed quid miramur, Sanebam Dei Spiritum allicere, atque trahere ad sese Sanctos suos, cum magis multo sit illud admirandum , quod non modo accersat, non modo pertrahat, sed impellat, sed urgeat inspirationis suae pondere prorsus divino Quod si res non ita se haberet, essetne Cur Dominus tantopere Nicodemo ingereret Spiritus vim, et libertatem, quum dicit: sa) Spiritus ubi vult spirat, et
molem eius audis; sed nescis unde veniat, aut quo va
dat Id, quod de Spiritu Sancto, non de Aeris hujusce nostri elemento intelligendum esse omnino confirmant Doctores summi Ambrosius. s b)eti Augustinus c) Essetne cur Apostolus Corinthiis se a Spiritu Sancto urgeri tam aperte asse Veraret, quum eisdem scribit: sd) Charitas Cbri si urget nos Confectam est igitur , ni fallor, quod initio
susceperam demonstrandum . Discimus ex utriusque Faederis veritate Patrem trahentem , cum do
cendo delectat; Verbum Patris trahens et apsum, quum perfecte ad sui imaginem integrat rationalem Creaturam , Spiritum Patris, et Verbi Charitatis suae vinculis trahentem dicam, an spiramine suo ineluctabili impellentem, atque Ur gentemὶ Cumque illud alterum verissime fatea
mur s a Ioan. I li. v. 8. b) De Fide Lib. I l. c 3.c c ) In Ian. TracI. xi i. n. T. d ) II. ad cor. V. F. 14.