De jecinoris inflammatione tentamen inaugurale quod [...] eruditorum examini subiicit Robertus Willan ad diem 24. Junii, hora locoque solitis

발행: 1780년

분량: 34페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

5쪽

De Jecinoris Inflammatione,

TENTAMEN INAUGURALE,

Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,

D. GULI EI MI ROBERT SON, S. S. T. P

ACADEMIAE ED IN RUR GENAE Pr esecti;

NEC NON

Amplissimi SENATUS ACADEMICI consenti, Et nobilissimae FACULTATIS ΜEDICAE decreto,

Pko GRADU DOCTORATUS

SUΜMISQUE IN ΜEDICINA HONORIBUs AC PRIVILEGIII RITE ET LEGITIME CONSEQUENDIS ;

Eruditorum examini subjicit

Societ. Phys. Praeses Annus, et S. H. Soc. Reg. Med. Edin. Sod. Ad diem et . Junii, hora locoque solitis.

7쪽

JECINORIS INFLAMMATIONE,

TENTAMEN IN AUGURALE. CAP. I. IN omni quidem interna communiter

flammatione, dolor vehemens est, cum arteriarum pulsu concitato, duro, et plerumque valido: Sanguis e Vena eXceptUS crusta alba obducitur, Urina exit ruberrima.

Ubi autem jecur laborat, quaedam Praeterea sibi propria habet. Dolet hypochon-drium dextrum, tactus saepe levissimi impatiens. Dolor alias pleuriticum mentitur, ut peritissimos quoque fallat, siquando ad latus dextrum vel ad jugulum partis ejus dem

8쪽

4 DE J ECINORI S

dem pervenerit, inter spirandum acer bior factus, quod jecur a trans Ver septo prematur. Facilius tunc in latus affectum decumbitur. Variae dein partes variis assiciuntur in- Commodis, prout hepati viciniores, vel in Consensum a nervis adductae. Claviculam et summum humerum lateris ejusdem dolor perstringit acutus, et pro certissimo morbi signo habetur. -Causa hujus in ob scuro ponitur: An ad consensum illum referenda sit nervosum, sive ad hepar, quod forsan gravitate sua mediastinum claviculae infixum detrahit, parum constare Videtur. Ad hoc tamen vix pertinere posse arbitror, eum in jecinoris schirro talem adesse dolorem nusquam inveniam; quo Casu tamen jecur et mole et pondere aU CLUr. Si partem superiorem inflammatio Occupat, hypochondrium et costae nothae in tumorem elevantur, nec decubitum in dextrum latus patiuntur omnino. Pulmo tunc

in discrimen venit, et singultu, spiritu difficili, tum frequentiore, agitatur. Quum

9쪽

INFLAMMATIONE.

vero parti visceris cavae subest, haud tam praeceps periculum imminere videtur: Dolor et febris minus exercent; at fastidium cibi et sitis, et vomitus maXime Urgent. Ubi male est, bilis evomitur, et, PerVenta forte ad ventriculum inflammatione, interdum singultus prope strangulat, symptoma gravissimUm. Corpus jam saepe luteo colore imbuitur; teste Hippocrate malum, praecipue ante diem febris septimum; majorem quippe morbi vehementiam ostendat, cum ad felet ductus usque biliarios inflammatio subrepserit; bilis ergo in duodenum liber exi

tus turbatur.

Delirium vel phrenitis plerumque mortem antecedit.-Et haec quidem acuti mombi signa sunt. Cum autem sectores cadaverum Vomicas intra hepar purulentas, caeteraque inflammationis signa, detexerint, qUae nulla Un- quam acuta febris praegressa est, inflammatio hepatis exinde bifariam divisa fuit ;nempe, in acutam illam, quae in eXterna

membrana

10쪽

6 DE JECINORIS

membrana potissimum Oritur, et cum Proximo Peritonaeo communicatur ; et in alteram magis obscuram vel chronicam, Ut VO cant, quae jecoris ipsius est.-Hanc clare

depinxit Galenus, et post illum alii, quasi

in Venae portariam ramulis sitam, et ex vis ceris imbecillitate vel intemperie oriundam. Ob nexum membranam inter et paren-chynia arctissimum, atque Vascula commUnia, fieri vix potest quin hae duae species

saepe commisceantur, vel altera alteram excipiat. Exempla praebet Lieulaud. Obs. 397. 7O . Haec membranae inflammationem, qua partibus Vicini8 accresceret, et si mul abscessum intus factum monstrat, illa autem alteram alteri supervenire posse tessetatur. Singulis ergo propria sejungere haud in promptu est; et multi adeo auctores utramque simplicem parum accurate, alii vix omnino, intelleXisse videntur. Chronicam autem inflammationem solam

SEARCH

MENU NAVIGATION