장음표시 사용
3쪽
INTRODUCTIO IN DOGMATICAM CHRISTIANA M.
7쪽
Ρlaeet de hujus scriptionis causis et rationibus quaedam, quae non
praeter rem et Iectorum usum videantur esse, praesari Atque ex hoc genere ante omnia velim hoc sciri quae hoc libello continentur introductionis in dogmaticam christianam principia, ea jam tribus abhinc lustris me mente concepisse et in scholis etiam dogmaticis tradidisse, neque inde ab eo tempore habuisse, cur vel mutarem multa vel adderem, ita ut principiorum illorum iterum iterumque perpensorum veritas magis mihi in dies probata sit. In publicum autem ea nunc edere constitui idcirco, ut aliquomodo subvenirem huic dogmaticae parti profecto difficillimae, viam indicando et rationem, qua urgente ecclesiae necessitate, nunc quidem coli ea atque tractari debeat. Quod utrum et quatenus, hac praesertim, quae a munere academico postulabatur, forma, non uno nomine incommoda - consequutus sim, id judicare erit eorum, qui et
8쪽
argumenti gravitate dissicultateque allecti et ipsi in rebus dogmaticis expediendis diu seduloque versati ad ea legenda accesserint. Est autem simul huic in dogmaticam introductioni propositum illud, ut libri mei quinque abhinc annos editi Di christi iche Dogmati aus dem christologi schen Princip argestelli Erster Baiid: Christologie, de die christologi sche inhei de dogmatischen Srstem - interpres quodammodo et vindex exsistat talis, qualis nonnullis, ni allor, desiderata est. Etenim in libro illo, qui
totus in dogmate ipso explicando versatur, notiones illae et normae atque regulae universae, in quibus per se recte exponendis haec unice se continebit introductio, latent tantum vel passim occasione data significantur, non consilio et data opera explicantur. Vnum tamen ad ea, quae illic de dogmate ipso disputantur, recte perspicienda permagni sine dubio momenti sit, ut normae illae universae per se quoque spectentur et explicatior quaedam earum cognitio atque scientia efficiatur, id ipsum ego hoc subsidiario quasi libello praestare volui. item quum aliter ab aliis acceptum iri provideam, adversariis tamen quoque hac qualicunque scriptione, si fieri possit prodesse pacisque conciliandae ansam
praebere ex animo volui et, ut sat, vehementer exopto. 9uomodo-eunque autem de hac introductione judicabitur, hoc unum certe ea BSSequuturum me esse pero, ut appareat, quale tandem sit illud,
quod quidam crepant me et, qui mecum sentiant, philosophiam docere in d0gmatica, ad pantheismum declinare, et quae sunt ejus
9쪽
generis alia. Nempe scia haec esse et, nescio quo consilio, excogitatu, haec introductio satis superque, ut opinor, docebit. Denique, idque mihi prosecto summum est, ad ecclesiae Lutheranae principiorum Ititudinem magis magisque aperiendam et exponendam hac etiam scriptione aliquid conserri velim, quod iis, qui cogitandi cum ecclesia laborem non defugiant, acceptum et utile sit. Quamquam non is ego sum, qui, dum principia illa tot animo amplector, iis adsentiri possim, qui universam etiam theologiam antiquiorem legis instar sibi praescriptam esse atque impositam volunt, et, quidquid non ad verba cum theologis saeculi XVII. concinit, illico erroris nota designant atque condemnant. Longa de hac re est disputatio. Nunc verbo eam tetigisse sufficiat. agni sine dubio sunt laciendi theologi illi neque satis eorum labor atque industria praedicari potest equidem certe in comprobandis audandisque eorum meritis nemini velim cedere. Verum enim vero num nihil nobis putemus agendum esse, nisi ut, quae illorum diligentia elaboravit, repetamus nihilque nobis laboris dogmatici, quem suo tamen jure ecclesia a nobis postulat adeoque flagitat, relictum esse Inim Vero ut unamquamque ecclesiae aetatem, sic nostram quoque in re dogmatica tractanda suum habere peculiare aliquod et proprium munus officiumque ab ipso ecclesiae Domino demandatum ei, id, si quid aliud, certo nobis persuasum est. Atque si non res ipsa hoc ita esse doceret, novi profecto errores illi, qui ecclesiae veritatem turbant, neque solis antiquioris
10쪽
theologiae armis ac telis cedere velle videntur, satis id demonstrare possent. Atque hac me in re cum omnibus, qui ecclesiae nostrae saluti vere student et prospiciunt, intime scio conjunctum esse. Externam hujus libelli formam quod attinet, institui eam ita, ut lectoribus sperabam commodissimum fore textum plane separavi ab annotationibus. Etenim in iisce annotationibus inter alia rationem etiam illam, quae inter librum meum supra excitatum et hanc introductionem intercedat, liquanto accuratius designavi; et has idcirco proprio quodam loco poni videbatur optimum esse.