장음표시 사용
61쪽
cto laedam, donec ad oppositum tendinem peruen tum fuerit , quem saepius relinquo integrum. Cum hucusque continuata praeparatio, simplicem musculorum fabricam satis euidenter declaret, ut compositam sabricam ostendam, Vtrinq; in tendine externo secundum praedictam methodum procedo, medio tendine intacto quandoquidem saepius se mutuo scandentes in intermedio tendine fibrae, nisi patienti adhibita attentione, sine laceratione vix separentur. Et haec quidem mihi videntur abunde demonstrare fibrae musculosae fabricam praeparationi nomposse adscribi, Sed licet sensibus obuia sit ea fabrica, licet praeparationi non possit adscribi, dubitari poterit, an omnibus ea musculis competat . Restaret itaque demonstrandum.
III. Quod in omnibus non hominis tantum , sed e
cuiuslibet alterius animalis musculis eadem fibrae motricis con pinatur . Sed necdum istam inductionem Hum exe- afferre possum , id tamen possum asserere , me nec in homine , nec in ullo eorum animalium , quae o alibi, praecipuo Florentiae sic satis magno numero aperui contrarium exemplum offendisse . Licet itaque credam in Omnibus omnium animalium musculis eandem fibrae motricis fabricam reperiendam esse, tamen donec ulteriori examine idem confirma-Vero, Vt opinionem vero maxime similem eam pro ponam . In nonnullis musculis breuissimo , , quasi nullo intermedio tendine adhaerens ossi caro videtur primo intuitu nobis aduersari, quae fibrae motri-
62쪽
MT OLOGIAE SPECIMEN. s scis utram Ue extremitatem tendinosam pronuntiamus; cum hic tantum in una extremi rate tendo conspiciatur, in altera os occurrat. Sed facile est hoc dubium soluere, cum omnia fere ossa in embryone tendines fuerint, & ipsae fibrae osseae maximam partem tendines sint, vel in os indurati, vel osseis particulis circumsepti , id quod demonstrare liceret , tum ex fibrarum motricium per ossa continuatione, tum ex proportionato tendinum ossiumque incremmento, alijsque : sed haec discursui de ossibus reseruanda, ubi spero posse de ijs certo pronuntiari ea, quae formationi foetus lucem non obscuram allatumra, & sic satis iucunda lectori videnda sunt; cunia, praeter alia ibi afferenda, tendinosarum fibrarum in ossibus chiasmus pulchri quid in se continere videatur, quem seque hactenus incognitum crediderim , ac neruosarum fibrarum in cerebro circa ventriculos chiasmum , de quo memini me ante quadriennium in quadam ad Amicum epistola scripsisse . Non disputabo an in os indurati tendines tendinum nomen mereantur, cum de nomine tantum lis futura esset. Videmus res, quas petrefactas credunt, non ideo primum suum nomen amittere , quod pristi nam mutarint consistentiam , cum ligna petrefacta, ossa petrefacta, petrefactum panem dicamus. Haec illa sunt, quibus persuasus, quae de musculorum fambrica proposui, certo vera esse credo, nec alijs rationibus opus ad eorundem certitudinem in cordis fabrica demonstrandam . Cum vero non Pau-
63쪽
in cord rein musculis si em modo quo ad apparetiam peram gi suae: Parymusculi co- trahitur.
cos nouerim , qui licet viderint fibrarum in corde ,& substantiam , & conformationem fibris musculo nam similem esse, necdum tamen id a se impetrare
possunt, Vt cor musculum pronuntient, Galeni , Cartesij , aliorumque autoritatem non ausi deserere, in illorum gratiam sequentem demonstrabo propositionem , mi frae motricis fabrica in corde, in in mu
sculis eadem es : sic quae in eadem fra motrice senim
manifesta sunt motus phaenomena , in corde eadem quae in musculo consimiuntur: id quod singulorum phaenomenon inductione patebit. I. Cum musculus contrahitur , singuia in eo Fbrae mo trices fiunt breuiores. Di secta musculi membrana , fibrisque a se inuicem separatis , id evadit manifestum. Fibrae namque a mutuo contactu liberatae eadem ratione breuiores evadunt, ac ante cum sibi iunctae intra membranam musculi, tanquam intra communem thecam , continebantur. Quid quod maxima fibrarum parte resecta reliquas motum suum ad aliquod tempus continuasse saepius obseruauerim . In musculis integris aeque euidenter idem conspicitur , ut ii
panniculo carnoso , in diaphragmate , in abdominis musculis , imo in alijs quibuslibet, qui , dum
cutis detegitur , abdomen aperitur, scapulare secatur, aliae preparationes administrantur , se se videndos exhibent: namque in his omnibus persaepe non om nes fibrae simul sed diuerso tempore singulae seorsim moueri conspiciuntur . Nec alius est mirus ille
64쪽
motus, quem in corde moribundo saepius intuemur, namque , hic, quae prius simul mouebantur fibrae, modo diuerso tempore motae id Phaenomenon Producunt .
D. Cum fibra motrix breuior sit, cola eius caro bre- Γ- pars in
Possem id varijs alijs experimentis confirmare , t Whathr.sed unum in praesens adduxisse suffecerit, quod multis alijs propositionibus poterit inseruire . Vbi musculum, cuius fabrica simplex est , ab uno estiremo ad alterum secundum fibrarum ductum in duas partes diuiseris, alteriusq; partis carnem transiuersam dissecueris, tendinibus intactis, videbis ilico carnes dissectas carnibus integris longe breuiores euasisse, tendines vero tendinibus mansisse aequales. Sic , & dissectis in vivo corde ventriculis , staminum carnosorum manifestus motus est , valvularum vero tricuspidum nullus. IV Cum caro fibrae motricis breuior sit, etiam durior Uuid in D, superficiesque eius ante contraditionem iauis , in contra' metti, aictione a pera evadit. Qui in eodem animali digitis, cq mium oculisque diaphragma contractum , & contractum cor examina uerit , huius propositionis veritatem manifesto deprehendet. I . Caro sibrae motricis pos contractionem iterum ad sed car- certam longitudinem relaxatur. De musculis iam olim atrid demonstrarunt alij. In corde nihil eo euidentius, quandoquidem exhausto sanguine , & resectis auri culis non desinat ad tempus sic satis longum , mo
65쪽
do basi unum adducendo breuior euadere , modo eodem iterum relapso longior fieri .
, T , si et pari carnis transversm dissem, pari ra
liti, eis hi, tIorae , pest breuior sit , sest sobdior , iter, napue ad longitu biis c h. dmem certam relaxatur ac ima caro integra. partium. In scapulae, collique musculis id demonstraui saepius, cum in semimortuis canibus Thoraci ci vasculi cum vasculis lymphaticis concursum circa iugularis scapularisque confinium rimarer . Facilis autem huius perimenti faciendi ratio eth in musculis , qui carnem longiusculam habent: forfice namque unius eiusdemque musculi carnes ter quaterue transversim diuidendo , interceptae lingulis sectionibus carnium partes contractionem suam multis vicibus repetunt,
tactuique duritiem , & asperitatem visui exhibent. Idem in pectorali auium non infrequenter mihi successit , sic mucro cordis a basi resectus digitoquet, impositus, ea se vi repetitis vicibus contrahit, Vt adigito exsiliat, quod facultati cordis ( ut appellant pulsificae attribuunt, qui idem alijs musculis commune esse non obseruuunt. Dum sic a digito exsilit, manifestam digitus duritiem percipit, nec solitam
laeuitatem oculi obseruant. An ad co- VI. Fibra motrix, resectis arterjs, menis, neruis inci; is fiset ac tysdem non resectis contrahitur. Tremulus parnniculi remi hca carnosi motus in mactatis recens animalibus , qui- tmessime bus, & cor, & caput ablatum est, nemini non no'φ' hv tatus, . Resectum cum cartilaginosa costarum
parte sternum per interualla subsultasse quibusdam casu
66쪽
casu obseruatum , quorum nonnulli communicatam illi a corde vim pulsificam credidere , non attendentes musculorum intercost alium eam actione fuisse. Ranam resecto corde diu natasse , Amicus meus Suvmmerdammius tapius nobis monstrauit. In testudine , resecto capite, Eq. ab eo tempore hora etiamnum in pedibus , & cauda notatus motus est, qui ablato corde ad aliquod inde tempus conistinuabat . Leidae experimentis Bilsianis examinandis intentus cum in moribundis canibus eleuatae, scapula dissecarem neruorum plexum ad pedem sinistrum anteriorem ramOS exporrigentem, vidi mu sculos conuelli, non modo cum neruos illorum integros etiamnum disiecarem , verutu etiam cum adherentes musculis resectorum neruorum portiones, vel premerem fortius, vel dissecarem , idem modo nominatus Amicus meus SVVam merdammius in ra nis iam ante obseruauerat. Quid itaque mirum est e corpore extractum correpetitis ictibus moueri , licet nec nouus in Vasa eius influat sanguis, nec per neruos a cerebro noui influant spiritUS. Cum itaque fibrae motricis non fabrica modo , ut iam ante triennium obseruaui, sed motu S, quantum lentibus manifestum, eodem modo in cord , quo in musculas ita vulgo dictis , observetur, spero Latis euidenter demonstratum esse , quod Antiqui dixere, cor musculum est e. Quae hic de motu musculorum proposui , respi-H a ciunt
67쪽
ciunt mutationem, quae in ipsis musculis continoit, dum contrahuntur, nulla habita ratione causae, unia de motus ille procedit: hinc deri voluntatis imperio nihil addo , cum euidens esiste credam omnem motum voluntarium musculis peragi, non Vero omnem motum qui musculis peragitur esse voluntarium, ut adeoque soli quidem musculo, sed nec Omni , nec semper competat, esse motuS Voluntarij organum . Tandem , & illis aliquid reponendum est , qui myologiam numeris suis omnibus , quantum per Anatomen licuit , iam dudum absolutam rati , hosce meos labores otiosi hominis occupationes clamitant .
Res 2 iti= Quod si meis tantum laboribus extenuandis de- .., vis stinata esset haec illorum censura , parui ponderistomicoram reS esset, nec in opera mea laudanda operam Peria
ea musti derem, sed maioriS momenti res agitur, & ne ipsi
, ..ha; quicquam ignorasse videantur, alijs ulteriora inue-se,acuos. stigandi viam praecludere laborant, adeoque quantum in ipsis est, suam ignorantiam scientiae velo indutam aeternitati consecrant, cum maximo & Veritatis, & sanitatis detrimento. Non itaque hic mei defensionem adorno , quo me utilia operatum demonstrem , sed ne alij maiori cum fructu haec eadem molituri ab incoepto se absterrere patiantur. Fateor equidem multum hic, & priscos egisset, , S recentiores , tantaque solertia Galenum , Vesa lium, Falloppium, Spigelium, Placentinum, Aqua- Pendentem . Riolanum , alios magnos ViroS in eo
68쪽
M TOLOG IΛE SPECIMEN. Cistudio fuisse occupatos, ut facile sibi quis persuaderet ad Herculis columnas rem deductam esse, qua Sultra pergere velle temerarium credidit Antiquitas. Sed nec Antiquitati opprobrio est, quod ultra Herculis columnas penetrarunt Posteri , nec magnos Anatomicae Antitistes iure quis reprehenderit, quod non omnia naturae penetralia potuerint perscrutari. Scio quam Praeceptoribus debeo reuerentiam , tacertus sum , si in lucem reduces praesentium Anato micorum labores intuerentur, longe mitioria de ijs pronuntiaturoS esse, quam quae Censores nostri pro
Vt vero pateat multa de musculis restare incognita, tum ea, quae omni musculo communia sunt, suus multum illa, quae singulis peculiaria, breuibus,, quasi
Omni musculo communia, vel ad solidum eius, vel ad eius fluidum reducuntur, quorum Vtrumque sit priscis , tantum non , omnino incognitum dixero, ignoscant mihi magnorum Virorum maneS. Nolo, quae alibi a me de musculis propossita hic repetere, ad demonstrandum , ne illa quidem ipsis nota fuisse, quae, quoties caro mensis infertur, omnium oculis obuia sunt. Probe noui saepius quS ma xime Patent, minime videri, nec dubito, quin in his ipsas , quae detexi , alia me lateant , obseruatis forsitan , & faciliora , ta magis obvia , adeoquo si illis, hoc obijciendo , sciolum agerem , ab alio Tationis iura iure expectarem.
69쪽
hs .ii Ad alia itaq; pergam . Necdum quisquam, quod X stlaxn, ita Chimiam Anatomicae sociauit, ut nomartis praecepta exsequendo , sed naturae vestigia in dagando, in quibus caro, tendo, oS, conueniant, in quibus differant , clare , & distincte exposuerit. In humoribus nostri corporis feliciter id molitus est Celeberrimus Praeceptor meus Syluius , & si recte memini, etiam de tendinum , ossiumque substantia illum secundum eadem haec principia disserentem audiui. Sed licet multa in hoc studio praestiterit celeberrimus Vir, ne suam gloriam publicae saluti anteferre videatur, discipulis suis in dies inculcat, se
non omnia potuisse praestare, in eumque finem, quae necdum certo sibi perspecta credit, opinionum, suspicionumque nomine proponit, quo alijs ad inuestigandum , & animos addat, & materiam simul porrigat. .ntii, sed ut fibrae motricis Vera resolutio Chimica nec resolutio . dum ab ullo instituta, sic neque vera sectio muscu- l: , quae per varia plana ad mechanicae leges insti
tuitur, ab alio tentata est. Musculi a Quid quod ne quidem musculi a mUsculo Vera ,
. . t separatio legitime ubique instituta, quo factum , Ut
in multis musculis , N. Vera illorum extremitas incognita manserit, & tapius plures musculi per uno habiti fuerint, licet vel diuersis partibus mouendiS, vel eiusdem partis diuersis motibus peragendis in
serviant. Termini Laceo confusionem, quam peperere, principium, AD. a. finis,
70쪽
finis, ligamentum , tendo , alijque termini musculorum partibus exprimendis destinati , quae solaia , rei non bene cognitae euidenS argumentum est. De fluido musculi , quam incerta , quam nulla est nostra cognitio . Certum est esse fluidum in fibrillis , unde cona-Fluidum ponitur fibra motrix, inter fibrillas eius, inter ipsas Tiu se, fibras motrices, in fibris membranosis musculi, inter eiusdem fibras membranosas; at Vero VniuS ne generis sint fluida haec , an , ut locorum interuallis distincta, sic & materiae proprietatibus diuersa non
Nec scitur, cui nam eorum fluidorum, quae no- Cui fluido
bis cognita existimamus , ullum ex hisce fluidis si siuasi et mile sit . Spiritus animales , subtiliorem sanguinis
Partem, vaporem eius , & neruorum succum multi
nominant, sed verba haec sunt, nihil exprimentia. t ulterius pergunt, salinas, sulphereasque Partes, vel spiritui vini analogum quid adferunt , quae Vera forsan, sed nec certa, nec satis distincta. Abassumpto vini spiritu restitui exhaustas vires experientia docet, sed ipsi hoc humori, quem spiritum VocamuS , an alij materiae adscribendum , quae spiritum fluidum reddit, aut aliam forte ob causam illi iuncta est, quis determinauerit Ut substantia fluidi huius nobis ignota est , sic Nuii fluidi
incertuS eiusdem motus , quandoquidem unde Ve- ' niat, qua pergat, quo se abiens recipiat , necdum Certis vel rationibus, vel experimentis stabilitum sit. Arterias,