Disputatio medica inauguralis, de variola ...

발행: 1797년

분량: 42페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

DISPUTATIO MEDICA

VARIOLA.

attentionem optimo jure sibi vindicat, sive ad stragem ab eo editam, sive ad Superstites, qui olim eo laborarint, spectemus, quorum os et vultus, licet antea pulcherrima, misere deformata sunt. Praesenti tamen nostra prOphylaXis scientia, vastationibus illis horrendis obviam ire facile possumus; ratio enim inoculandi, morbum adeo levem efficit, ut ViX, aC ne

12쪽

a DISΡUTATIO MEDICA,

ViX quidem ullum periculum ab eo sit metuendum. Hoc quantumvis videatur absurdum re tamen quodammodo fit, tot fere, quot ante inoculationem usitatam, morbo illo hodie mori. Haud quidem negatur, inoculatos plerumque ConvaleSCere, USUS Vero, morbum latius diffundendo, multo magis lethalem essicit; et donec impedimenta illa, quae inoculationem generalem remorantur, amota fuerint, medendi ratio in Variola naturali unde mortalitas oritur, qualis morbum ad eXitum optatum certissime perductura, est adhibenda. De hac re multi haud obscurae famae medici

et cogitarunt et scripSerunt; variae autem Corum Sententiae, rem magnopere dubiam reliquere: idoneus itaque tractandi modus, regimine frigido eXcepto, incertus omnino Videtur, et usque donec eΣperientia T)ronem MedicummdgIR

13쪽

magis habilem reddiderit, dubitat quem modum generalem sequi oportet. Hoc tentamen si ad praXin Certam et auspicatam spectare videatur, laus, Professoribus almae hujusce Academiae celeberrimis, unice debita est, quibus me devinctum habeo pro notitiis illis in re medica, quibus adhuc imbutus Sim.

De Variola origine nihil certi omnino traditum est, ejus enim Contagio eX Causis tam inauditis orta esse videtur, ut Conjecturam lanam prorsus vincat. Quanquam multum laboris solertiaeque huic rei investigandae impensum Sit, Causae tamen adhuc datae plane ineptae et inanes videntur: et haud mirum esset, si diligentissimam inquisitionem nostram penitus Supernrent. Aledicos Graecos et Romanos hunC morbum,

omnino ignorasse, et haud quidem temere, A a videtur;

14쪽

4 DISPUI ATIO MEDICA,

videtur; morbos enim ipsis notos, tanta cura depinXerunt ut eos hodie facile cognoscamuS. Quoniam igitur de morbo tam lethali et singulari siluerunt, credendum est, temporibus illis ignotum eSSe. Prima morbi liuiusce exitialis notitia, nobis a RΗΑΣΕ medico Arabico tradita est, qui medicinam apud BAGDΑΤ circiter decimi seculi initium eXercebat. Ille autem memorat AAR-ΟΝΕΜ medicum Alexandrinum, hunC morbum sub initium septimi seculi, primo descripsisSe, et D OCT. FRIEND qui hanc rem diligentissime et eruditissime investigavit, variolam in AEGYPTO, florente OMARE MAHOMEDI SUCCeSSore, primum eXtitisse putat. Quamvis haud dubium, GRAECIs eam penitus ignorantibus, quin ARABEs, qui primo a locis orientis remotioribus habere potuiMent, Contagionem eX Sua Patria CXportarint. Recentibus

15쪽

DE VARIOLA. S

Recentibus intrepidi BRUss1I nostri investigationibus apparet, morbum in ARABIA apud ABYss1Nios in obsidenda MECCA, ABREHA duce, initio seculi seXti primum eXortum esSe Ingentem quidem et potentem eXercitum Meccam obsedisse, eo animo ut religionem Christianam constituerent, bene notum est ' ; narratur etiam eum inopinato fusum esse : et haud quidem procul a vero videtur variolam inter eos erupisse clademque dedisse, quoniam ali goria Arabici auctoris aliquem hujusmodi morbum prae se fert. Utrum Vero morbus in AsiΑ vel AFRICA ι primum apparuerit, non liquet, et res quidem ipsa parvi momenti est. Inter secula media tanta ignorantia et barbaritate obruta, hoc seque ac res majoris ponderis,

P. II 4.

Vol. p. 197.

16쪽

deris, propter causas abunde notas, caligine prorsus abditum reperimus. Verisimile autem est, contagionem ante seculum undecimum vel duodecimum per EUROPAM non diffusam fuisse ν, ubi postea mira celeritate et pernicie grassata est, et inter plurimas illas calamitates, ex fanaticis sanctorum incursionibus ad SANCΤΑΜ TERRAΜ, ortas, facile enumerari potest.

DEFINITIO.

CULLENUs nuper Professor celeberrimus noster, Hariolam ad classem pyrexiam et ordinem eXanthemata refert, et hoc modo eam desinit. Synod a Contagiosa cum Vomitu, et eX epigastrio presso, dolore.

Tertio die incipit, et quinto finitur eruptio ' papularum

17쪽

papularum phlegmonodearum; quae, spatio octo dierum, in suppurationem, et in cruStas demum abeunt, saepe cicatrices depressas, sive foveolas in cute relinquentes Variolam in duas species, nempe discretam et consuentem divisit, et hoc modo eas, descripsit. I. Variola discreto pustulis paucis, dis- Cretis, circumscriptione circularibus, turgidis; febre eruptione facta protinus Cessante.VII. Variola confluens) pustulis numerosis, confluentibus, circumscriptione irregularibus, flaccidis, .parum elevatis; febre post

eruptionem perstante.VAliae divisiones, ex varia morbi facie qualis C stallina, siliquosa, verrucosa, sanguinea, i c. factae sunt.

HISTORIA

18쪽

Variola, quibus annis epidemice grassatur, circiter equinoctium vernale plerumque incipit. SYDENHAΜ haec verba habet Cariolae qui-

bus vero annis non tantum grassantur epide- mice, sed et irregulares et periculosioris sunt generis, maturius nonnunquam, menSe Puta

Januario, invadunt.' Nihilominus morbus haud raro accidit sporadicus. Hariola cum discreta est, languor et lassitudo aliquot dies persistentia morbum anteeunt, quibus indicia seu symptomata pyreXiae SuC- cedunt, ubi vicissitudines caloris frigorisque celeres facile observari possunt. Haec febris racha est; sitis, anxietas, inquietudo, capitis, dorsi et lumborum dolor, haud tamen persistentia ; nausea etiam et Vomitus et dolor epigastricae regionis pressae, OCCurrunt. HaeC autem

19쪽

tem Stupor aut torpor, praecipue in infantibus1equuntur, qui sternutatione quoque, ConVulsionibus, aut Morbo Comitiali saepe assiciuntur; in puberibus magna ad sudorem proclivitas, praesertim si in lecto se teneant, observari potest. Die tertio aut quarto, nonnunquam etiam Serius, eruptio apparere incipit, quo tempore omnia symptomata seu indicia levantur aut prorSus abeunt. Haec primo in facie, Collo, pectore, et lacertis, deinceps in ceteris corporis partibus, quasi parvae et rubrae papulae, quae paulatim crescunt in discretas et distinctas pustulas, fauciumque dolore in horas augente, et

salivae eXCretione ComitataS, apparet. Quinto die eruptio plerumque Completa est, et si copiosa sit, tumorem faciei, praecipue palpebrarum, quae Saepe adeo tumefactae Sunt, ut oculos penitus occludant, haud eriguum eXCi-B tat.

20쪽

1o DISPUTATIO MEDICA

tat. Hoc abeunte, manuum pedumque dorsum etiam tumescit.

Sub diem quintum vel sextum vesicula liquorem pellucidum continens, in uniuscujusque papulae apice apparet, quae obscura et albida, tandemque flava, sensim eVadit. Ima PuStularum pars, Circumscriptione circulari et rubicunda ab initio Circumdata est, Cumque Pustulae sint multae, inflammatio quaedem per Cutem Contiguam diffunditur, qualis ei dama-SCenae rosae Colorem dat.

Die decimo vel undecimo, faciei tumor minui et pustulae quae apparent plenae, nigre cere incipiunt. Paulo poSt Sua Sponte rumpunt, et puris Congesti aliqua pars eXudat, quo eXsiccato, Crusta sit; quod autem in pustulis relictum spissatur atque indurescit. Paucis diebus, crustae pustulaeque induratae decidunt; cutis autem subtus fu8Ca et rubra est, neque colorem suum pristinum cito recUperat. In

SEARCH

MENU NAVIGATION