Tentamen medicum, inaugurale, de reciproca atque mutua systematis sanguinei et nervosi actione : quod annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi

발행: 1786년

분량: 68페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

3쪽

TENTAMEN MEDICUM,

IN AUGURALE,

Reciproca atque mutua Systematis Sanguinei et Nervosi Amone ;

Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,

D. GULIEL MI ROBERT SON, S. S. T. P.

ACADEMIAE EDlNBURGENIE Prnefecti;

Amplissimi SENATUS ACADEMICI consensu. Et nobilissimae FACULTATIS M EDIC AE decreto ;

SUMMIS TU E IN ΜEDICINA HONORIBUS AC PRIVILEGIIa RITE ET LEGITIME CONfEQUENDIs;

Eruditorum examini subjicit 1 GNATIUS MARIA RUIT LUZURI AG Α,

CANTABER-HISPANUS, A Regia Majestate Catholica in Medicinam et Chemiam Pensionarius delegatus: Societ. Reg. Med. et Nat. Stud. Edin. Sodalis.

Una eademque via singuisque animusque sequuntur RRGIL

Ad diem ia. Septembris, hora locoque solitis.

Academiae Typographos. M UcC. LXXXVI

4쪽

Homo autem, quod rationis est particeps, per quam consequentia cernit, causas rerum videt, earumque progressus, et quasi antecessiones non ignorat, similitudines comparat, et rebus praesentibus adjungit, atque

annectit futuras, facile, &c. Cic&Ro De O iis, Lib. i. par. 4-

5쪽

EXCELLENTISSIMO DOMINO

COMITI de FLORID ABLANC A,

Εquiti ordinis magni Caroli III.

Regis ex consiliis, et secretis Ministro primario ;

Gratiarum et justitiae summo Dispensatori, &c. M.

Tam magno Patriae prosperitatis Fautori,

Scientiarum atque artium liberalium Patrono eminenti simul ei. Decori; Hoc parvulum tentamen medicum, Ut publicum monumentum

Sui venerantis gratique animi pro magnis beneficiis, Ea, qua Par est, observantia, Dicat consecratque Obsequentissimus devotissimusque

AUCTOR.

7쪽

INAUGURALE,

Reciproca atque mutua Systematis Sanguinei et Nervosi Actione.

M NI partium studio liber, nulli opinioni inserviens, omni denique praejudiciorum amore Vacuus, ducibus tantum experientia et observatione, re-

ciprocam atque mutuam systematis sanguinei et nervosi

actionem investigare volo. Ad hoc vero argumentum utilissimum pertractandum necessarium duco, Imo, Argumentationibus, ex totius medicinae con

8쪽

ado, Experimentis novis causam eius primariam peris sequi inquirendi gratia, a quo fonte fluidum nerveum originem suam sortiri sit probabile. Ad vitandas objectiones, fluidum vocabo nerveum, quicquid in nervis sensibus non obvium, motui atque sensationi inservit, et quod in eius cursu potest crescere, minui, atque supprimi, repagulis idoneis adhibitiS. Tot experimentis physiologi hanc definitionem probarunt, ut ea denuo repetere prorsus inutile inet, ideoque ad argumenta anatomica progrediamur.

SECTIO PRIMA.ARGUMENTA ANATOMICA.

Animalia non tantum sanguine calido aut Digido donata videmus, sed nervoso pariter instructa systemate, quae non solum simul cum vita evolvuntur, sed inter se mire conjuncta videntur, atque ad ultimum vita:

9쪽

terminum perstant. Sed quidnam ex utrisque primum

incipit vivere, quaestio anceps et valde dubia est. Aiunt veteres, cor primum nasci, ultimumque mori, corpus que humanum circulum esse geometricum, sine primordio atque fine. Sed prima cum secunda minime congruit observatio; ideoque recentiores principium circuli invenire curarunt, saltem inter duo systemata, et tantum a veteribus disserunt, ut nerveum, prae sanguineo, primum mobile esse contendant, talibus argumentis innixi: amo, Prius systema nervosum quam sanguineum evolutum videri in embryone, adhuc informi, in quo maxime falluntur.

Ido, Nervos et musculos retinere energiam suam postquam cordis motus cessaverat, quod est certum.

Sed, quare non nervi per se denuo producunt, sine concursu sanguinis, energiam suam 8 At non fieri potest,

ut nervi structura sua organica diu vim a sanguine acceptam retinere posiint 8 Ideoque nova argumenta Petere est necesse. . Constat,

10쪽

Constat, nervos ex cerebro egressos tunicis circum. volvi, et copiosis vasis rubris esse intertextos, per injectiones anatomicas pulcherrime apparentibus; praesertim si oculis armatis haec involucra contemplemur, comperimus diversis anastamosibus iungi inter se, quandoque flamenta nervea, arterias cum arteriis, venas Cum venis; sed generaliter nervos cum arteriis per sua ultima filamenta connubio adunari: Ad hoc nonne bene

notum est, maiores arteriarum et nervorum truncos eundem pariter tenere cursum 8 Insuper videtur, ex tantisanastomosibus naturam summa cum cura instituisse hoc vinculum arctissimum inter utrumque systema. Communicationem cujuslibet nervi cum arteria sua facile exponere possem, si illud sinerent hujus disiertationis arcti limites ; sed ut nullum videtur discrimen apud anatomicos de re tam obvia, eam nunc silentio praetermittam, et examinabo aliam quaestionem anatomico-physiologi-

cam, quae adhue sub lite esse videtur, in m nervi sine concursu cerebri energiam suam possident' Omnes fere physiologi cerebrum pro sensationis motusque fonte habuerunt, ut ejus ope fluidum sum

SEARCH

MENU NAVIGATION