Laurentii Patarol Opera omnia quorum pleraque nunc primum in lucem prodeunt. Tomus primus secundus

발행: 1743년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

6쪽

LECTORI

AUCTOR

CUM per annos proxime praeteritos nonnulla Insecto.

rum genera, atque inter ipsa sorte Bombyces studii atque oblectation is pariter gratia prae manibus. habe

rem, atque attentius considerarem ,. tanta me ipsorum admiratio, tantus, prorsus dixerim, amor cepit, ut eadem non mediocri numero educanda, totumque ipsorum curriculum, Ortum nempe, progressum, mores, mutationem, reparationem,

usum denique penitus observanda susceperim. Quod quidem

uno etiam atque altero poli anno majori tum voluptate , tum,. quanta exiguarum virium mearum esse potuit, solicitu

dine ac diligentia praestandum mihi duxi , ut & quae anteae s per iisdem adnotaveram, novis experimentis confirmarentur .&, si quod mihi dubium, si quod non omnino perpensum re liquum fuisset, repetitis observationibus certius consequi daretur. Factum est autem, ut, cum per familiares epistolas ULrum egregium meique amantissimum Ioannem Campelli frequentissime convenirem, atque ipsum tum otii mei tum ne-gψtii,. quemadmodum absentes inter amicos fieri consuevit, compotem facerem, . meum illud quoque in evolvenda indagandaque Bombycum re susceptum laborem. ipsi significarem; ille mecum protinus ex corde laetari, simulque commonere , ut toto animo ceptis incumberem, & susteptum jam iter, qua tertia decebat,i emetirer . Quid plura Z Qua humanitate ac liberalitate amicos ipse prosequitur , quibusque studiis insuper bonis artibus favet, misit ad me Marci Hieronoemi Vidae Carminum Volumen, ut ejusdem praeclarum opus de Bombce perlegerem, seri monens, ut ab illo scripta cum iis, quae observanda mihi in dies occurrerent, apta diligentia conser- rem; quod a me quidem magno cum gaudio,. nec minori cum sedulitate praestitum fateor Cum autem in ridae opere non-

a. nulla,

7쪽

nulla, quae meis cum observationibus non omnino congruerent, quaedam ulterius iisdem quasi adversantia, plura etiam ab Auctore illo aut non observata, aut non descripta se se offerrent, hoc agere in mentem venit, ut non convenientia vel adversantia qua ipsemet adnotaVeram ratione redderem , non descripta vero de integro supplerem . Quae singula, cum opportunum mihi tunc otium, & nescio quam, novam utique, ac mihi pene prorsus ignotam Poesis libidinem rustica, qua gaudebam, statio suppeditaret, hexametris ego quoque pro tenuissimi ingenii mei modulo ut exararem incimbui. Cumque illa, stimulos mihi materiamque jucundissimis in dies excitatis observationibus magis ac magis suggerentibus, non exiguo numero effudissem, ne in unum coacervata Carmen nimis fortasse taedii Lectoribus ingererent, si qui unquam suturi essent, tres in Libros stato ordine proposita- . que methodo partiri consultum duxi . Horum igitur primo Bombycum Historia continetur ab ipsorum ortu usque ad mutationis primae tempus, quod primi somni nomine communiter indigitatur. Traditur autem, ubi primum educati Bombyces fuerint, quo modo de seminibus seu ovulis sint educendi ;quo cibo & quibus legibus nutriendi: ibique, sumpta occasi ne, agitur de arbore Moro, cujus folia praesens illorum esca sunt; qualis esse debeat eorundem statio ; quae ipsis noxia,

adeoque longe arcenda communiter credantur, &c. Habentur in secundo quaecunque a primo somno ad solliculorum constructionem occurrunt. Edicuntur ideo quae per somni varia tempora, quater siquidem somnus ipse succedit, observare ac praestare oportet; & qua cura Bombyces inde post exactum 1bmnum sint educandi. Dantur praecepta tum ad construendas sedes, quibus animalia reponantur, tum ad easdem rite in stabulis collocandas, item ad ipsas ab omni colluvie era purgandas; ad parandos demum fasces, quibus gens nostra ad construendos folles recondatur. Hinc traditur quomodo illa fascibus sit imponenda; quid praestandum curatoribus cum ipsis imposita fuerit; qua industria solliculi a Bombycibus construantur, &c. In tertio denique a peracta solliculorum fabrica ad

8쪽

animalium supremum diem historia perducitur, 3c completur. Hic videre est qua ratione solles apte sint legendi ; qualis e rundem ad Sericium habendus sit delectus; tuncque nonnulla ad Sericium ipsum spectantia, atque obiter paucula de Patriae

nostrae laudibus afferuntur. Exhibetur inde Bombycum in Papiliones mutatio; ipsorum coitus; ovorum depositio, ac tandem interitus. Licuerit & mihi igitur quae ipsemet cura propria, & labore semel iterumque exantlato OblervaUerim, quaeque per Euganea in regionem in horumce animalium educatione usu esse solent, propriis etiam Versibus reddere, atque exornare. Quae prosecto tota ac genuina opukuli hujusce imstitutio & caula est, quam ex ipsa rei veritate, prout decebat, ideo reddendam publice atque ex integro mihi duxi, nequis sorte suspicaretur, illud a me susceptum ac publici juris factum, seu ex aemulatione quapiam, seu ex studio invidiam comparandi Viro celeberrimo, & qui omnem superat laudem,

Marco Hieroumo Vidue . Absit si quidem ut haec me tam nefaria capiat audacia, aut tale aliquid de me quispiam credat. Non enim tantum eximio illi Poetae imparem me omnino sentio, sed & ab eodem adeo me distare profiteor, ut Poeticam ipsius facultatem admirari solummodo, nullo utique vestigio sequi valeam, nedum imitari. Singulis Libris Interpretationes ac Notas subjeci; illas quidem, ut Bombycum cultus, qui alligata metro oratione non adeo fortasse clare, & ut necessim erat, reddi potuerit, solutas adjecto lumine melius percipiatur; hasce autem, ut nonnulla ipsi operi intermixta illustratione quapiam cariora forsitan Lectori humano exhibeantur; humano inquam, nam severis illis ac trucibus non nisi injucunda ac reipuenda propinaveris. Omnia vero , quae de Insectorum nostrorum moribus aliisque

proprietatibus scripsi , ea mihi non nisi bis iterumque habitis observationibus scripta profiteor , quibus habendis illam a

me, quae par erat, diligentiam ac solicitudinem non negatam laetanter credo, quod omnia fere mihi observata congruere iis videam, quae super hac ipsa re scripta olini sunt a Viris clarissimis, prius equidem Andrea Libavio , celebrato inter Ger

manos

9쪽

manos Medico, speciali super Bombycibus observatione, R

tenburgi habita A. quae extat apud Io. Jonsionum Tau-mat. Natur. Append. ad Clas. VIII. & de Insect. lib. 2. Art. 3. posterius vero ab illo maximo Philosopho ac Medico Marcelio Malpigbio, quem non Patriae suae tantum, 1 ed dc totius Italiae nostrae decus eximium atque incomparabile iurem erito liceat appellare, celeberrima De Bombce Dissertatione , qua sibi id nominis & gloriae apud exteras etiam Gentes comparavit, ut inter Naturalis Historiae principes omnium suffragiis censeatur. Hisce praeeuntibus ceu signi seris, & quibusdam quasi patronis fultus & confisus, operi manus minus pavide admovi, ut si Poetae nomen, a quo tam longe absum, minime promereri, non mendacis saltem Naturalis Historiae sectatoris tenuiorem aliquam laudem consequi possim. Haec

mihi satis praenotasse: Tu save ausibus, Benigne Lector; &si qua, per hosce Carminum libellos, verbis Poeticis audacter,

aut Ethnico more exarata reperies, ea non nisi ad quendam sermonis leporem animo prorsus Catholico dicta certus esto

10쪽

LAURENTII PATAROL

LIBRI TRES

CUM EIUsDEM INTERPRETATIONIBUs , AC NOTIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION