Gregorianum, in quo quatuordecim summorum pontificum, tresdecim episcoporum, ac praesbiteri vnius vita, mores, & gesta pertractantur. Per F. Gregorium Polidorium Pistoriensem, ..

발행: 1598년

분량: 232페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

Idem. S. Hieris. Hivisidor. Idem sr as Gregorianum. ris, verum etiam cogitationis,Iatq; insuper locutionis iniquitates replicant; Et idem, Dum in cogitatione voluntas non reprimitur , etiam in agnitione dominatur. Sanetus Hieron .itidem, Non sinas cogitationes malas in corde tuo crescere. S. Hilar. quoque, Non omnes cogitationes nostrae malae, sed diaboli instigatione excitantur, sed aliquoties nostro nutu emergunt; Bon ς aut e cogitationes semper a Deo sunt. Isidorus demum, Non enim solum factis, sed & cogitationibus delinquimus, si eis illicite occurrentibus delectemur. Ide, si separaueris cogitationes a corde, non prorumpet in OPere. VITA, MORES, .AT FI de s , S.Gregorui Thaumaturgi, rermn quippὰ mirabidium operatoris,que omnia ex B.Gregorio Pompe': ' no,ac Rδι sino libro primo c. io. Historia Ecclesianicae accepta sunt,atque hausta.

DE V S Optimus Maximus cum a facie

sua Saul regem, ne super Israel populit, a se electum, ulterius regnaret, obiecisset, illiusque spiritus recessisset ab eo, Samueli Figur prophetae, seruo suo, prς cepit, uti videre est in primo Regum lib. ut accitum Isai filium,Pxi h' natu minorem, nomine David, in regem Vn-

μ g super uniuersum, de quo ut in

Actibus Apostolorum legitur) dixit Deus , λαεῖ Inueni Dauid filium Iesse virum secundum

' β' cor meum, qui omnes meas faciet volunt tess

132쪽

Gregorianum. Iartes,id,quod pro S. Gregorio Thaumaturgo intelligi etiam potest ; Et quidem cum Neocssareensem Civitate, pene uniuersam, gen tilitatis labe foedatam cerneret De , eid mGregorium prsesse constituit, tamquam eu, quem iuxta cor suum inuenisset. Gregorius igittar Neoclsareae, quae est Cappadoci ae Ciuitas in Ponto, cognomento Euxinio, honesiis parentibus ortus est. Admodum adolescens, posthabitis mundi solatiis , mirae sanctitatis prae se tul it indicia, quado tanta Parsimonia usus inuenitur, ut suae statis omnes facile superauerit . Sed cum clisciplinae desidera is,& a quolibet percipiendε miro teneretur desiderio, Alexandriana mox se contulit, ubi, crescente cum aet ite doctrina, breui ad ea peruenit doctrine,& sapientiae praestantia, ut omnes, qui exi cognouerant, in sui maxima admirationem adduxerit. Huius viri humilitas quIta extiterit ex eo facile colligitur, quod licet mira esset prudelia, di doctrina praeditus, nihilominus Oragenem, in omni virtutu genere diuersatum, addiscendi studio adire contendit. Quo factum est, ut quemadmodum doctrinae laudem mcrito secutus est, ita miraculorum eius magnitudine, veluti Greg. primus Por. Max. Magni, di Gregorius Ne Kς reelis Theologi nomeconsecutus est, & per antonomasiam Thau maturgus est iure optimo appellatus. Quis igitur fidelium no m i mi opere admiretur,

si miraculorum eius Praestariam lectitare gGitiat e

S. Greg. pa

tria. Gregor. doctrica. s. Creg

Di liuiti Pi

xa sa

133쪽

r ax Gregor unum. stiat 3 Cum etenim morbo ingenti Neoe sareensis conflictaretur Ciuitas , ob cultum Diabolo adhibitum, qui soli Deo debetur, sola oratione ad Deum facta, tot, tantisq; ma- Gh. lis actam, Neocssare ensem praeripit Ciuita.

tem. Verum illud est animaduersione dignubem. supra modum, quod cu adhuc iuuenis in plurimorum familiarium reperiretur conseilii, disputandi gratia, quidam tunc perditi homines,eius vitae purit4ti,ac doctrinae excellentiae inuidentes , inlidias ei, & calumnias moliri non desinunt, nam propterea mulierem infamia notatam, muneribus tetatam,& ad suae prauitatis voluntatem perditinain, - ..in medio disputantiu constituunt, qus,Gre- . .i gorium intuita, accusat, ill u tem cum ea habuisse illecebrem, tamen se ab eo mcrcede sua fuisse fraudatam attestans. Ira non mediocri tum in Mulierem tum in perditos ho mines comouentur, qui ibi aderant tanti Viei domestici; Nullo pacto commouetur Gregorius tanta affectus iniuria, sed onmibuxaequanimiter toleratis, obnixe a quodam illic astate, sibi familiaritate coniunctissim postulat, ut Mulieri illi, mercedem effagi tanti, latum pecunis tribuat, ut immodestis vocibus persistere desinat. Huius Viri innocentiam, quam quaerere ipse nullatenus laborauit,praemonstrauit laudabilis Deus, dii mulierem,mOX, accepta pecunia, a d monet.. agitatam, & ab eo in iterram deiectam, voce 'ς -- - brutina edere permisit. Rus miraculo Por

134쪽

Gregorianum. rast moti multi, eius sanctitatem magis, ac magis venerari coeperunt. Gregorius igitur sanctitate, ac coctrina illustris a Phoedonio Amaseae Ciuitatis Episcopo, qui spiritu prophetico tutura praedicebat, accersitus, ut in Episcopii consecraretur, modo in hac, modo in illam, latitatulo,c6fugiebat partem;Tan- de Dei monitu Neocssareensis Ecclesiae Episcopus consecratur. Quo in munere pastorali pro omnium salute quam elaborauerit, quosque sit labores perpessias, non est facile aperire: Illud quidem certissimum est, quod cum solummodo septemdecim essent numero fideles, dum Ecclesiae Neocaesareensi prς-ficeretur, vita per funictus,totide inuitus ibi. dem reliquit infideles. Verum, cum ad Ecclesiam, Episcopus mox effectus, proficisceretur,eius pro ictionem miraculo illustrauit

Deus, nam cum Vir Sanctus aerem nimium labefactatum ani in aduerteret, signo tantum crucis e stecto,expiatum omni ex parte reddidit. At cum in Urbe dimonum cultus tum maxime vigeret, hominibus Fanum, Ioui diis catum, daemonibus cultum exhibituris, ingredientibus, ab eis dictum est, se neq; vota eorum accipere,neq; responsa pribere, neq;

'demu emolumenti aliquid eis posse praestare Gregorio, se ipsis potetiore, ad Episcopale dignitate euector Hinc Dictu est, ut infidelium plurimi, his auditis, Christi fidem susciperent. Nec miraculum illiid praetermit-

tedum est, quod cum quida lapidem alique I per qui-

Consteratur Epist. Opera RGregorii

mira.

135쪽

Miraculu.

monia.

Aliud quo

que miraoculum a

rs o Gregorianum. Perquireret, petra adeo praegradis ei occurrit, ut humana manu de loco dimoueri non possiet, que tamen Gregorius Episcopus s la fidei potestate eo ipsis remouit, quodamtuc Viro, Α aditio nomine,ad Christi fidem

couerso, caeteris admiratibus. In sacris praeterea extruendis aedificiis , quod & Gregorius primus, secundus, atque tertius summi Pontifices,& alij, qui hoc nomine appellati sunt, praestauerunt, eius studiu maxime enituit, id, quod postea miraculo coprobatum est, nam terrimotu vehementi effecto,Vrbs uniuersa vastatur, solo Templo a se aedificato, inconcussis relicto. Adest itide admira dum miraculum, mire sanctitatis indictu,de duobus Iudaeis, certe perfidis, qui sibi in iti. nere occurrerunt, quoru alter illusionis causa a Sancto Viro eleemosynam postulat, alter vero se vita functu esse dissimulat, tunc Dei iudicio ille ultro incedere non permittitur,& iste, Sancti Gregorij mox contacta veste, moritur. Dqmonibus adeo extitit formido, losus, ut sola praesentia, soloq; anhelitu eadeex Idolorum simulacris,& hominum corporibus quam saepissime eiecta profligauerit. Neque silentia inuoluatur de flumine, Lyco, ex Armeniae fontibus scatente, agrosq; hinc inde nimio detrimento inundante, infixo ad eius ripam, quo sustentari consueuerat, baculo, ia mirabiliter effectum est, ut ulterius progredi non tentaverit.Verum viqus stiο-nem, & litem, inter duos fratres subortam, sedaret,

136쪽

Gregorianum. Isrsedaret, miraculu valde magnum edidit, napaludem & litis, &quaestionis praecipuum fundamentum, adeo exiccata effecit, ut nec aqua illic unqua co sedisse videretur. Futura prsterea prophetico spi ritu eum prς dixisse secernitur, nam Sancto Troadi martyri, dcconcivi suo,& suae disciplinae alumno in spiritu adfuisse sacrae literae testatur, quem etiaad subeundum martyrium aequo animo roborauit. Alexandrum item, nomine Carbo narium,Comana: Vrbis Ciuibus hunc,& alterum in Episcopum Gregorio proponentibus,diuino afflatus spiritu consecrat Comanae Ecclesis Episcopum, altero reiecto. Illud demum, quod est maximi ponderis, quodq; illi summae gloriae fuit, animaduertendu est, quod saeuiente in Christianos Imperatore, nisi Christo renunciantes, idola venerarentur , considerans quinam essent in sua Ciuitate animo praestantiores ad subeundas martyrij poenas, & qui ad finem usque fortiter decertarent; Ita altera ex parte eos, qui minus essent viribus fortiores, comito relictis illis, quos primo ad fidei defensionem animarat, cum istis ad montes confugere deliberat,docens eos, melius esse animas fugiendo saluare, quam manendo amittere.Deniq; Ecclesiae pace reddita, ut nempe, publice ubique locorum vero Deo cultum adhiberi liceret, cum suis ad Urbem Neocaesaree semreuertitur,nullum Charitatis officium prς- termitte S, quominus eos, & qui in uniuersa

137쪽

Reuertiis tur ad Ciuitatem. Excusatio

Comparatur Apostolis , dc Prophetis s. Greg. S. Gregorii obitus.

Docume tumoLuc. e.33.

Paul. Ap.

r 2 a Gregorianum. regione illa diuersabantur, confirmaret; IN lud p rq terea memorabile efficies, quod martyrum,qui in persecutione illa fortiter dimicarant, celebritatem quotannis eo loci obseruari constituit. Sed quid ego,ceu vermiculus, tanti Viri laudes cocelebrare contendo, dum Sanctum pro Sancto elaborasse comperio λ cu Sanctus si quidem Basilius ille magnus, Gregorium huiusmodi Moysi, & Pr phetis in veteri, & Apostolis in nouo testam et O merito coparandu censiuerit; Quemq; ea omnia, quae in aliis huius nominis enumerauimus praeci ara facinora, in se ipso colI

gisse animaduertimus. His igitur perfunctis laboribus,& aliis preclare gestis,plurimi R; suae disciplinae relictis discipulis, omnibus ad Christianam fidem, patientiam, humilitatem,& Charitatem, quae omnia ipse perpetuo coluit, adhortatis, decimo quinto cauDecemb. Deo, cui uniuerso vitae suae temPo-

re,pie sancteq; seruierat, reddidit spi ritum,

qui charitate, qua praeditus est, eum Pro nobis rogare dignetur, a quo mananit fluenta cuncta bonorum. Amen.

Ex huius Sancti Viri vita,& moribus se nicatione refugere,& a nobis repellere quς- ramus, id enim est, quod Dominus in Euangelio nobis obseruandu praecepit, sint Lumbi vestri prscinti, hoc est carnis luxuria per continentiam coarctate: Et Paulus Aposto. lus, Fugite fornicationem : Et idem ad Hebreos scribens, Fornicatores .n.& adulteros iudi-

138쪽

Gregorianum. IRRiudicabit Deus. Quin potius Salomo in Prouerbiis, Fouea en ma profunda est meretrix,&puteus angustus aliena insidiatur in via, quasi latro, & quos incautos inuenerit, interficit . Propterea ad nostram salutem Sancti Patres ex Venerabili Beda, in hanc sententiam documeta pleraq; tradidere nobis,& P. Augustinus, S. Gregorius, S. Hieronymus, Isidorus,& Cssarius : P.enim August. ait, si vere est,quod in te vivit fornicatio in te mortua est: Et S. Gregor. Vnde satietate corpus extenditur, aculei libidinis excitatur. S. quoque Ηser. perti inescendam valde

protulit sententiam, Vs illis, qui tunc luxu ris habuerunt terminum,quando vitet : Qui item infert, Luxuria inimica Deo, perditio paternae haereditatis, vel substantiae. Isid. quoq; , Principaliter his duobus vitiis Di bolus humano generi dominatur,& superbia mentis,& luxuria carnis. Qui rursus, Luxuriosa nanq; vita carne cito debilitat, fractamque cito perducit ad senectutem ; Melius est ergo mori , quam fornicari, vel libidine maculari. Qui tandem, Fornicatio maximi est sceleris, quia per carnis immunditiam templum Dei violat, & tolles membra christi,facit membra meretricis. Demum cssarius ait, Contra reliqua vitia oportet nos omni virtute resistere, contra libidinem

vero non expedit repugnare, sed refugere.

Isidoro Diabolus

dominatur nobis

superbia , de luxuria idem.

139쪽

rs Gregorianum. ELECTIO, ET GusTA GREGORII

IN Cantico canticorum me aliquando Ie-gita recolo, quod sponsus de sua sponsa, quam sororis nomine appellat, verba facies, inter caeteras duas illius tagit proprietates, Τομ δ' & quod parua sit, & quod ei de ubera desint in liqc eade verba, soror nostra parua, ubera non habet. Quo in loco Sanctam Dei Ecclesiam , quam unigenitus Dei filius pusilluvς gregem vocat, ita inquiens, Nolite timere pusillus grex, intellexisse videtur, id, quod

pro instituto coepto, Gregorio Octauo accomodari potest,eo etenim tempore, quo Po-tifex creatus est, erat parua numero Ecclesia, hoc est Christiani principes erant inter se di se identes,&minus cocordes,cuius causa Sal ad inus, Turcarum Imperator, Urbem 1erosolymam, a se valida manu obsessam, cepit sexto nonas Octobris an . Dominicae incarnationis millesimo centesimo octuagesi mo septimo, octuagesimo octauo anno post. Gotfredum,quando illa, cum reliquis Christianis Principibus e Saracenorum manibus praeripuerat. Capta igitur Ciuitas illa Sancta Hierusalem, eamq; ob causam, Urbano tertio Mediolanense felicis memoriae, nun-

140쪽

Gregorianum. Icio accepto,dolore maximo e mundo subi to,nota omnibus vitae probitate,cu prudentia, ac doctrina coniuncta,Greg. Beneuenti honestis parentibus orti,ssimo omni ucOnsensu Potifex deligitur an. sal. humans milles. cent. octua g. septimo, Foederico primo Romanorum Imperatore . Pontifex igitur tantus vir effectus, solum de Eccl esa, ac animaru salute solicitus, mox curam adhibuit omnem , ut Ciuitatem Sanctam Hierusalem ex infidelium tyrannide ereptam, pacatam

populo redderet Christiano. Quare eo ipso literas, & Legatos ad Reges , & Principes uniuersos , Christianam Religionem profitentes,mittit, ut una cum ipso terra, mariq; quam valido coparato exercitu,recuperan-ds Ierosolymitant Ciuitatis studio aciem in palestinam regionem dirigerent : Quam ob causam Pisas repente se contulit,ut dissidia

inter Ianueses,& Pisaru ciues, quoru uterq; terra, marique viribus praestabat, radicitus conuelleret,ut facilius cum eis ageret de re euperanda Ierosolymorum possessione. Pace demum celerrime inter praedictos couenta,

morte proh dolor prquentus, quod coe

perat, perficere non potuit,nam cum pastorale munus sanctissime quinquaginta solummodo dierum spatio gubernasset, Pisis,quo, tot,tantaq; bona pro Ecclesia,& Republica Christiana uniuersia perfecturus,properaue rat,anima Deo reddidit,omnibus ubiq; diuersantibus dolore multo affectis et ' obitu

Mors Vrbani Pot. Patria

Gregorii.

obitus Gregorii.

SEARCH

MENU NAVIGATION