Fulgor Fulginii in splendoribus sanctorum sive quà beatitate coelitum, quà Sanctimoniae laude illustrium personarum Fulgineae Civitatis propalam edit sacra, quae cogitavit elogia cum suis notis r.p.d. Julius Ambrosius Lucentius ..

발행: 1703년

분량: 251페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

hujus oenobii Archivo dat. anno II 38. die 2I.Maii. Sacra doctrina, omnique scientia praecelluit Maynardus,& his cum religiose vitae candore industriam aeque conjunxit, quare, &fedifragos debellare facile ei obvenit. Gratia apud omnes cum sum in E floreret, tum ob sanctitatis famam, tum ob exiamiam literarum peritiam, plures ad se confluentes humanas, divinasque scientias docere comptilius est , eo siquidem pietatis studio, ut errantes plurimos simul ad pgnitentiam , & in viam veritatis perduceret. Et nova haec plantatio applaudenda Casino est, tum quia, & Virgultum est ingentis arboris a primo agricola Divo Benedicto plantatae , tum etiat

quia, & Casinas ipse nomenclatur Maynardus, & a Bonsilio Fulginate Episcopo , & Casinensi Monacho primum potestatem accepit construendi Coenobium, coadunandi coenobitas,

iisque praeesse in Abbatiali regimine,quod quidem agnoscens noster Ughellus scripsit Ital. sac.t. I .mihi col. 7 2.Uerbis his. Floruit hujus tempore Bonfilii) Monardus ex ordine Ca nensi San ribsimus Monachus, quisibi ἀBonsilio EpiscopoIacta

potestate ; acceptaque tanquam fluus d parente benedictione celebre S. Crucis aedi avit Caenobium . Noe deinde Coenobium adeo opibus, ct moribus Monachorum adauctum es , ut multorum Monaseriorum ejusdem insituti eaput extiterit. Magnanima Fulginatium pietas certatim opes suas profunder

visa est ad hujus Monasterii decorem , cultumque in eo divinum augendum : sed quae prae caeteris clarescebat in Universa UmbriaTrincia gens rerum principatu,& opibus clara, cuius alumni Comites de Opello, & Fulginii Domini, & inter optimates Italiae caput extulere : haec enim inclyta pro genies maxime enituit, Regia quippe munificentia plurimis elargitionibus Archisteriam hoc ditando,& illustrando,quod& ad se Trincios plures traxit, & Benedicti sago obvolutos ad C lum transmisit. Dignissima quippe Arbor Fulginea, quae Celo, terrisque Heroas spectatissimos protulit. Desiitque esse in humanis,cujus memoria apud posteros aeternum manet: ut

112쪽

de Trinciis Historiae eloquuntur. Divini fulgoris flammas suas cum diu eructasset hocce Saxovivense Monasteriu,ela guit temporum injuria, cessitque secularibus Clericis Iure Commendar,& ejus Congregatio dispersa, ut enarravimus , modicum lumen exigui Monachorum Coetus rutilat modo in eo ex olivetana familia , ex qua prodiit Elogiolo dignus Daniel Fulginas, primum oblatus, dein laicus professus . Hic inter probos quosque suos ascetas optimus, qui infimΗs gradu erat, & ministerio, humilitate, obedientia, vitae, puriatate, simplicitate cordis, & ignea erga Deum , & omnes charitate, terram liquit honore dignus coelitum , quem Lanceu latius celebrat lib. a. hist. Olivet. cap. Io. in fine, deque eodem Iacob. t.3.& monum.Saxoviven. Coenobii.

Fulginas Saxovivensis Abbas.

ELOGIUM XVI.

Perfecta sanctitudinis uberrima in Arbore Insieri cupiens Fulginas ALBERTUS

Novellam e Saxotivo Plantationem Alacer ascendit.

Adauxit splendorem generis Benedicti amictus cucullo una secum ducens

Sua gentis nobilissimos traduces Ubi

113쪽

Ubi arctissima sub morum censur a Suavius dati arentur in caeli deliciis. sitiam laxata nimis in terris licentia sectili Pamdiu inter Studitas Virtutu attigerat meta Cum ad Monasticen Magi rium assumptus Abbatiali ex Cathedra Apis is vita ex iis re praeceptionibus docuit am gratum ex celso Numini esset Hoc noetu Evagelica perfectionis Archigymnasia Quod in familias qua plurimas cum propagasset Gloria s Hetitiis undequaque refulgens Voluit hoc Saxum Vivum Immortalitatis sua notam ipse a gens.

NOsixissivis editus Atavis B. Albertus Parentem habuit ComitemGualterium e recta linea pronepotem Monaidi Fulginatis Patritii , Magnique Comitis Umbriae e cujus stipite prodiere Urbevetani Proceres Monaldi, seu Monaideschi Trincti, qui in Potentatibus Umbriae magnum sibi fecere nomen, Perusinos Montidos, Alvianos Tudertinos, quibus saepe se inservere Ursina gens , eaque de Aptis, & Elisea,indeque plurimae exortae sunt nobiliores Italiae geneses. Gualterius Alberti genitor, perspecta Maynardi primi Saxovivensis Monachalis conturbernii ad instar Casinensium Ascetarum institutoris mirabili sanctitate, Templum, & Coenobium aedificavit ad divinum cultum commode perurgendum , & prosusa liberalitate ditavit attributis posses-

114쪽

possessionibus, & amplissimis terrarum tractibus , cum oppidorum ditionibus, Ecclesiarum juribus,quibus de jure patronatus pinguia inhaerebant Sacerdotia,quod idem perfecerunt Alberti germani fratres , aliique generoso ex hoc germino succedentes, sibi suorumque 1aluti Vigore talium donati num perspicue considentes Mundi hujus pertaesus angustiis Albertus cum aliis sui generis sociis ad Maynardum confugit,qui explorato accedentium spiritu,eos regulari disciplinae obstrinxit,& in ultimis servitiis obedientiar, quae Regum Imperiis, & Magnatum seculi potestati praecellit. Majores semper progressus in religioso statu cum fecisset Albertus, sublato per obitum Dionysio Abbate, qui Maynardo sufferuis

fuerat, ipse ab universo Monachorum Concistorio acclam tur Abbas , qui tertius enumeratur Saxovivensis anno IIo 2.

plausere omnes optimi hujus Viri delectu , & unde viginti annis, quibus praefuit, varias Procerum donationes assecutus est , plures eidem Episcopi addidere jura , accedente P schalis IL omnium rati habitione,cum protectione immedi ta S. Apostolicae Sedis; & quindecim per diversa loca Monasteria Alberti opera extructa supremum agnovere moderatorem Saxovivensem Abbatem . Deo , & hominibus carus elatus est in Coelum Albertus die I . Februarii an. IIa I. Terrae commendatus in sua Basilica,cujus sacrae Exuviae postmodum detectae sunt die octava Augusti, qua cςpit ejus solemne festum celebrari. De ipso agunt Monum .antiqua Archivi Saxovivensis , Chron. ejusdem Monast. impressi. an. I Ss Durantes Dorius lib. I. hist. Trinciae, & in Summ. Virorum

115쪽

S. BON FILIUS

Ex ordine S. Benedicti, Abbas,oc Episcopus FulginaS.

ELOGIUM XVIL

Adeso Fulginium Coele si reflexu

Habes in BoN FILIO Parentem optimum . Huic Alta ab arce Casini Magnus Christ Athleta Aenedictus Monasticen dedit Et Virtutum omnium Irocinium perfecit. Tales quot filios Anacoritarum Princeps aluit Tot potuit coluisse animarum parentes UnAersus Orbis. Coluit hunc Fulginium Et splendoribus Sanctorum ingeri a novit Tam fervido astuantem erga Christim amore vi tibi Dei crucifixa pependit humanitas Maumetigenam inde immanitatem depelleret.

Mititiam cruceatam Romanus Hierarcha indixerat.

116쪽

Ad arma fetus oe preces Pro Filio Dei factus Bonsitius

Dei Vox Fulginium provocat.

suod Pastoris quod Gregis es

Mira Clericalis Laicique Senatus Conjuratione perficitur.

Et proficisciturPastorsimul ου Grex

Cum Cruce Agnatorum impavida classe.

Tartareas expunxit Hienas Et Agnum resiluit Dominatorem terra Israelitica Terra.

ne lugeas Fulginea Civitas

Lege s exulta. Mage claruit fulgor tuus Ciam inter obstacula belli θ' discrimina rerum Sustulit Cimes tuos myus e tenebris Vita Empirea lux.O' nimis felix Fulginium Millenos cum transemisit ex se natos Ad inocciduam Sanctorum lucem lHac inter funera Pastor ilia Νnera Reddit Caelo Bonsilius. Qui i uenti i pratis monumentum siverses

117쪽

Caterorum veneraturus memorIas

Deifici incolatus adoraturus vestigia

Ter nos ibi assumpsit lusros Precibus jejuniis segris cruciatibus Christo patienti similis factus . Euge Fulginium

Pastor tuus vivit inter mortuos liber. Abiit pugnaturus venit midis vicit vimit Et triumphaturus rediit Atque ad Virtutem dignius tropheum addidit

Sponte carere sua lectis ma Virgine sponsa Fulginatensi Ecclesia

Ratus pretiosius conjugis pignus Recessus repedare Monasticos Ubi rea sumens carissis primordia vita

Inter cruciatus delicias Inter nemora solatium Inter mortis agones Vitam Sanctorum invenit.

Notae.

ΑΜ exi τuoi μου , situ , antiquitate nobilissima Piceni Civitas Auximum Bonfilium mundo edidit, qui cum Vix puer ingentes ad Virtutem progressus faceret, Monachis ordinis S. Benedicti adseriptus cst, quidquid Μonachalis ossicii periolvendum esset, cum ad mira-

. culum. Diuitiam by Gorale

118쪽

culum impleret , caeteris praeesse jussius est, primum in Storacensi S. Mariae Coenobio, dein in eo S. Silvestri ad Fulginii moenia, ubi in summo rigore dum Vitam duceret, a Ciero,& Populo ad Fulginatem Pontificiam Cathedram postulatur, eamque sua prssectura decorare prscipitur a S.Gregorio VII. ex ordine pariter Monastico Maximo , optimoque Pontifice an. Io 78. Totum sese pastoralis curae operibus tradidit, opessitas in clerum, & pauperes effudens ingenti cum fritistu hanc administravit Ecclesiam , omniumque animos adeo sua dexteritate illexit , ut ad dissicillima quaeque mirabili facilitate

attraxerit.

Quod tentaverat Septimus Gregorius, indicere in Terram Sanctam expeditionem , sed variis bellis , & Schismaticorum factionibus tantum opus impeditum fuerat, Successor ejus , item ex ordine Monastico , Urbanus II. in Concilio Claromontensi Sacrorum Antistitum , & seculi Procerui stipatus corona Apostolicae Cathedra enunciavit an. Io 97. Coelesti hoc zelo succensi Ecclesiarum Praesules plebes suas ad id opus cum omni solicitudine excitabant: Bonfilius vero, qui feliciorem & sibi,& gregi suo ad coelum perveniendi occasionem hanc aperiri agnoverat; impigre quod excorde prystandum foret usque ad bonorum, sanguinisque effusionem edixit populo suo, ut a Turcis omni spurcitiarum genere

profanata redimerentur Sepulchrum , & Christi Incunabula, caeteraque loca ejus memoria consecrata. Exhortante Bo filio confluebant omnes ad Sanctissimae Crucis militarem

tesseram capessendam , sed ab co magis idoneus ad iter, &bellandum delectus est numerus, opes ab aliis, & qui residui essent in Civitate, & Dioecesi jejuniis, precibus, corporisque macerationibus coelum pulsare jussi sunt, ut inde ad Christi milites auxilium descenderet. Iter ipse arripuit cum coetu fidelium, & Ecclesiastici ordinis decenti Senatu,pervenitque in Orientem , ubi pugnatum est sub Duce Gotifredo Bulione ad ardua animante Petro Eremicola ex ordine pariter M M a nastico

119쪽

nastico Benedicti: capta est IerusaIem, dejectus Mahometia gena, &Jerusalem Rex institutus cotistedus anno Io 99. sed di in eo conflictu plurimos inter illos , qui in occisione gladii Sidereo fulgore coronati sunt, eorum , qui decessissent e Fulginate ovili, ipse propemodum Pastor solus superstes cum

fuisset, ad aeternam requiem animum composuit, & Dequentia orationum, lacrymarum, jejuniorum , omnisque generis aerumnarum quindecim fere annos, cognitus tantum coelo,in

iis sanctis Iocis solitariam vitam duxit. Interim falso inducta fama Bonsilii obitus in Oriente, animum Romani Pontificis ipermovit, de successore providendo, promovitque Andream Fulginatem Civem,quem tanquamVirum lectissimum gere di sui muneris Vicarium generalem delegerat absens Bonialius,qui jam divino impellente Flamine in Italiam revertitur, di Romae subsistens provolutus ad oscula pedum Paschalis II. ad clavum Fulginatis Ecclesitae a Pontifice redire hortatur; sed haud quaquam , & si impensius deprecanti Romano A tistiti assensus est, & laudato successore Andrea , a munere Episcopali ultro abivit, impetravitque redire ad Monacha- Iem Uitam in Storacensi S. Mariar Coenobio. At qui in Episcopali dignitate optimi Pastoris specimen dedit, rediens ad Claustra persectilii mi Anacoretae munia iterum exegit' modicus inter caeteros Monachos , & pusillus omnium vivens sub assidua Abbatis obedientia, ab eodem obtinuit, ut in Cing 1i jugis Auximanae Dioecesis constructo sibi tuguriolo, ibi reliquum Vitae in bona senectute solitarius absumeret; quo in loco suavissimo odore suae sanctitatis cum perfudisset

conterminos populos, quintum supra septuagesimum aetatis annum agens animam Deo reddidit die a 7.Septembris IIII.& in sacello suae mansiunculae,uti optaverat,humatus est; ubi mansit miraculis clarus , licet tumuli locus temporum successione factus incognitus , donec tandem infirmus ipsur invocans ad sanitatem indicavit, coellitis eo revelante. Ita

cognitum Sancti Corpus elevavit devotissime Concivis ejus S. Siti

120쪽

S. Silvester ex ordine S. Benedicti Congregationis Silvestrianarum author, & honorificentiori Templo a se constructo sub BonfiIii nuncupatione excepit, ejusque gesta Sanctus pro Sancto scribens literis ad perennitatem consignavit. Inter praecipuae sanctitatis Episcopos commendatur a nostroUgheu lo to. I. Ital. sac. in Fulginatensium serie n. a I. & a nobis in nostra post Ughellum ibidem lucubratione : ibi enunciatur quantum insudaverit pro suo grege , clerum impensitis ad maverit , opibus auxerit , Principumque in ejus obsequium traxerit beneficentiam, & summae laudi ipsi adscribendum: quod eo Antistite , & facultatem elargiente, Sanctissimus Monachus ex ordine Casinensi Maynardus eelebre S Crucis de Saxovivo aedificavit in Fulginatium territorio Archisterium, uti de eo Elogium dictavimus.

Patritii Fulginates de Trinciis.& Episcopi Nuceriae.

Ne cesses Fulginea Gens Tuos jactare Parentes Tua tit Luce Fulgeat in terris gloria caelitum. Diminis

SEARCH

MENU NAVIGATION