Interim adulterogermanum cui adiecta est vera christianae pacificationis, et ecclesiae reformandae ratio. Per Ioan. Caluinum

발행: 1549년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

2쪽

DE CONDITIONE

HOMINIS ANTE

LA Ps V M.

EVS creauit initio hominem ad imaginem & similitudinem suam, si h

eum que gratia ornauit,& fecit per originalem iustitiam, ut esset omnibus cum corporis, tum animi viribus rectus , nec agitaretur vllis turpidis de prauis motibus: sed in eo caro spiritui,atque inferiores animi vires superioribus , quae tanthm ad bonum hortabantur, parerent. Chm igitur animus hominis tam bene Aecthi constitutus esset, reliquit eum Deus in manu consilii sui usque eb, ut non minorem haberet vim ad eligendum bonum,quam malum.

Qubd si hac libertate sua usus fuisset remandatis quae ipsi Deus dedera obedisset: bona quae acceperat homo , atque iustitiam sibi & omni posteritati suae conseruasset, nihil que ei ac posteritati ipsius desuisset ad

bene beateque vivendum : non fames, non sitis, non frigus,non aestus,non dolor, non morbus. non mors eum assiixisset: omne denique peccatum atque vitium vitasset: nec ab illis, tanquam peccatorum stipendiis, periculum

ei ullum po is que illius allatum fuisset.

3쪽

INTERIM.

De conditione hominis lapsi.

Verum, postquam primus parens noster contra,quam manciauerat Deus fecit: incidit in poenam a Deo propositam, & iustitiae orbginalis donum pulcherrimum amisit hinc carentia iustitiae huius, una cum vitioso concu-vph. - piscentiae habitu, quae spiritui & superioribus animi viribus perpetuo repugnat. Quod peccatum hoc est, priuationem illius iustitiae,qua parte rationem subditam reddebat Deo avna cum concupiscentia in omnem posteritatem . suam propagauit, Vt cum eo omnes, quo 1 obis. quot in hanc lucem eduntur, homines nascantur: nec eo vacuus sit ullus,nec unius quidem diei infans.secundum Scripturas. Hinc illud naturae nostrae vulnus ut ani-t.eor.x. malis homo non percipiat quae sunt Spiritus, nec eadem ante gratiam expetat atque libe- Rom.s. re eligat: cum concupiscentiae & assectus carnis,qui in eo dominatur, inimicitia sit adue sus Deum,& a lege Dei abhorreat: tanto que magis impediat in bono, quantb magis ad malum impellit. Et quanquam retinet homo talis liberitatem arbitrii licet infirmam & laesam,ex qua tanquam fonte profluunt & virtutes morales

ethnicorum, & harum actiones r tamen ante

pratiam Dei ct reparationem, ad iustitiam

4쪽

INTERIM. V

quae coram Deo valeat, aspirare haud potest sed est potius seruus peccati, Satanae mancipi viri, inimicus Dei, & malis huius mundi obnoxius premitur enim fame, siti,frigore, aestu, dolore morbo,& ad extremum morte ipsa euertitur. Per unum enim hominem peccatum in hunc mundum introiuit, de per peccatum '' μmors. Hae autem istius primae pro aricationis poenae . renatis cum peccatoribus communes sunt. Illis tamen a Deo etiam ad exercitium

adhibentur iniustis vero di impiis insiguntur ad poenam.

Adde huc quod in homine tali, quem

peccatum originale deprauauit, quoad natura tant um constat, nec per gratiam instauratur, regnat una cum concupiscentia praua etiam Satan, qui eum vinculis seruitutis suae constrictum tenet, in eo que operatur, Ut conuersetur in desideriis suis , faciens voluntatem carnis de cogitationum . ac originale quod a parentibus traxit peccatum actuali bus cumulet sit 'que filius irae. secundum Apostolum . vis in hac miserrima conditione sua ξ' 'moriatur. iusto tandem Dei iudicio in gehennam coniectus, aeternis ibi suppliciis plectatur , ut nec ignis eius , ut apud Esaiam scri-Esa. ptum est,extinSuatur, nec vermis moriatur.

5쪽

ς INTERIM

De redemptione per Christum

Dominum nostrum.

Deus igitur, qui diues est in misericora ο Π 3 dia,nolens perire quos condiderat, Filium suum misit in mundum , ut cum impossibile esset homini,seipsum liberare, in Domino hoc nostro atque saluatore haberet redemptionem per sanguinem eius, ut scriptum est apud Apostolum. Posuit enim Deus super eum iniquita-

' tes nostras , ut in corpore suo peccata ferret in cruce,assigens ea in ligno . Hic cum innocens pro nobis peccatoribus pateretur atque satisfaceret. redemit quidem nos,& Deum Patrem ita placauit, ut idem Pater miseros nos& peccatis inquinatos, ob sanguinem ipsius ablolueret.ac sibi reconciliaret. Vere enim, inquit Paulus,erat Deus in Chri mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta l. psorum. Et quanquam Deus gratuito & propter nomen suum propicius est nobis , & iniquitates nostras delet propter se : tamen ne sine virilo satisfactionis precio peccata remitteret,ados ensionem iustitiae suae pro incomprehensibili sapientia ct immensa bonitate sua, iustitiam cum misericordia miscuit, ct voluit. verrectum pro redimendis nobis Filii sui iam suine

6쪽

gulne constitueretur, vi quas nos peccatores dare deberemus poenas , easdem Agnus ille innocentissimus perferret in cruce, nos que e vulneribus ipsius, quod nobis miseris deesset, redemptionis precium mutuari, de ad liberationem salutemque nostram usurpare possemus, ut cum misereatur nostri benignissimus Pater gratuith, non tamen misereatur nisi interueniente sanguine Filii sui: ut quod nobis hic gratis contingit, id tamen merito ac iustitiae Christi acceptum serre debeamus , Ut quicunque gloriatur, in hoc Domino redem, '.coriptore de saluatore nostro,glorietur.

De iustificatione.

Iam qui precioso sanguine Christi redimitur, & cui meritum pastionis Christi applicatur.continuo is iustificatur: hoc est,inuenit remissionem peccatorum suorum, a reatu internae damnationis absoluitur , de releuatur

per Spiritum sanctum , atque ita ex iniusto fitiastas. Nam Deus quando iustificat, non humano tantum more agit cum homine, ut ei ignoscat duntaxat, peccatum donet, de re

um absoluat sed facit etiam meliore i id quod homines attribuere nec solent,neque possunt. Communicat nanque cum illo de S piritu suo sancto , qui purificat cor eius, & per charita

7쪽

bonum ac iustum est, expetat: ct expetitum, opere ipso persequatur. . Haec vera illa iustitiae inh aerentis ratio, tuam desiderabat Dauid, cum hanc emita

teret vocem: Cor mundum crea in me Deus,

ct Spiritum rectum innova in visceribus meis

sicati estis, iustificati estis.& cum inquit: Deum secundum suam misericordiam nos salvos fecisse per lauacrum regenerationis & renouationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abundanter per Iesum Christum saluator in nostrum: ut iustificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae.

4 L . h R2'' IR ym autem iustitia haec. quae hάia. Onte legis ipiritus prosuit, longe est abun- . . d*nti Πηm Scribarum atque Pharisae eorum iustitia: tame in iis qui hae praediti sunt. nihilominus concupiscentia repugnat Spiritui quoad hic vivitur. Ebfit, ut iidem illi mente quidem serviant legi Dei: carne autem legi peccati. & sine peccato non vivant. bia, . igit*r homo plenam iustitiae in haerentis persectionem, quoad in hac terra vinit, non consequatur : certe Christus, qui sa-ctus est nobis sapientia, iustitia, sanctiscatio.& redemptio a Deo,nobis in hac etiam parte benignissime succurrit, quatenus & per communicationem iustitiae suae, iustitiam hominis

. de

8쪽

I N T E R I M. see illa participantis inhaerentem vi essicit: ita auget,ut de die in diem renovetur, donec in aeterna patria plene perficiatur, dc per meri- tum sanguinis sui preciosi atque iustitiam.

quam constituit perfectissimam,impetrat ho- Autust. mini induistentiam ut quod homo per infir- comx

mitatem luam minus potest,id per ipsius Ebri uas.ca. νsti perfectionem recuperetur ac condonetur.

Hinc illa Ioannis consolatio i Filioli,haec scribo vobis.Vt non peccetis, sed & si quis peccauerit, aduocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum, δ: ipse est propiciatio

pro peccatis nostris. Concurrunt quidem Christi meritum de iustitia inhaerens, ad quam renouamur per donum charitatis: inhaerens,ut ex ea pie, iumeac sobrie vivamus in hoc seculo , expectantes beatam spe dcaduentum gloriae magni Dei dc saluatoris nostri. Sed meritum Christi, Ut sit Ais,u.i,

iustitiae nostrae inhaerentis causa, dc Vt cum in cap. 7.cε multis labamur omnes, ac propter infirmita- r μ' tem imperfectionem que nostram multa o currant, quae animos nostros turbare, dc desperationem solicitare possint: in eodem merito de precioso Christi sanguine respiremus, ac in esseniamus quo ad spem salutis firmissime niti valeamus . Nam in Christo Iesu Domino redemptore,de saluatore nostro quem induunt Pit,dc cum quo donantur eis omnia secundum

9쪽

rei INTERIM Apostolam,omnia nobis sunt firmissim .sem dissima, & perfectissima , ut eisdem ipsis ad

spem vivam recte fulciamur.

De utilitate& fructibus iustificationis

Habent quide iustificati pacem ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum : eis nanque Deus est placatus, misericors & propicius, ut sperare possint,si,cum inimici essent. Deus reconciliauerit sibi ipsos per mortςm Filii, multo magis futurum esse, ut reconcili ii saluentur,ut verbis Apostoli, quae consol tionis plenissima sunt, Vtamur. Item qui iustificantur,iidem etia adoptantur Deo filii, ut haeredes sint Patris aeterni in Coelis,Cohaeredes autem Christi, autore Paulo ct iam habeant ius adeundae haereditatis illius, quae est vita aeterna,

De modo per quem homo iustific:i-

tionem accipit. Et si Dens non ex operibus iustitiae, qua secit homo, sed secundum suam misericordiam iustificat eum , id que gratis, hoc est, sine merito eius,ut si gloriari velit in Christo tantum glorietur,cuius solius merito redimitur acrimine,& iustificatur: tamen Deus misericors non agit hic cum homine,ut cum trunco, sed Etrahit eum volentem, si adultas sit. Talis

10쪽

enim non accipit beneficia illa Christi nisi praeueniente gratia Dei, mens eius atque volonias moueatur ad detestationem peccati. Nam chm peccatum separet inter Deum & nos, Ut

Esaias inquit memo ad thronum gratiae ct misericordiae accedere potest , nisi qui prius per

poenitentiam ab eodem peccato fuerit aue ius. Itaque Ioannes cum praepararet viam Domino, diaeit: Agite poenitentiam, appropin- Mari . ' quat enim regnum coelorum . Mox eadem gratia diuina mouet mentem in Deum per Christum, ut hic modus est fidei, per quam homo sine harsitatione credens, strip turi, sanctis & promissionibus quas eaedem asserunt, assentitur. Christus enim ipse,chm primo exegisset poenitentiam, mox fidem talem requirit, inquiens : Quoniam impletum est tempus, ct appropinquat regnum Mant, Dei. agite poenitentiam, & credite Euangelio a

Qui ita credit, ct diuinat iustitiae timore,quo Vtiliter concutitur ad considerandam misericordiam Dei & redemptionem per sanguinem Christi,est conuersu si hic erigitur,&mouente gratia dei, concipit fiduciam atque spem,ut credat praeter spem meriti sui, in spe Roma. misericordiae promissae, tribuens gloriam deo: atque ita perducitur ad charitatem. Tali in Deum fide, quicunque misericor-

SEARCH

MENU NAVIGATION