장음표시 사용
11쪽
fastum generoso pede proculcastis, et ad nuptias convolastis immaculati Sponsi Christi, satagite, ut illi soli usque ad finem placeatis. Sponsae Christi estis; videte, ne quid indi-rum Ei, cui desponsatae estis, admittatis. Veluti gementes columbae, instate orationi, sis Crationi et gratiarum actioni. Numquam desit in lampadibus vestris oIcum sanctae charitatis, ut acCIPIatis Coronam, quam Dominus Vobis Praeparavit in aeternum
Paterna Vos pariter charitate complect0 Optimates, Proceres et Cives, qui generis n0 id itate, Terum gerendarum scientia, studimrum cultu, patria charitate et virtutum laue floretis, quorum ad exemplum se tota plebs componere solet: Honori vobis ducatis et laudi in omnibus Christiani hominis ossiciis ceteros exempIO praeire, et pietatem, quae ad omnia utilis est, in Crucis humilitate sectari. Confitemini in terris verbo et operibus Christum Begem regum et Dominum dominantium, qui confitebitur Vos in coelis coram Angelis et Sanctis apud Patrem. Omnes denique Vos Urbis et Dioecesis incinias, filios meos in Domino charissimos, qui in Christo estis gens sancta et populus acqui-
12쪽
sitionis, oro, obtestorque, ut pro sua quisque conditione, et statu praecepta Domini impleatis. Ρatres, educate filios vestros in disciplina et , correptione Domini : Filii, obtemperate Parentibus, ut bene sit vobis: Servi, obedite dominis, sicut Christo: Domini, remittite
minas, scientes, quod personarum acceptio non
est apud Deum: Senes sint sani in fide, in dilectione, in patientia: Iuvenes sobrii at inopudici: Mulieres prudentiam doceant adolescentulas, sint castae et sobriae, domus curam habeant, diligant viros filiosque suos. Omnes autem estote invicem benigni, . misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit nobis. Interea licet absens corpore, Spiritu tamen Praesens, Vobisque animo et corde Conjunctus accedamus cum fiducia ad thronum gratiae, et precemur a Ρatre luminum, ut Sanctissimum Dominum nostrum Patrem et Principem
G GORI I bono universae rei Christianorum publicae divinitus datum diutissi
me servet incolumem, sospitet, atque Vivificet. Oremus etiam pro viro Eminentissimo Ρlacido Zuria, cujus summa laus est Per omnem Ecclesiam, a quo munus Episcopalis Consecrati
13쪽
nis accepi. Innotescant denique petitiones nostrae apud Deum pro universa Ecclesia Catholica, quacum simus semper side, quae per Charitatem operatur, arcte Conjuncti, ut cingnoscat mundus, quod Christi discipuli sumus, quia diligimus fratres. Commendo Vos Dei parae Virgini in coelum assumptae, in cujus honorem dicatum est Deo Cathedrato Τemplum, avitae Urbevetanorum pietatis et munificentiae splendidissimum monumentum. Ipsa, per quam omnia nos habere voluit Deus, sit praesidium nostrum, sit spes, sit gaudium, sit salus nostra. Commendo etiam Coelitibus sanctis Urbis atque Dioeceseos Ρωtronis, Angelisque Τutclaribus, ut pro Vobis et pro me humili Episcopo vestro Orent assidue apud Deum. ΛEre perennior autem sit fiducia nostra in sanguinem Λgni immaculati Christi, qui emundat nos ab omni peccato, cujus pretiosissimam singulari Dei beneficio per miraculum tesseram habemus in sacro linteo, quod ad perennem Urbis nostrae incolumitatem, omniumque praesidium in eadem Cathedrali ΑΕde
14쪽
Gratia Domini nostri Iesu Christi, et charitas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus Vobis. Amen. Romae extra Portam Flaminiam Kalendis Μ i, quae dies est ipsa Consecrationis meae,
Anno a Christo nato MDCCCXXXV.
15쪽
Fr. Angelus V. Modena O. P. S Th. M. Atia P. S. P. A. Mag. Socius. IMPRIMATURI. DelIa Porta Patriarcha constivise Pi