De vera theologia oratio habita Senis a F. Andrea a S. Quirico Ilicetano in templo D. Martini ... in vltima actione decanatus ... Saluatoris Bindii ... Autore admod. reuer. patre magistro Felice Milensio ..

발행: 1610년

분량: 15페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

O ITA IO

2쪽

EPISCOPO

aetate hominum , tandiu mortalem mitam proin

ducturus essem , t huius sacratissimi ροωθ

Senensis Theologorum i ustrium iterum Dec nus , in maiori cathedrale metans ,semimortuis artulus sessitarem. Gqt quiasic Deus indulsit, induxi animum quibus potuissem significationiόus huic patriae amabilissimae, quae me granuit, huic Senatui praeclarissimo,qui mepromouit,pensium m mpersoluerer c τ' mihi euenit; candelae, quae prope mem fulgurans, inflammas soluitur . uuare orationem aό dmodum Reuerendo Patre a fagistro Felice Milensio Ordinis mei, ede iam pro gestis postremis mei Decanatus , secundum morem Collegi, , non multis precibus ,pro eius humanitate, curaui: quae carptim, grauitatis ergo , recitata, non desjt in scintillis lumina sua oriendere: Gγ ,scio, eam multo maiorilus mestiuissetsplendoribus, nisi si tum recitaturi miribus attemperasset. Eandem modo sua aria eruditione atque eloquentia refertam erati committo ι ita integram, it orator edidit incredibiliter placituram, - α iv

3쪽

6ν mutilata Amplissime

4쪽

Au datissimam omnium ore sapientiam in sacro Patrum Collegio sapientissimorum oraturus, minus mihi difficile arbitror, eius su per omnes scientias,ut supremi cuiusdam numinis inter haeroes, magnitudinem , excellen-

persuadere. Sed illud ,pro rerum copia, pro generis dignitate perarduum,ut stellarum multitudinem in orbe lunae, ita inter orationis, quamuis latissimarsnes,laudum eius argumenta perstringere,atque,vtinaccessum Solis cyclum, ita fulgentissimam eius altitudinem inter abditissimos diuinorum arcanorum recessus vel ipso mentis oculo consequi. Verum quia nihil iucundius , quam de sapientia vel audire, vel loqui, ipsius tantum nominis delectatio, licentis laborem,audientium saltidium, orationis humilitatem tantum spero) mirum in modum subleuabit: de qui angelicis alis, orbes coelorum penetrare nequeo, in terreni montis ignitos rubos post gradientem Moysen nudis pedibus reptabo ascendens:& quod diuis spirituu in supernoru m oculis intueri non possum,labijs cu in Isaia,coelesti igne purgatis, dicendo saltem, vel mutiendo attingam. Quis enim, Do chores clarissimi,si solam Theologiae veritatem verbis prosequi vellet, posset ad nume- Ium c nihilominus id ante agendum est: siquidem ea est intellectus natura, ut totus,velut ad magnetem palea, seratur in verui verum inquirat ir& nunquam, nisi in veri possessione conquiestat. At sacer locus, sacri auditores, sacra thess,sacer autor, acer Diuo Hieronymo dies admirationem , ectasim pariunt, nedum silentium; idq)priamum sapientis est , litere cum expedit. Dicebantur sophi

die Pythagoram ij, qui post Pythagoia philosophi dicti

5쪽

sent, qui percontantibus quid profiteretur, se,ut humilis, non sophum,sed philosophum,idest sapientiae amatorem esse respondit. Sed citi in sapientia Deus sit,& verus philosophus amator Dei, nunquid philosophi fuerunt, qui se

runt non verae sapientiae amatores 'Nostra quidem, quae

Graece dicitur Theologia, nempe de diuinitate sermo, vel ratio, inde sapientia eth, quia de Deo est inde vera, quia de Deo vero,& de operibus quibuscumque, intra,vel extra Deum, non aliud unquam asserit, niti verum. Quid est autem,inquit Tullius, ratione diuinius 'quς cum adoleuit,

atque perrecta est,nominatur rite sapientia. At nulla perfecta ratio sine veritate constabit & nulla veritas sine ea veritate, quae Deus est. Tria vero tradita olliri esse Deorum genera disserebat Scaevola Pontifex unum a poetis salterum a philosophis;teritu a principibus ciuitatis: totidem4; Theologiae posuit Varro , mythicon: physicon;ciuile possum dicere) fabulosum, naturale ivrbanum. Sed quodnafacinus,si hoc non est,erit indignum' Nomen illud Theologiae sa n istu ira, dei forme,diu inum, si bi etiam poetae, &ij quidem vendicabant, quales Orpheus Thracius, Musisus Atheniensis,Linus Chalcidius,&eiusdem farinς homines,

vani, profani, nu Saces: a quo tanto longius distabant, quanto minus a falsitate: sacrilega, inquam, gentilium poetantium turba, impia, mendacissima, sala Y, ineffabit propemodum Theologiae nomen propterea inuaserat ,

ruod& ipsa de Dijs ageret. Ita sane, agebat de Dijs: sede talibus D ijs, Augustinus ait, qui vel Mundi huius,que

Deus fecit, clementa fiunt: vel in principatu ad nutu creatoris, non suis meritis ordinati; vel&ipsi homines, licet

magni. Et sicubi unum vcrum Deum cecinerunt, commiscuerunt& Deos alios findarunt omnia fucis; cxecran-

6쪽

disq; chimaeris sursum deorsum omnia deturbarunt, ita ut eos, velit, nolit)ipse idem Scaevola detestetur. Quis . n. s Deorum sobolem effingant, non horrescat audiens, numen aliud ex capite erupisse,ut Mineruam, quasi pituitam ex cerebro uliginoso fluentem de naribus 3 aliud ex farinore Iunonis germinasse, quasi ex trunco ramum , ut Vulcanum3siue ex femore ipsius Iouis aliud ,ut Bacchum, uelia Semele cum concepisset,&, fulmine tacta, i minaturum

dereliquisset, alligatum Iuppiter femori suo complesset

Imo etiam s pro pudor) ortam Venerem,nescio quam ,ex gu ctis sanguinis dctruncatorum virilium coeli, Sc spuma maris. Sed leuia hec videri possunt, si referantur ad infamissimos mores, quibus eos dehonestabant: iam dicentes adulterari Ioue in in forma cygni cum Leda, uxore Tyndarit, iam cum uxore Amphitryonis: modo vero ardere impudicius, & Ganymeden chrysocomum, Trois filium s vali scelus) coelo raptum, sibi inter epularia scita menta, destinare cymbiorum pincernami: tabere hinc Zeloti pia Iunone inde rapi ad stuprum Proserpinam e Cupidinibus suis feriri Veneres; furari Mercurium i latrocinari Cacum; Saturnum deuorare filios suos. Quid amentiust quid ipsa enormitate enormius 3 Quoad officia vero, cachinnos mouent,que phanatice fingunt: nimirum, occupari Lucinam anxie puerperijs torminosis; ad uigilare Forculum foribus; in sidere Limen tinum liminibus; praesidere Camdeam cardinibus i& ut magis absurda sileam 4 ipsis etiam

cloacis excubare Cloacinam: non spichnon calami, non calamorum nodi suos quique Deos non habuerunt; ut facilius, quam eos atomos numeret;vel eorum deformissimas, quales Naso uleiusq; commentati sunt metam orphoses ι quales Heliodus theogonias, quales Boccacius

7쪽

monstro as genealogias Deorum. Et ut canunt 3pin rus de laudibus non Apollinis solum,sed de Deoruni omnium paeana cecinit , quidam Sc dithyrambos in laudem Bacchi: Ausonius technopcegnio, poemate petulantisi mo , lusit: Simonides naeniarum primus autor esse Coea ivra gauisus est : Aristophanes fac et ijs comicis Deos risit: Pacuvius etiam picturis sua tragica deliramenta suomet penicillo commisit. Id cine, optimi rities,Theologia' de Deo lis ccineZqui unus,immortalis,immutabilis,omnia videt, omnia implet,omnia curat: sibi totus, omnibus; tus, ubique totus, qui id ideo unus est, quia omniporpns est:& ita summus, ut seipso feri maior minime possit: adeo bonus, ut nec valeat semel velle esse malus. Mendacia sunt, blasphem ijs impie concinnata , neque ipsis apta theatris, quς poetarum cohors inuexit in Deos: quemadmodum de tertium illud genus ciuili imὀinciuilis Thcologiς detestabile & non ab urbe, sed ab orbe uniuerso excludendum ; tanto perniciosius,quam poeticum,

quanto firmius falsi tini heret in fabulosissimis huiuscemodi Dijs cultu inexhibeti,delubra consecrat sacra facit: c nofigmentis iocosis,sed lacte,sanguine,animalibus,vallo,s 1 loqdacrifica diritu ,diuinos defert honores.Sic illud genus dum suos poetas conatur facere Theologos, facit mimos; hoc vero suos flamines,non Theologos,aut sacrificos, sed sacrilegos facit, Ne lanios inferoru . At neq; illud ,quod natu rate diximus, tale est,ut verς Theologis nomine vel momento ornari liceat,& si ita accedat, ut partim tangat. NAEpicurus no tantum Deoru prouidentiam negauit, sed dc ipsos inueniri Deos:& Protagoras si non negauit, dubitauit tamen, quo vecordius non mus assint pueri. Qui e-io ut rescit eloquens Deos esse dixerunt, tanta sunt in

8쪽

arietate, ac distensione constituti, ut eorum molcstum sit annumerare scntentias, molestius recensere eri ores. An

ijdem erunt Theologi,quos sophos habuit Grςcia, & septenario numero consccrauit 3 At Solon Salaminius, Picta cus

Mitylenaeus, Chilon Lacedς monius, Cleobolus Lγndius, Periander Corinthius,& Bias Pyrencus, non a phy scis, sed a datis bene vivendi institutis,sapietes dicti sunt. Unus il eae eis Thales Milesiis phy sicus erat ,& hic omnium reru,

eόrundemet elementorum principium esse putauit aqua. λ O quot animat et laruae,si per tempus liceret, cotracto velo ,

implerent scenam,philota phice paludata spectemus paucas. Anaximander ex sitis quaeque principijs nasci dixit ' &ex infinitis principijs Mundos gigni innumerabiles; &dissolui modὀ,moGherum gcnerari: atque in his operii, bus neuter diuinae menti aliquid tribuit. A naxagoras r o rum omnium effectorem diuinum animum utique sensit, ἡ ex materia infinita. Anaximcnes vero Cmnium reruma, causas infinito aeri dedit,ipsosq;Deos ex aere ortos opina-

tusest 1ia quo non longe dissensit Diogenest, ut Archelausit Anaxagoram magistrum sutim sequutus est. Parmenides uniuersum credidit esse immobile. Socrates, & si ad coma sonetidos mores philosophia in suam inflexerit, su is tames disputationibus dum omnia mouet, pcne Omnia destruita, i adco ut Aristippus summum bonum dicerct esse volupta-ἡ tem, Antisthenes virtutem; alij hoc, alij illud i ille fugien-ι dam. hic administrandam esse Rem p. Aclopus, moralisi &ipse,sed fabulator,& ludicrus. Aristoteles, deambulans: tium sophorum dux , ut taceam errores reliquos, Mundu. existimauit filisse aeternum. Hςc lonica , ubique celebris. sapientia, hec priscis admiranda secu lis Theologia: cui sit Stoicos addamus, Zeno Cyprius , a quo eorum disciplina B est,

9쪽

est, & cu in eo Chrysippus atque Cleantes docuerunt mentium voluntates sub altas necem tali: inala corporis non eς se mala: ignem in hac vita esse beatitudinem ι imo esse vi-υ en te in , imo Deum,omniumq; principium; prope quoi sensit Heraclitus. Vt l: unum magnae Graeciae nostr pythagoram asseram , is prodire Deos faciebat ex numeria.

Abeat Empedocles,Epimenides, alii: abeant Memphitici vates; gy mnosophistς AEthiopes; abeant omnes. Ecquis

enim cateruas nominet philolophanti uim,du in eos Varro in ordinem cogens, in ducentas octoginta octo secta' vocare omnes minime potuit Z Ille unus non elabatur Plato

qui adeo omnibus praestitit, ut diuinus appellaretur; cui, si nulli alij, nomen Theologi congruentius deberςtur. iNon satis illi erat praeceptor Socrates, 'ragrauit Italiam, i, vi Archi tam ,& Arionem Pythagoricos audiret :& qui. Id oeser expetebatur Athenis, niloticas ripas, limo inextri- , cabiles, constanti pede percurrens, Aegyptiorum senu'. gloriatur fieri discipulus ti quasi literas ut cum Hierony- , moloquarJ toto orbe fugientes perse liteietur. Sed quotiti locis lapsus est Plato ' Iaeas posuit aliud esse, quam mςn

teri diuinam. Deum, qui excedit omne ens predicamζ' i' torum, posuit in diuisione existentium. Eam, quς Vn est, Dei prouidentia, triplicem fecit: primam terga cre aturas intellectuales, & totum Mundum, quoad genera,& spcc jes, Deo tribuit: secv ia da tu erga singularia , animam ilia, plantas, circa generationem , allas'; naturales muta tiones, Dijs dat, qui cςlam curant: postremam vero dς-monibus, qua scilicet prouidetur humanis actibus. Stultus factus est omnis homo a scientia sua,inquit Hieremias, quippe cum non adiuuatur a scientia Dei, dicentis, Perda rapientiam sapientium, &prudentiam prudentium re pro . babo.

10쪽

babo . Docuit utique Plato immortalitatem animae in Phedone: Mundum a Deo conditum in Tin co; Dei imi

tatorem, i cognitorcm , amatorem esse sapientem, cuius

participatione beatus sit. Docuit triumphum esse inii centiς, non peccare, ubi posse licet: pol illi num philoso phiς robur patientiam csse: escam malorum esse. voluptatem, qua capiuntur homines,ut hamo pisces: huiusmodi plurima, verς Theologiς consona docuit; ut Magi, qui tunc Athenis erant, immolauerint defuncto , eumq; Labeo inter numina collocauerit. Sed dicam cu Augustino:

quicquid philosoplii inter falsa, quae opinati su nt, Verum videre potuerunt, & laboriosis dii putationibus persuadere mesiti sunt, quod Mundum istum fecerit Deus, eumq; ipse pnidentillimus administret; de honestate virtutum ;de amore patri , te fide a micitiae, te bonis operibus, atque onanibus ad probos mores pertinentibus, quamuisneicietes ad quem finem, & quonam modo essent, illa omnia referendae sunt propheticis, hoc est diuinis vocibus, quς ex ipso etiam creato orbe ita proclamant,vi,seeundum Paulum , quod notum cli Dei, ipse manifestaverit eis; cum abeis inuisibilia eius per ea, que facta sunt, intellecta conspecta sunt, sempiterna quoque virtus eius , de diuinitas. Ante Pythagoram,autorem philosophici nominis, excelluere prophetae. Ante sapientes, quorum princeps Thales, prophetie lumen equist. Alite poetas,Orpheum, Mus una, Linum summus ille Theologus noster Moyses emicuit. Ante Aegyptiorum sapientiam claruit Abraham , qui Aegyptios astrologiam,1 arithmeticam docuit. Anci nos non habemus poetas, eosdemi veros Theologos Dauid Simonides noster , inquit Hieronymus, Pindarus, C A qu Flaccus qu sque atullus,atque Scienu s , Chri-- l B 1 stum

SEARCH

MENU NAVIGATION