De Rheni inundationibus earumque incommodis ecloga Herculis Corazzi abbatis Olivetani ... ad eminentissimum ac reverendissimum D. Curtium cardinalem Origum Bononiae legatum

발행: 1718년

분량: 15페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

1쪽

Aspiciant hunc

Cic. pro Flac.

2쪽

EMINENTISSIME

PRINCEPS.

---AXime Vellem, P. E., ut, uod veteres de suis Poetis praedicaro olebant, inflatum quendam divinum haberent carmina haec; neque te solum ad

3쪽

si vincommoda nostra sponte paratum , sed Italiam omnem commoverent . Elapsis proxime mensibus aliqua nobis salutis spes Oborta erat; sed statim intercidit, jamque ad pristinas querelas redeamus necesse est: quod idcirco versibus facimus , ut rem saepius repetitam novo aliquo dictionis genere fatigati mimis auribus inseramus. Sed frustra soluta oratione, frustra ligata Contendemus, nisi tu, P. E. , ad hujus civitatis praesidium dissicillimis temporibus datus , caussam nostram ex animo suscipis, tuaque sapientia , et auctoritate defendis. Cetera beneficia, quae nobis in diem liberalissime confers, magna illa quidem sunt, planeque ejusmodi, ut omnium ordinum desideria nec una, neque similia satis superque expleant ; sed haec tibi gratiam , et benevolentiam parere possunt, immortalitatem mihi crede) no possunt. Hoc unum tibi nos , posterosiaque nostros in aevum devinciet; hoc uno et Pater, et conditor hujus urbis publicis

4쪽

monumentis appellabere , siquid cogites , ac emcias, ut ab his foedissimis inunda tionibus tandem aliquando liberemur Non deest tibi consilium, non prudentia, non animi magnitudo, non liberalitas, non ceterae virtutes Principe dignae; quid est, in quo illas majore cum fructu ad nominis tui famam, et celebritatem exercer

possis, quam si urbem nobilitate, opibus, litteris jamdiu florentissimam ab ingenti miseria, certissimoque exitio tuearis λ Nimis fortasse quibusdam amplificare videbor , et illa etiam , quae remotissima sunt, tamquam impendentia timere: sed quam, vera loquar, tu ipse testis es, qui incommoda nostra praesens intueriS, et, quantum quidem in te est , non providentia , modo , sed etiam liberalitate quotidio sublevas. Haec tu Sapientissimo, ac Optimo PONTipi CI CLEMENTI XI, quem libuit A MYNTAE nomine his camminibus designare , quam primum significa, idque precibus nostris toties repetitis A 3 gra-

5쪽

gravitatis, et auctoritatis adjunge, quod ad fidelissimae civitatis solatium intelligis satis esse. V ale. Eminentiae Tuae Reverendissimae

Bononiae Idibus Februarii MDC ex VIII. Addicti vias , ω Humillimus Semvus Hercules CoraZZi.

6쪽

GLYCISTUS ET EUMOLPUS DE RHENI INUNDATIONIBUS

EARUMQUE INCOMMODIS DISSERUNT

Os, Eumolpe mihi longo post tempore vise, Sors hodie quoniam junxit, quin seria corde Pellimus, et versus alternis dicimus Hac tu Sub fago mecum , memini, cantare solebas: Dum canimus, pascet lascivos Tityrus haedos.

7쪽

Me longos tecum Soles trivisse, Glyciste. iCantando memini; nec respondere paratus Te magis ullus erat, nec adhuc mihi carminis omne Aufugit studium, sed laetae carmina sorti Conveniunt, hilares animos, atque otia poscunt: At nunc heu quam nos fortuna tenaciter urget l

Nimirum pulsa curarum nube, serenant Carinina turbatam mentem, falluntque dolorem.

Quae modo nos urgent, alio medicamine poscunt Sanari. Rhenus, late stagnantibus undis, Reddidit uda nimis jamdudum pascua, jamque Diversis pecudes morbis vexantur, et ipse Non plane vacat a Vitio, quem ducimus, aer. Quin etiam sic ille furit sine lege quotannis, Ut merito timeam, ne, quae per saecula longa Arcadibus viguit nihilo mage junior ipsis, Felsina, corrupto caelo, mortalibus orba, Infelix olim jaceat: quid proderit, artes. Tam multos tunc ingenuas colui ise per annos, QuaS

8쪽

Qua doctus sevisse omnes ibi sertur Apollo pQuoi tunc regalesque domus, turresque superbaeὸ Sed plus assiciunt nos nostra incommoda: ridens Mittere vix coepit viridantia gramina campus , En xumqt, en ripas Rhenus supereminet, en se Immittens passis in agros furibundus habenis, Pascua prosternit gregibus succrescere jussa.

Consulere in medium, quo tantam avertere pestem Possimus, non vana decet terere Otia cantu. -

Iam mecum hac de re statui: munimine ripa Si firmare novo tendas , et inaniter hircos Emulges, et littus aras , numerum ut lupus, undae Sic obicem curant: quare compellere certum est Felsineos pecus in montes, tum Rhenus in agros, Ut libet, effuso prorumpat ab aggere, et anni Spem rapiat, caelum vitiet stagnantibus undis.

Parce, nimis praeceps hoc est, nullique probandum Consilium , dic praerupto quae pascua montis Dorso, quae inveniant simae virgulta capellae 8 Adde , quod a teneris assueti mitibus auris, Implacidos aegre Boreas Patiemur, et Euros. Accipe quae mihi nunc animo sententia surgat: Haud

9쪽

Haud procul hinc Padus est, cujus se margine densa Populus attollit, quem maximus ille Menalcas Fluviorum regem dixit, quod, credo, capaci Aequora valla sinu teneat; diducere in illum Quid vetat in nostris stagnantia flumina campis p

Quid vetat immo quis hoc exoptetῆ Thyrsis, et Alcon Exclament ambo, valideque queratur Iolas, Qui metuent, ripis ne tum Padus exeat ipse, possunt aegre jam nunc arcere furentem.

Scis modo cur pleno Padus alveo turgidus intra Vix se se possit riparum claustra tenere pNon quod, ut ajebat Codrus miser, aestuet undis , Iam nimijs,sed quod prudentem ita dicere Mopsum Saepius audivi) modicas cum devehat undas, Lentus it , et nimia passim subsidit arena: Hinc facile aequato subsectis margine foedam Diluviem minitatur agris. Vertatur in illum Exundans Rhenus, rapidis tum fluctibus imum Eradet fundum , et cursu majore squod aegre Credideris, verum tamen est) de vetius in aequor In fluet, inque illud, tardo quae flumine stagnant . Nunc undas, fundoque omnem eru flabit arenam. Sic t

10쪽

Sic sine fraude Padi poterunt mala nostra levari . Nescio quid Mopsus mihi narrans addidit: atqui Vix capies, sed crede tamen. Non alveus illi Quod desit , tumet Eridanus , sed currere in aequot Qua debet, tardo fertur prope littora cursu. Namque illum multi propriis subsidere in agris Pastores avidi quaerunt, ut pascua arena Uda tegati sic multa illic divisus in ora

Fundero se frustra tentat, retroque referri Cogitur, et refluas agger vix continet undas. Fac coeant undae, motuque sub aequora ponti Non interrupto subeant uno impete fusae :Iam non Eridanus referetur gurgite retro , Pondere vel nimio ripas effringet inertes.

Res ita forsan habet; sed iis persuadeat istud Quis rogo P Dein illos quis possit flectere, quando, Qui superant omnes armentis, Vique peculi, Pastores etiam niti se jure putabunt.

Istorum quivis quantum submittat Amyntae Se summo nosti, quam sit, nolit, aequus Amyntas Omnibus. Hic illos placatos mittet, acerbas Componens lites, nec pessum nos sinet ire Funditus , afferet hic rebus solamen in arctis. Gldi

SEARCH

MENU NAVIGATION