Officia propria festorum ordinis Servorum B. Mariae Virginis Ex concessione S. Sedis Apostolicae a fratribus, et sororibus ejusdem ordinis recitanda

발행: 1710년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

ffa Ofeium S.Ioaebimi Confessoris:

illi claritatem aeternam.

P. sussum deduxit Dominus per vias rectas, & ostendit illi regnum Dei. Et dedit.

Lectio Na

ARetii, dum celebranti in

die Assumptionis Beatae Mariae Virginis ministrahat, morbo memorato statim oppressus corruit I cereus tamen, quem ipse ad elevationem Sanctissimae Eucharistiae

dextera manu ten bat, cunctis, qui aderant mirantibus, suspensus in aere divinitus mansit. Senas reversus, totus erat in oratione , & meditatione in specu, quae, devotionis ossicio adhuc 1 Senensibus visitur . Ejus sanctitatem Deus multis signis comprobatam esse voluit. Nam cum ab aegroti visitatione noctu domum rediret, nec posset

ianitorem , qui sibi aperfret,

excitare, ad orationem confugiens, portam monasterii ultro apertam invenit. Cum ex eodem morbo cadens,mC-sam cibis instructam in terra secum traxi stet, nihil tamen in ea, aut confractum, aut de loco deturbatum est. Dum orabat in Choro cum caeteris Fratribus, caput ejus flamma, seu splendore quodam aliquando coruscare visum fuit. Patiendi cupidus, ut alios sugaegrae valetudini cruciatus adderet, quo Pallionis Dominicae magis particeps esset, Defiorabat; quare novum morbi genus, quo caro ejus ab exortis vermibus absumeretur, ei immisitim fuit; nec tamen a Medicis unquam visitari, aut Deum, quem pro aliis infirmis orare solitus erat, ut a se morbum depelleret, rogare

voluit, illud Apostoli saepe

usurpans: Cum infirmor, tunc potens sum. R. Amavit eum Dominus,& ornavit eum; stolam gloriginduit cum,' Et ad portas paradisi coronavit eum. V. Induit eum Dominus loricam fidei, & ornavit euntis. Et ad . Lectio vi.

CV m ex hoc carcere, quo die Christus pro mundi filute Cruci assi xus est, educi a Deo postulasset; Feria quinta in Cama Domini Sacra Communione refectus, Fratres, qui ad ipsum visitandum Venerant, oravit, ut pro se preces ad Deum funderent,

quo securior insequenti die migraret. Itaque dum illi in Ecclesia die Parasceves qu refuit decimo sexto Kalendas

Maji) Passionem Domini de

more cantantes ea verba : Et

inclinato capite tradidit spiritum, pronunciabant, ipse annos quadragintaseptem natus, suum Deo reddidit spiritum anno salutis millesimo

32쪽

tercentesimo quinto;ad cujus ' Lectio Φθ. tumulum miracula aliqv. , N illo tempore : Dixit Ie- subsecuta sunt. Nam puer sexennis in lacuna suffocatus, 1 matre Beato Ioachimo 1 uppliciter commendatus, reUixit . Quidam etiam Massantis morti insons ad judicatus,ope ab eodem implorata , carcere divinitus reserato, ac vinculis resolutis, fugiens mortem evasit. Multa etiam in dies super comitiali morbo laborantibus signa fiunt. Quamobrem, Senenses, ex publico Civitatis decreto quotannis

in die depositionis illius ad Ecclesiam Servorum, in qua Corpus ejus piε asservatur, dccolitur, ad illud venerandum veniunt, & dona ferunt. Paulus vero Quintus Pontifex Maximus , ut de eo officium divinum in Ecclesiis Ordinis

Servorum ubique recitetur, anno millesimo sexcentesimo nono indulsit. Bi. Iste homo perfecit omnia, quae locutus est ei Deus,& dixit ad eum : Ingredere in requiem meam , ' Quia te vidi justum coram me ex Omnibus gentibus.

P. Iste est, qui contempsit

vitam mundi, S pervenit. ad c estia regna. Quia . Gloria . Quia. In Tertio Nocturno.

Lectio S.Euangelii secundum

sus discipulis suis i Sint lumbi vestri praecincti, & lucernae ardentes in manibus vestris. Et reliqua.

SAncti Euangelii . fratres

carissimi aperta vobis est lectio recitata. Sed ne ali quibus ipsa ejus planities alta fortasse videatur, eam sub

brevitate transcurrimus, quatenus ejus expositio , ita nescientibus fiat cognita, ut tamen scientibus non sit onerosa. Dominus dicit: Sint lumbi vestri praecincti. Lumbos

enim praecingimus , cum carnis luxuriam per continentiam coarctamus . Sed quia minus est mala non agere '

nisi etiam quisque studeat, &honis operibus insudare,pr tinus additur ' Et lucernae Eris dentes in manibus vestris . Lucernas quippe ardentes in manibus tenemus, cum per bona opera proximis nostris lucis exempla monstramus.

De quibus profecto operibus Dominus diciti Luceat lux

vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, &glorificent Patrem vestrum,

qui in Coelis est. R. Iste est , qui ante Deum

magnas virtutes operatus est,& de omni corde suo lauda

33쪽

α ODium FGοσι bimi Confessoris. vit Dominum: ' s pie intercedat pro peccatis omnium populorum.

P. Ecce homo sine querela,

verus Dei cultor,abstinens se ab omni opere malo . & permanens in innocentia sita . Ipse intercedat. dexed. Cusus fessum colimus. Lectio viij.

DUO autum sunt, quae jubentur, & lumbos re fringere, & lucernas tenete: ut & munditia sit castitatis in corpore, & lumen veritatis in Operatione. Redemptori etenim nostro unum sne altero placere nequaquam potest: si aut is, qui bona agit, adhuc

luxuriae inquinamenta non sdeserit: aut is, qui castitate Pprage minet, nec dum se per bona opera eXercet. Nec ca-s itas ergo magna est sine bono opere, nec opus bonum

est aliquod sine castitate. Sed re si utrumque agitur, restat, ut quisquis ille est, spe ad supernam patriam tendat, es nequaquam se a vitiis pro mundi hujus honestate contineat. R. Sint lumbi vestri praecincti, & lucernae ardentes in manibus vestris, ' Et vos similes hominibus expectantibus Dominum suum, quando

revertatur a nuptiis.

V. Vigilate ergo , quia nescitis qua hora Dominus Uester venturus sit . Et VOS . Gloria Patri. Et vos. Lectio ix.

ET vos similes hominibus

expectantibus Dominusulam , quando revertatur 1 nuptiis : ut cum venerit, &pultaverit, confestim aperiant ei. Venit quippe Dominus cum ad judicium properat: pullat vero,cum jam per gritudinis molestias esse morte vicinam designat, cui confestim aperimus, si hunc cum amore sulcipimus; aperire enim judici pulsanti non vult, qui exire de corpore trepidat, & videre eum, quem CV-tempsisse se meminit,judice informidat. Qui autem de sua spe, & operatione securus est, pulsanti cofestim aperit, quia laetus judicem sustinet:& cum tempus propinquae mortis ad venerit, de gloria retributionis hilarescit. Te Deum. Missa. Justus, &c. ut in Mifisali, de Commun. Confes. nomis Pontis. 6yola Quae mihi fuerunt lucra,&c. dicitur Credo . In secundis Vesp. commem. S.Anueti Papae, G Mart. Ant. Iste Sanctus pro Iege Dei sui certavit usq; ad mortem , & a verbis impiorum non timuit, fundatus enino erat supra firmam petram. P.Gloria, & honore corona- si eum Domine. Et constituisti eum super Opera manuum tuarum.

34쪽

Israelum 5eati Peregrini Confessoris. Oratio. Die xxx. Aprilis.

ceti Martyris tui, atque Pontificis annua solemnitate laetificas: concede propitius, ut cujus natalitia colimus, de ejusdem etiam protectione gaudeamus. Per Dominum. Si festum celabretur post Pascha, pro commemor.&Aniceti, Ant.erit: Lux perpetua lucebit Sanctis tuis Domine, &aeternitas temporum , allel.

s . Sancti, & justi in Domino

gaudete, allel. R. Vos elegit Deus in haereditatem sibi, allel. Oratio ut supra. Die XXIT. Aprilis. In festo S. Petri IMart.Ord

nis Praedicatorum ; olim DNI. nobis,nunc pro universaSecI a. Omnia, ut in Fresiar. Missa, ut in My ILNon dicitur Credo, Sc. In secundis Vesp. extra Forumlisii d Cap. de beato Pen retriso Confessore. Commemor. S. Petri Mart. Et festum S.C tharinae Senensis transfertur in primam diem non imperitam. Forolisti in secundis Vesperis S.Petri Mart. d eap. de S. G-tharina Senensi. Commem.&Petri. Et dis 3 o. Aprilis. S. tharinae Senen. Virg. Omnis, ut in Breviar. In secundis miser. δ Cap. de beato Peregrino cum commem. S.Cathartiae. Festum

rransfertur in prisam dic in non impeditam.

In Festo

Confessoris,ordinis nostri Servorum B.M. U. Dup. Omnia,ut in Communi Confessium praeter ea, quae hic adnotantur . Dicitur aurem tacta, ut tempore Paschali. In Hymno Iste Consessor d aitur Meruit supremos. Oratio

Ddus, qui nos Beati Pereis

grini Confessoris tui annua solemnitate laetificas, concede propitius ; ut cujus natalitia colimus,etiam actiones imitemur. Per Dominum

nostrum. Deinde sit commem.S.Petri Mint. Sancti, & justi in Domino gaudete, alleluia . Vos elegit Deus in haereditatem sibi, alleluja. P.Pretiosa in conspectu Domini, alleluja. R. Mors Sanctorum ejus, alleluja.

Oratio.

ΡRaesta, quaesumus, omni potens Deus, ut B. Petri Martyris tui fidem congrua devotione sectemur: qui pro ejusdem Fidei dilatatione Martyrii palmam meruit ob

tinere . Per Dominum. In Primo Nocturno. De Libro .Ecclesiastici. Lectio L CV.3 r.

Beatus viriqui inventus est sine macula, & qui post:

35쪽

a 6 Oselam Eeati Peregriηι Confessoris. aurum non abiit, nec speravit vis. Homo sensatus credit Ie- in pecunia, & thesauris. Quis est hic, S laudabimus eum λFecit enim mirabilia in vita sua. Qui probatus est in illo,& perfectus est, erit illi gloria aeterna; qui potuit transgredi, & non est transgressus: facere mala, & non fecit: ideo stabilita sunt bona illius in Domino, & eleemosynas illius enarrabit omnis Ecclesia

Sanctorum.

Euge serve bone & sdelis, quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituat 'Intra in gaudium Domini tui. P. Domine quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus 1um . Intra. Lectio ij. Cap. 32. 33.

Qui timet Dominum e X-

cipiet doctrinam ejus, qui vigilaverint ad illum, invenient benedictionem . Qui quaerit legem re plebitur ab ea, & qui insidiose agit, scandalizabitur in ea. Qui timent Dominum invenient judicium justum, & justitias quasi lumen accendent. Qui credit Deo, attendit ma- datis e & qui confidit in illo,

non minorabitur . Timenti

Dominum,non occurrent ma

la, sed in tentatione Deus illum conservabit, & liberabita malis . Sapiens non odit mandata, & justitias, & non sillidetur quasi in procella na-gi Dei: & lex illi fidelis. R. Iustus germinabit sicut lilium: ' Et florebit in aeternum ante Dominum.

P. Plantatus in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Et florebit. Lectio iij. CV. 36.

SPiritus timentium Deum

quaeritur , S in respectu illius benedicetur ; spes enim illorum in salvantem illos, &oculi Dei indiligentes se . Qui timet Dominum nihil trepidabit, & non pavebit: quoniam ipse est spes ejus. Τimentis Dominum beata est anima ejus; Ad quem respicit. & quis est fortitudo ejusῖ Oculi Domini super timentes

eum, protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, & umbraculum meridiani : deprecatio offensionis, S adjutorium casus,e Xaltans animam , & illuminans oculos, dans sanitatem, & vitam, & benedictionem. R. Iste cognovit justitiam,&vidit mirabilia magna,& ex Ο-ravit Altissimum. Et inventus est in numero Sancto

rum.

P. Iste est , qui contempsit

vitam mundi, & pervenit ad Coele sitia Regna . Et inventus . Gloria Patri. Et inven

36쪽

O Ium Peati Peregrixi Confessoris. 27

In Secundo Nocturno. etiam exterioribus deflebat. Lectio ἐν.

ΡEregrinus Forolivit ex

nobili Latiosorum familia ortus, Sanctissimae Virginis Dei pars devotus,quadam die in Ecclesia Cathedrali ante illius imaginem diutius

orans, & petens, ut vias suas dirigeret, eam pretiosis ve-sibus indutam, sibi, ut ad servos suos se conferret, praecipientem audivit. Quare adolescens Angelo comite Senas profectus, Priori Servorum visionem, mandatumque Virginis exposuit, ac recipi humiliter postulavit. In receptione spledore quodam coelesti, quo futura sanctitas ejus praemonstrabatur,Caput illius circumfulsit. Triginta annos natus Forolivium remissus, ubi diu laboribus, vigiliis,jejuniis , orationibus , varii S-

que corporis macerationibus exercitam vitam duxit. Nunquam mirandum ) per annos triginta sedere visus r at siquando, somno, aut laxitudine victus stare non posset, saxo pro sede utebatur. Nunquam in lecto, neque infirmus decubuit , noctes fere omnes insomnes in orationibus , & piis meditationibus ducere solitus. Nulla die conscientiae examine , & Sacramentali confessione praetermissis , peccata lacrymis R. Honestum fecit illum Dominus, & custodivit eum

ab inimicis, & 1 seductoribus tutavit illum i ' Et dedit illi

claritatem aeternam.

Pdustum deduxit Dominus per vias rectas, & ostendit illi Regnum Dei. Et dedit.

Lectio πω

ADmirabili fuit patientia.

Nam cum crus ex can

eri morbo intumuisset, atque putredine adeo esset infectu, ut foetorem omnibus inferret, sic tamen absque omni querimonia semper fuit, ut Cives illum alterum Job appellarent . Cum autem crus illud medicorum cosilio amputandum esset, Peregrinus nocte praecedente solus ex loco, in quo jacebat, surgens,&:reptans, ut poterat. in Capitulum venit, ibique ante

Crucifixi imaginem quae adhuc manet, & magnam habet apud Forolivi enses venerationem ) vehementius orans,& obdormi scens, Chri si uno de Cruce descendentem , Sccrus tangentem vidit. Ex pergefactus, ita crus sanatum sensit, ac si nunquam tumidu, ulceratum, putridumve suis set. Medici vero mane, ut crus secarent, advenientes j cum illud fanum vidissent, stupore assecti. domum, tanto miraculo per urbem di

37쪽

18 ODIum Beati Peregrixi Confessorἰs. vulgato, regresti sunt. Quintus Summus Pontifex

R. Amavit eum Dominus, anno millesimo sexcentesimo& ornavit eum , stolam gloriae induit cum,' Et ad portasParadisi coronavit eum. Induit eum Dominus lo-rscam fidei, & ornavit eum . Et ad. Lectio vi.

ΡEregrinus piis laboribus,

ac aetate confectus cerat enim octogenarius) brevi febre correptus, Calendis Majianno salutis millesimo ter centesimo quadragesimoquinto migravit ad Christui .Ejus animam, Beato Philippo Ordinis Servorum Beatς Mariae Virginis , & Beato Francisco Senensi ejusdem ordinis comitantibus , a Virginibus in Coelum deferri visam, memoriae proditum est. Mul. ta post mortem miracula sanctitatem ipsius declararunt. In quibus caecus, Peregrino manum ex feretro oculis illius admovente, lumen recepit . Nulier etiam multis Obsessa daemonibus, ad sacrum Corpus ipsius perducta, liberata est. Quidam ex arbore proce ra in terram delapsus, Peregrini nomine invocato, sine ulla lςsione repertus fuit. Ad cujus tumulum Calendis Maji,non tantum Civitas Foroliviensis, sed finitimi populi quotannis ad illum venerandum confluere, votaque

ei nuncupare solent. Paulus

nono concessit, ut Officium Divinum in toto Servorum

ordine recitari posIit. S. Iste homo perfecit Omnia, quae locutus est ei Deus,& dixit ad eum : Ingredere inrequiem meam, 'Quia te vidi iustum coram me ex omnibus gentibus.

P. Iste est , qui contempsit

vitam mundi, & pervenit ad Coelestia regna. Quia . GlOria. Quia. In Tertio Nocturno.

Lectio Sancti Euangelii

secundum Lucam. Lectio vij. CV. I 2.

IN illo tempore dixit Jesus

discipulis suis: Nolite timere pusillus grex: Quivis complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Et reliqua.

Homilia Venerabilis Bedae

Presbyteri. Lucae I 24

Ρ .lsillum gregem electo

rum,vel ob comparatione majoris numeri reprobo-

ru, vel potius ob humilitatis devotionem nominat: quia videlicet Ecclesiam sua quantalibet nurnerositate Jam dilatatam, tame usq; ad finem mundi humilitate vult crescere,&ad promisium Regnu humilitate pervenire. Ideoque ejus labores blande consolatus, qua Regnum Dei tantum quaerere praecipit, eidem regnum a

38쪽

Μcium Beati Peregrini Confessoris. 2st Patre dandum complacita , manibus vestris,' Et vos simi- benignitate promittit. R. Iste est, qui ante Deum

magnas virtutes operatus est,& de omni corde suo laudavit Dominum : ' Ipse intercedat pro peccatis omnium populorum. P. Ecce homo fine querela, verus Dei cultor abstinens se ab omni opere malo , & pe manens in innocentia sua . Ipse intercedat. Bened. Cujus festum. Lectio viij.

V Endite quae possidetis,

& date eleemosynam. Nolite, inquit, timere , ne propter Regnum Dei militantibus,hujus vitae necessaria desint, quin etiam possessa , propter eleemosynam vendia

te ; Quod tunc digne fit, quando quis semel pro Domino suis omnibus spretis, nihilominus post haec labore

manuum, unde & victum transigere, & eleemosynam dare queat, operatur. Unde gloriatur Apostolus, dicens :Argentum , aut aurum , aut

vestem nullius concupivi;ipsi scitis , quoniam ad ea , quae mihi opus erant, & bis , qui mecum sunt, ministraverunt manus istae . Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos. R. Sint lumbi vestri praecincti, & lucernae ardentes in stes hominibus expectantibus

Dominum suum , quando revertatur a nuptiis.s . Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit . Et vos. Gloria. Et VOS. Lectio ix.

FAcite vobis sacculos, qui

non veterascunt: eleemosynas videlicet operando,

quarum merces in aeternum

maneat. Ubi non hoc praeceptum esse putandum est, ut nihil pecuniae reservetur a Sanctis, vel suis scilicet, vel pauperum usibus suggerendς; Cum & ipse Dominus, cui ministrabant Angeli , tamen ad informandam Ecclesiam suam loculos habuisse legatur, & a fidelibus oblata conservans, & suorum necessitatibus, aliisque indigentibus tribuens; sed ne Deo propter ista serviatur,& ob inopiae timorem justitia deseratur.

Missa,Os justi . Euangelium

Nolite timere.dicitur Credo. In primis Vesperis SS.Apostolo

rum Philippi, cst Iacobi , sit

commemor. B.Peregrini.

Ant. Hic vir despiciens mu-dum , & terrena triumphans, divitias Coelo condidit ore, manu, alleluja.

P.Justum deduxit Dominus per vias rectas, alleluja.

39쪽

3o Ostium S.Monisae Viduc, o I.yuliana Falio neriae Virg. R. Et ostendit illi Regnum FESTA JUNII. Dei, alleluja.

Orctio.

DEu , qui nos Beati Pereia grini Cosessoris tui annua solemnitate laetificas: co- cede propitius; ut cujus natalitia colimus, etiam actiones imitemur . Per Dominum nostrum.

FESTA MAII.

DE BEATO PEREGRINO.

In primis Vseris a Capit. de Beato Peretrino.Commem. Sasectae citharinae Senensis, ut in Fresiario . Reliqua omnis, ut supra. Festum SS. Apostolorum Philippi, est Iacobi transfertur in primam diem xon impeditam festo novem Iectionum , ut in Rubrica Fresiarii de Translati Hstoruma

Viduae. Dupl. In secundis Vesperis de Inventione SS.Crueis, sit commem. deSMonDa. Reliqua omnia,ut in Breviario. Lectiones Primi Nocturni, de Parabolis Salomonis. Mulierem fortem , cum reI quis de Commun. nec Virg., nec Mart. , exceptis iis, qua latas

IULIANAE FALCONERI E

Virginis, Tertii Ordinis nostri.Semiduplex.

Omnia cum oratione Exaudi, ut in Communi Virginum primo Ioco,praeter Iect.ρrimi Noct. quae dicuntur de script. occurr na Iectio, π tommem.SS.Ger-ο Protam Martyrum . F. Dilexisti absque Credo. Horentiae, ubi quiescit Corpus beatae, hoc festum celebratur ritu duplici , di in I fusa dieitur Credo.

Die II.

Dupl.2.Class. cum octava. Omnia , ut in breviario . Inis primis Vesperis,non fit commem.

σIiqua , π octapae S. Ioannis Baptistae. In Laudibus, ἐν Misi privs

ctuatuor diebus se u. inficium fit de octasa Apostolorum Petri, Pauli, ut in Fresiario

cum commem. octavae Visitationis. Finis Μmnorum Jesu tibi sit gloria, qui natus, ce coxistastur in to3o β.M.V. Die

40쪽

Olficium Visitationi, S.VV. 3 tDie VII. Iulii. vox salutationis tuae in auri-

Sexta die infra octavam Vi talionii Beatae Mariae Virg. Ad Matutinum, Invitat.

Visitationem Virginis Mariae celebremus, ' Christum ejus filium adoremus Dominum. Valmus Venite. Hymnus Quem terra. Antiph. Psalm.θV.Noctu reorum , ut infra in OD. b. Mariae in Sabbato. In Primo Nocturno Leci. de

Scriptur. occurra

H. i. Surge, propera amica mea, formosa mea , & veni: jam enim hyems transiit, im ober abiit, & recessit : ' Vox

turturis audita est in terra nostra.

P. Intravit Maria in domum Zachariae , & salutavit Elisabeth. Vox turturis.

I . a. Quae est' ista , quae processit sicut Sol, & formosa , tanquam Jerusalem : ' Viderunt eam filiae Sion,& beatam dixerunt, &Reginae laudave

runt eam.

p. Et sicut dies verni circumdabant eam sores ros rum, & lilia convallium. Viderunt eam.

JA. 3. Repleta est Spiritu

Sancto Elisabeth,& exclamavit: Benedicta tu inter mulieres , & benedictus fructus ventris tui: ' Et unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini

mei ad me λV. Ecce enim ut facta est

bus meis, exultavit in gaudio infans in utero meo . Et unde. Gloria Patri. Et unde. D Secundo Nocturno.

Sermo Sancti Cyrilli Episcopi Alexandrini.

Iumilia contra Nestor. Lectio iv.

Hilarem video coetur

Sanctorum omnium , qui convenerunt propiis animis a Sancta , & Dei Matre di Maria semper Virgine con-.Vocati. Laus , & gloria sit tibi Sancta Trinitas, quae omnes nos ad hanc celebritatem convocasti . Sit etiam tibi Sancta Dei Mater laus. Tu enim pretiosa margarita orbis terrarum: tu lampas inextinguibilis, corona virginitatis , sceptrum orthodoxae fidei , templum indissolubile continens eum, qui nusquam contineri potest,mater,& visgo , per quam benedictus qui venit in nomine Domini in Sactis Euangeliis nominatur. F d. Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens collesi' Similis est dilectus meus capreae, hinnuloque cervorum. S . Exultavit ut gigas adcurrendam viam , a summo Caelo egressio ejus. Similis

est. Lectio v.

ΡEr te Trinitas sanctifica

tur, per te Crux preti sa celebratur , & adoratur in toto

SEARCH

MENU NAVIGATION