Annus sacer poeticus, siue selecta de diuis caelitibus epigrammata in singulos anni dies tributa, duobusque tomis partita. A R. P. Petro Iusto Sautel, è Soc. Iesu lucubrata. Ianuarius. Februarius. Martius. Aprilis. Maius. Iunius Tomus secundus. Iuliu

발행: 1665년

분량: 274페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

51쪽

o ANNUS SACER

Naratius, Celsusque pare S moriuntur Vterque , Iste necis comitem se dedit, ille ducem. His duro caput ense cadit, quibus unda pepercit, Nimirum ferro mollior unda fuit. Par tamen est in vii 5q; decus, nam Martyras ensis Monstrat, & expertes criminis unda probat. SS. NAZARIus se CELsus capite orbamur, III.

Morte pari cecidere duo, calybs sque sub ictu

Vnanimes sectum deposuere caput. Causa latet, cur Nazario caput auferat ensis, . Cur Celso collum demetat, illa pater. Celsus erat, valvasque humiles radiantis olympi Vt subeat, capitis debuit esse minor. Non tamen utiliter caret alto vertice Martyr, Namque vel excisin vertice Celsus erit. '

S. HOLAVs M. Rex Nomegia, Ariolos , Ineantatores, vel regno abigit, vel flammis punit.

Xaniloqua solitus furvos qui vendere lingua, Et fumo plecti dignus, & igne fuit. XXIX. IVLII. S. L v P v s Trecensis Episcopus. LTam bene sollicitus qui curat ouilia Pastor, Dicite, cur vobis dicitur ille Lupus'

52쪽

Martha, Deus propriis cui factus in aedibus hospes, Degere dum nostro visus in orbe fuit :Ignibus extremis cum deflagrauerit orbis, Hos tibi, vel nulli proferet ille sonos. E surienti escam, sitienti vina parabas , Dumque domus egui tegmine, tecta dabas :Tu mea, ne paribus meritis par gratia desiit, Hospes eris posthac, quae prius hospes eras. XXX. IVLII. SS. ABDONe, SENNEN M M. nobiles Persidis Principes pro Christo vinculis onerantur.

Vos prius Eois strinxere monilia gemmis,

Quos modo vinesoru podera cura grauant. Est tamen hoc ferrum primo pretiosius auro, Et manicae radio splendidiore micant. Saepe trahit stygias auri graue pondus ad undas, At leue vos ferri pondus ad astra vehet. SS. A B D O N SENNE N arius auro, mox '. ferro onusti . . II. Vos onerat ferrum, quos ante ornauerat aurum, rum debuerant ferrea saecla sequi.

53쪽

S. IGNATIUS DE LOIOLA C. Societatis Iesurundator, in bello salubriter vulneratur.

A Rmigeri graue Martis opus Loiola parabat, I, Castraque militiae Languinolenta sequi At pius inquit Amor; Satis est, Mavortis agone Deserat, & castris militet ille meis.

Nec mora; vulgari praetentat arundine pectus Figere, quam pharetra traxerat ante sua. Sed cor tam leuibus stat inexpugnabile telis, De tanto non est obuia palma viro. Ergo nouis molitus Amor cor vincere telis, Tormenta in genri bellica mole parat: Ferreaque indomitu dum fulmina torquet in hoste, Crura salutifero contudit icta globo. Procubuit, cessitque volens, & Amoris adorat Victoris posito. Numina magna genu. Ne quicquam imprud cns animi, Loiola, rebellas, Cedendum est volucer dum mouet arma Deus. Nempe peritus amor, vel Marte, Ve Iutitur arto, Marte capit, si quis non velit arte capi. Aa D. IGNATIVM saucium. II Vulnera militibus tollunt aecepta salutem , Tu contra accepto vulnere sospes abis.

Venetiis ct aliis in locis Ignaris sauditim variis sentis proditur. III. Schemate sub vili te eris, Loiola, tuumque Supprimis occulta nobilitate genuS,

54쪽

usque licet lateas, caelo tamen indice prodis, Lux quanquam in tenebris, non tame ulla latet, Si taceant homines, tua te miracula prodent , Nec stlaga terrarum non erit ulla loquax. S. I GNA Tius in mari tempestate iactatur. IV. Complexus gremio, votisque capacibus orbem , Loiola, inscens a Nerea puppe secat. Sed grauis insolita sub mole carina fatiscit, I ά rique procellosas cymba recepta C aquas. Ah l cessa trepidare miser, si mergitur Alnus , Plura Deum, quam te, multa, damna manent.

S. IONATIVS Iuuenem ab impuro amore, nou arte retrahit.

Forte cupidinei perculsus arundine te. Ibat, qub turpis flamma trahebat, amansὰ pons erat euoluens glaciatas frigore lymphas, Qua Procus, ut Veneri seruiat, ire solet. At pius indignos damnans Ignatius ignes, . . Hybernis collo se tenus abdit aquis :Tt Iuvenε aggreditur lymphis immersius amante, Ostencans medio pallidus ora lacu; I miser, in Paphus totus cineresce favillis , Hoc ego dum flammas frigore plecto tuas : obstupuit Iuvenis, gressumque repente repressu, Et prope frigidior, quam seret unda, fuit. cessit amor Veneris, sacra fax successit Amoris , Et iuuenile nouo pectus ab igne calet. 'o quid agat sumptis Ignatius acer in armis l.Dum fugat infamem Cyprida, nuduS erat.

55쪽

44 ANNUS SACER

S.IGNATI vs Montis oliveti culmen bis conscendit. VI.

Eoas obiens Ignatius aduena terras Cur bis oliviferi culmina montis adit Non vidisse semel satis est, sed rursus amatam , Et rursus felix host es adorat humum. Imprcssit geminas signato in marmore plantas, Dum volat e summo Christus ad astra iugo. Haec toties Loiola redux vestigia visit, NE pede tritam alio quaereret ii Ie viam. S. IGNATI Vs Lutetia Parisiorum prima tacit Societatis I E s V fundamenta.

v II. Hic ubi S uanicae lambunt Regalia lymphae Moenia, finitimis imperiosa locis :Gens Ignati adum felicibus edita cunis, Coepit in hoc nuper crescere nata solo. diit poterat melius, tanti nam gignere Regni Debuerat talem Pallada tale caput. S. IGNATI Us nocturno syderum aspectu

recreatura.

VIII.

Dum nox caeruleo stellata superbit amictu , Crebraque sederea deuehit astra togar Flammarumque minor populus, magnique Planetae, Percurrunt liquidi festa theatra poli :Quid totiδs oculis spectas lacrymantibus axem Quid pleno illecebras aetheris ore bibis 3 Exangues secreta coquit tibi flamma medullas , Ut rosa, quae nimiis solibus usta riget.

56쪽

Dumque per assiduos oculorum liqueris Imbres , Vix superant siccis pellis &ossa fibris. Impatiens jam lumen hebet; jam ferre recusat

.ssithereum, pleno dum micat axe, iubar. Claude oculos astrorum oculis, ne forte perennem Noctem oculis pariat nox oculata tuis. In hae verba a D. I GNA Io prolatae, Quam sordet tellus dum caelum aspicio lIX.

Dum rutilum lacrymis Iabentibus aethera spectas ἰPura tibi rident sydera, sordet humus. Non miror, si sordet humus, si sydera rident , Terra lutum lacrymis fit madefacta tuis.

Ignati neque enim quenquam tua nomina fallunt Illatus nobis caelitus ignis eras. Ignis eras, reliquis sed purior ignibus ignis ;. Nullus entin tali fumus ab igne Venit. Ignis eras, gelidis nam frigora mentibus arces, Et flammas animis inseris, ignis eras. Extinctus placida tandem sub morte quiescis, Inque leuem cinerem desinis, Ignis eras Non vocatis adse Sociis pie moritur.

XI. .

Chr Loiola silens vinclis e corporis exit Dum fugit effracto carcere, quisque silet.

57쪽

Ad D. IONATIVM puerperiis propitium. XI I. Diue, laborantes partu miserate puellas,

Dum Lucina suam ferre recusat opem; Non pateris foetus utero retinente morari , AEquius est multo ne patiare mori. Ad D. IGNAT 1vM nocturnas Striges e Collegio Lauretano fugantem.

XIII Diue , cosors Lemurum pauefactas territat aedes , Nec requies Sociis traditur vlla tuis ;Percutis horrificum validi vi fulminis hostem, Laureto tectus quamlibet ille foret. XXXI. ΙVLΙΙ. S. GERMANvs Alti sis dorensis Episcopus , iniecto oleo maris tempestatem seda: .

Neptuni rabies jacto placatur olivo , Nec positis audet surgere pontus aquis. Quae prius inuictis tantum praesederat armis , An aris in fluctus ius quoque Pallas habet S. GERMANVS Rauennam petit nocte concubis, vitandi populorum concursus causa, qui tamen accensis facibus obuiam prodeunt. II. Nequie quam obscura vis tendere nocte Rauenna, Dum plausus resonae plebis, & ora fugis. . Nam tot inextinctis rutilat funalibus aer , Luceat ut media nocte serena dies o

58쪽

MENSIS AUGUSTUS.

PRIMA AUGUSTI .

Fosum S. PETRI ad vincula. Ad Nerodem.

. . I. QVid vectes alidarq, iuuant munimina portae Quid centumgemii s ostia juncta seris

ui coelos, erebumque datur reserare potestas , Carceris hunc dubitas pandere posse fores Erat PETRus dormiens inter duos milites,vinctu duabus catenis. Act. .

taber in ostrina visitat lodice Tyrannus ;Captiuus domina dormit in arce Petrus. Postmodo somniferae si vis dare membra quieti ,

Induat arcta tuos, Petre, catena pedes. Tu vigiles ut longa trahas per taedia noctes, Molliter attalicum sterne, Tyranne, torum. Tibi dabo claues regni caelorum. Matth. Is.

III, Quem dedit esse sui pastorem Christus ouilis , Compede nequicquam, Tortor inepte, grauas. Cui data soluendi, cui iunt data jura ligandi, Nemo ligare Petrum, sol re nuno potest.

59쪽

D. PETRus e carcere liberi 1Va Exiit incolumis reserato carcere Petrus , Α Domino claues sumpserat ante suo. I. A UGUSTI . Septem Fratres MACHAB AEI MIL

Occidit unius soboles septena parentis , Quam peperit gladio, non sibi, clara parens.

Hos Ieptem Heroas, septem velut aethra Planetas, Non impar, numero compare, terra colit.

At minus aethra suis su et, quam terra Planetis, Haec siquidem fixos possidet, illa vagos. I. A UGUSTI . Ss. FIDE s, SPES, CHARITAs V V. c, MM. S. S o P HI AE IM.

Tres Sophia ex utero peperit foecunda pue Ilas, Haec Spes, illa Fides, tertia dicta Charis. Si decuit Sophiam fieri de virgine matrem, Certe huius sobolis debuit esse parens. Tergeminus S. S o P HI AE partus 1 I. Tergeminae Sophia nascuntur matre Pue IIae,' Virtutum terno nomine dicta trias. Si tot virtutes pariat, quot pignora, partu Soluere debuerat fertiliore sinus. Antὸ utero triplicem peperit Sapientia prolem , More Iouis, cerebro nunc parit illa suo.

Diuitiaco by Corale

60쪽

II. AUGUSTI . S. STEPHANvs Pontifex Maximus M. Nem jTribuni filiam a cacitate liberat, ac

ERrat inops lucis, baculoque innixa regente, Cespitat in patria caeca puella domo. Sacrorum id Praeses vidit, iussitque coruscam Protinus expulsa nocte redire diem. Lucillam te, Virgo, vocat jδm luce recepta, Nomina non poterant aptius ulla dari.

II. AUGUSTI.S, THEODOTE Martyr cum duobus filiis item

Martyribus.

Haec ego non terris peperi, sed pignora eae lis , Dicebat gemina prole beata parens. Prae, Pueri, vos ite mei, matrique rubentem Sternite, conscendat qua luper astra, viqm. Ο ego fertilium fortunatissima matrum, Quas tulit, aut unquam quas feret ulla dies ;Ante MO quam moriar, gemino si funere detur Fortiter in gemina bis mihi prole mori lDixit, & accenias subiecis cum prole fauillas, Extremum medio clausit in igne diem.' hariades hac matre minus decerpit honoris,

Vnum Thartades immolat, ista duos.

SEARCH

MENU NAVIGATION