장음표시 사용
91쪽
Sat ludo scaenaeque datum, modo crimina vitae Dextra salutiferis rite piauit aquiε. Si quid adhuc maculae superest,quod lustrica nonda Ex animo penitus terserit unda meo ;Caesus adoratas dum concido Martyr ad aras, Expiat id fusus, me moriente, cruor. XXVI. AUGUSTI . SA I R E N ΑΕ v s & A BvND ANTI Vs MM. in cloacam immersi moriuntur.
Sordibus immersus spurcis sortitur uterqua Martyr in immundo funera pulchra fimo. Tortores grauis error habet, nam lipsana Diuum, Quocunque occultes, sunt pretiosa, loco. Sic nTil amittit preti j, nil Semma valoris, Hane licet indueris sordidiore manu. Nec minus est lutea Titan formosus in v Iua, Quam cum caeruleis aureus exit aquis, Corporis illuuies te non excludit Olympo, Sit facies animi dummodo pura tui.
XXVII. AUGUSTI.SS. AURELIVs & NATALIA Coniuges MM. suscepta gεmina sobole, mutuo consensis castitati, non tiberis vacant.
ulerat geminam Conjux e Conjuge prolem,' Vtraque foecundo quae fuit orta sinu ;Iam satis indultum soboli ; nec tertia nostros Progentcs oneret, dixit ut Erque, toros. μ
92쪽
8I POETICVS. Asensere sibi faciles, fraterque maritus Protinus evicitur, fitque marita soror. Sed castum ad thalamum coeli accurrere Quirites , Cum Prole accurrit Virgine Virgo Parens. cupis hanc sobole, thalamu tibi sterne pudicu, Nimirum in casto nascitur illa toro.
S. CAE sARrvs Arelatensis Episcopus. Eum allocuturus Rex Theodosius, deponebat diademas
Caesarium alloquitur posito diademate Princeps, Regal Emque jubet frontis abesse notam :Cur tamen hunc tanto Theodosius auget honore t Caesarius magno Caesare maior erat.
XXVIII. AUGUSTI . S. Avcvs TINVs Hipponensis Episcopus in Africa monstrorum ferace nascitur.
Augustine, tulit, dum te tulit, Africa monstrum: Saepius 5 utinam talia monstra ferati Suum ad meliorem frugem reditum procrastinat, IIa Cras te victurum melius promittis; at illud Quando suis Titan Cras vehet actus equis Qui non est hodie, nec cras erit aptus agendo,Viue hodiε, cur te crastina vita iuuat Cras tandem hoc oritur, coruoque abscedere iusso, Et vocem & niuei pectus oloris habes.
93쪽
Ecce biforme parit, varium parit Africa monstra sis subito Cygnus, qui modo CorvuS era S. Probitatem cum pari doctrina coniungit. III. .
Augustine facis scribenda, legendaque scribis :Nec liquet an doctus sis magis, anne probuS. Et facit & scribit docta & proba dextera: doctum Te scribendo probat; te faciendo probum. XXIX. AUGUSTI .
1Ncrepat illicitos Baptista Herodis amores , Audet & impavido fortiter ore loqui. Multa tibi cum, Rex, liceant, pro pellice, dixit,
Non licet uxorem fratris habere tui. At saeui monitis commota salubribus, ardet, Fulmineasque vomit Principis ira minas. Nec satis est tonuisse minis, Caput, inquit, iniquum, Carnifices, vestro protinus ense cadat. Audaces sie linsua sonos compescere discat, Carpere delicias quae fuit ausa meas. Falleris, Herodes, plus muta haec lingua loquetur,
Te simul incestum dicer, & esse ferum. Quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium
Ergo-ne sacrilego mactabitur hostia cultro, Et cadet imperiis sanguinolenta tuis Pollicitis majora, Senex delire, dedisti νPars fuit Imperij non nisi pacta tui.
94쪽
Quod tulit unius pretium Meretricula saltus , Imperio maius quis neget esse caput Vel. Eroo-nὴ vesano ceruix deuota furori, Concidit imperiis icta, Tyranne, tuis Venturis occurre odiis, scelerique nefando ;Nam iurata fides integra semper erit. Promissis maiora petit tibi munera Pellex, Imperio maius nam caput illud erat.
III. Lasciuae Imperii pars est promissa puellae, Si moueat docta vel semel arte pedes rCrudelis Balatro, Solymique infamia sceptri, Si Meretrix iterum saltet, egenus eris. Da mihi protinus in disco caput IOANNIS
IV. Tale caput saltu qui vendidit Institor uno, . Ahi pretium mereis nesciit ille suae.. Aliud.
Tam charum Superisque caput, terrisque Verendu, Prostibuli merces gesticulantis eriti Ahi nescis pretium, nescis imponere rebus: Nam caput Imperio grandius illud erat.
95쪽
P ra cepit Verri eaput eius in disco. Marci 6. VI.
Iam sacra messuerat violentus colla Satelles, Rex ait, Haec oculis ferte videnda meis. Nec mora, defixos satiant spectacula visus, Inque caua prostat nobile lance caput. Mensa dapes tulerit magno licet illa paratu ;Fercula nunquam alias tam pretiosa tulit.
Contristatus est Rex propter I randum. Marci C.
Dum refluo varias Pellex agit orbe choreas,
Et quo debuerat displicuisse, placet ;Dat caput Herodes pretium, poscente puella; Nimirum ille suam strinxerat antε fidem. O Regem fidumi sed tum tantummodo fidum , Maius perfidia eth cum scelus ipsa fides. Uerodes Natalis sui coenam fecit Principibus is Tribunis. Marci C. VIII. Quae, Baptista, tibi pariunt lacrymabile lethum, Quis natalitias has putet esse dapes
Ecce ego mitto Angelum meum. Exodi Is. IX.
Paule, tuo; Catharina, tuo de lacte madescit , At, Baptista, tuo sanguine terra rubet. Fluxerit irrigui cum di olor unda liquoris, Haec, nisi me fallunt omina, causa iubest. Supra homines, Superisq; parem te facta loquuntur Te probat effusi sanguinis unda virum.
96쪽
Ille erat lucerna ardens is lucens. Ioan . s.
Et flammis ardens & amoeno Iumine lucens, Baptistes Christo teste lucerna fuit. Principis incestos ni lumine prodat amores, Extincta aeterna nocte lucerna fuit. Herodias hiante glacie mergitur. XI.
Fallaci delusa gelu perit obruta Pellex, Talibus extingui debuit ignis aquis. Aliud. XII. Saltatrix periit glacialibus obruta lymphis.
Digna pati flammas, ni pateretur aquas. Erit magnin coram Domino Luc. I. XIII. Dicitur a superis infans. re magnus Ephebis, Qui nondum attacta repserat ortus homo. Magnus ut ille foret dum corporis integer extat. Deposito capitis vertice maior erat. Aliud.
XIV. Vbere materno nondum depelleris infans, Et tamen in sylvas paruulus hospes abis. Hic te mellificae longum pauere volucres , Inque vicem lactis dulcia mella dabant. At postquam te sylva virum iam frondea vidit ἰTecta Sion eae grandior urbis adis: iHerodemque ferum, dum Gloris amoribus arstet , Turpis adulterii crimine, Diue, nota S.
97쪽
Scilicet incestos namque hos a pis innuba figiti
Figere nutrices te Gocuere tuae. Aliud. XU.
Vina inter moriens abstemius occidit Heros, Qui ptius in sy luis vixit, in urbe cadit: Nempe homines sensit qui moribus esse ferinos; Moribus humanas senserat esse feras. Aliud. XVI. Dum eaput inferret lancem Rex saeuus in unam, Non-ne petit quanti ponderis illud eratὶ Impietas fecit pretium, dum subdola Pellex Visa sacrum Regno praepotasse caput. Herodes Natalis sui coenam fecit Principibus se Tribunis Marci 6.
. ' XVII. Qui tibi natalis fuerat scrudelis Adulter Hei mihi l fatalis quam fuit ille dies lNimirum mixto festa inter gaudia luctu , Lethi fer est aliis, lucifer ille tibi.
Iocos inter conuiuales S.Io ANNEs BAPTIs TA
XVIII. Ipsa Venus comitem Bacchum sibi caedis adoptat, Dum sibi saeuitiae non satis esse putat. Namque inter calices insons. Baptista , peremit Te Venus,& Veneris, qui solet ire comes. XXX. AVGUSTI . S. F E LI X M. Deorum Serapidis , Mercursi is Diana simulacra solo a atu de jeit.
TErgeminos tenui Felix cum strauerit oris flamine, non-ne deos dixeris esse leues
98쪽
Aliud. II. Quam Felix animosus erat, qui fana deorum , Sola anima pessum, funditus ire dedit lAliud.
Thessalicum imposita premitur cur Pelion Ossa Grandia Centimanus cur mouet arma gigas Nil opus est tantae tanto molimine molis , Vt ruat: e solio Iupiter ipse suo :Deiicit amatu solo trepidantia Felix Numina, non aliis utitur ille minis. Scilic insanae mentis quos vulgus adorat, Esse deos monstrat tam leuis aura leue S. XXX. AUGUSTI . S. BONONI Vs Abbas solitizdinis amans.
Niliaci nemoro se petis deserta Canopi, Quaque licet, mundi totius exul eras. Sylva cibi fuit hospitium, domus antra ferarum Tectum aether, saxum culcitra, terra torus. In dormisse putent alij mens libera cuique est ;His ego te thalamis inuigilasse reor. XXX. A UGUSTI .
B. ROBER Tvs DE ARBRuscELLIs ordinis Fontis-Ebraldi, corpres cilicina veste induitur.
Grandibus hirsutam setis, hanusque rigentem , Indueris toto corpore, Diue, togam et Ee vj
99쪽
Astringisque tuos, ferro fodicante, lacertos e Te putat, id quisquis viderit, esse reum. Non tamen ullius poenas das criminis insons, Nam tibi mens nulla labe notata nitet.
His styga profligas Miles cataphractus in armis. Et quicquid socia cum styge foedus habet. Qui stygios ibit sic loricatus in hostes, victorem smilis palma serenda manet. XXXI. AUGUSTI.
S. ARDANvs Lindisfarnensis Disc. iniecto iamare oleo tempestatem sedat.
PRaesul, in iratas oleum jacis aequoris undas, Cum propcnavifragis cymba fatiscit aquis.
At vix palladius summas liquor attigit oras, Diae, oleo pelagus mitius esse vides. Atque ita littorea Numen quas fraenat arena, Gutta olei rabidas sic quoque fraenat aquas. Aliud. II. Ventorum pelagique minas, caelique fragorem, Pacatis olei guttula sedat aquis. Symbola compositae pacis nunc cernis olivum,
At prius indicium pacis oliva fuit. XXXI. AUGUSTI. S. A M A T v s Episc. vir sui Nominis. In te acres inimicus atrox licet excitet 4ras; Hostibus inuitis semper Amatus eris.
100쪽
PRIMA. SEPTEMBRIS. Gidius spretis, fuerat quibus actus, Athenis, TIG Quaeritat ignotos nobilis Erro lares ,
Spelarumque subit. tacitos ubi degeret anno S , Qua Rhodanus lapidis ia premit aequor aquis. At fera ne vacuo pereat ieiunus in antro, Vbera, quae turgent lacte, bibenda dedit. No nunc primum homines animantu nutriit uber , Quod modo sit, factum tu prilis este putes :Cerva fit Algidio nutrix, lupa facta Quirino; Nutriit haec puerum, nutriit illa virum. Nunniades Ierichuntinas euerterat arees, Thebanae Amphion conditor arci S erat.
Dissimiles, similes-ne magis quis dixerit Z Construit iste lyra, destruit ille tuba.. I. SEPTEMBRI S.
S. I o s v E Propheta urbis Ierichuntis moenia clangore tubarum diruit.