장음표시 사용
2쪽
PRAECLARISSIMIS NOBILISSlMISQUE VIR is BARTHOLOMAEO MASIO SAPIEM TUM IUDICI, GUIDONI BENTI VOLO , ET CHRISTINO HEVILAQUAE REI LIGTERARIAE CURATORIBUS, CETERI QUE FERRARIENSIBUS DECEMVIRlS ORATIONEΜ HANC SUAM IN DEDICATIONE PUBLICAE BIBLIOTHECAE HA. BITAM D.D.D. CASTUS INNOCENS AN. SALDUS ORDINIS PRAEDICATORUM .
4쪽
rsi is ego sum , qui verba ex hoc loco facturus, hilaris semper ad dicendum accesserim , nunquam tamen adeo vehementi actum me intellexi iucunditatis affecta , quanto hodierna die perfusum cumulatumque esse contestor. Quum enim praeteritis annis sermo a me institui solitus esset de ratione, Theologiae, aliquam fateor, non poteram non suscipere voluptatem, cum ob nobilissimi genus argumenti, tum etiam quod Viros alloquerer bonis artibus , sacrisque praesertim studiis expolitos. Verum, quam suavior iucundiorque se se mihi hodierna obiicit luce dicendi caussa, lingulare vestrum , PATRIAE PROCERES PRAESTANTISSIMI, celebraturo bene.
5쪽
erum, verbaque iacturo de Ferrariens publiea Bibliotheea , tam
magnifica, tam splendida, tam ornata , quam manifestissimo omnium Civium plausu hoc anno dedicastis praesertim quisum meus sit ad Vos sermo dirigendus , vobisque, et meo a me , et eorum praesertim nomine , quos mihi vel ossicio. rum , vel studiorum necessitudine coniunctos puto , maximae ingentesque agendae snt gratiae et immortales l Quid enim faustum sortunatumque magis , quid magis decorum evenire mihi poterat , quam in frequentissima hac multitu dine , quae ad audiendum convenit , beneficii vestri magni tudinem saltem declarare λ Equidem sat novi , tam grandi, tamque insigni muneri imparem futuram orationem meam: Verum quis ea seret sermonis vi excultus , eaque polleret dicendi facultate , meritas ut Vobis referre grates, et pro dignitate unquam posset , compos teque et diserte omnium erga Vos sensus animi exprimere λ Eo certe nomine plus Vobis debemus , quam ut unquam solvendo esse valeamus. Et si igitur vereor ne arrogantis sit adhuc velle dicere , quia tacere tamen , turpe magis esset , quia esset ingrati , date mihi quaeso et obsecro hanc veniam , ut facinus hoc illustre vestrum qualicumque prosequar praedicatione; idque beneficio , quod eXcelso animo tribuistis , generosiore animo adjicite , ut non satis dignas de eo vobis haberi grates
Iam vero qualem quantamque nobis, STUDIORUM PRAESI. BENEFIcENTISSIMI,eontuleritis utilitatem omnes aris bitror facile in ligent, qui quanta sit publicae necessitas Bibli thecae,quaque animi magnitudine, qua pempestate, quo loco, qua
denique forma et elegantia, quantoque eam exstruXistis ap- Paratu , animadvertent. Et sane, quam impervium in praesens sit absque ingenti Librorum multitudine in studia non dicam vehementer incumbere , sed in eisdem aliqua solum etiam cum laude versari , ii tantum ignorare possunt, quibus incompertum est , quantus sit cum veterum, tum rein Centiorum etiam numerus Scriptorum , qui Disciplinas omnes summo labore , summa industria , summaque felicitate
6쪽
pertram runt. Praeter enim praestantissima tot venerandae An. . liquitatis ingenia , quae veritatis invenienda: viam seris Neo potibus praemonstravere , quot , Obsecro , egregii praeclarissimique Viri a renatis in Europa litteris per operosissi. mas scientiarum semitas rursus incessere λ quot erudera. vere monumeqta e quot systemata excogitavere quantis naturae cognitionem tentavere experimentis p quot quandaque in lucem protulere acute et ingeniose adinventa λ Ut autolii absque assidua vetuitiorum, suique temporis Auctorum i - .ctione per morosum artium et scientiarum iter nunquam incedere sane errore potuissent; ita et Nos nisi praeviis prioribus illis non modo scientiarum Inventoribus , sed iis etia . qui tantos Duces seliciter sequuti sunt ; et nisi eorum in , Elucubrationibus diu noctuque meditandis crudeli prope diligentia versemur, ad optimarum quidem studia artium ani- .mum appellere poterimus, nunquam iisdem vero ita devoveri , ut absolutam persectamque humanarum, divinarumque cognitionem rerum consequamur. Num fuisse futurum quis.
putet , ut Caelius Calcagninus , Lylius Gregorius Giraldus, Ludovicus Areostus , Antonius Musa Brasavola , sexcentique alii , qui clarissimae huius Urbis nomen et gloriam immensum protulere , tantam ad virtutem, tantamque ad sapientiam pervenire potuissent , exindeque tantum decus, et tanta consequuti fuissent laudum praemia , nisi innumerogScriptores consuluissent , innumeras lustrassent Elucubrationes , innumeros evolvissent Commentarios , et , Apes veluti ingeniosae, quicquid pretiosioris sueei infinitis erat in M. ribus prudenter decerpentes , sua denique in mella derivassent λQuum vero hi florerent splendidissimorum aetate Maeceis natum , qui Musarum.olim hujus Urbis dulee decus et prae,sidium fuere , nil sane mirum , horum eos ope , omni li raria suppellectili affluxisse, omnique Voluminum genere abu dasse. Uerum quam opposita foret hodierni temporis conditio,
nisi Vos,PATRIAE PROCERES AΜPLISSIMI, Regios prope
7쪽
munifiee cumitateque tulissetis λ Habuit , sat scio , inelyea haec Civitas , exadiis etiam selicibus illis Maecenatum tem. poribus, viros illustres , omnisque artis et disciplinae gnaros, et egregiis studiis iastitutos. Verum eiusmodi, vel rem bene amplam , uberrimam, copiosissimam possederant , qua sexcenta sibi Uolumina immenso etiam pretio aquisi vere, ut duo illi Cardinales Bent ivoli , qui maxima huius Patriae lumina fuere ; vel , ut de tot aliis cuique Vestrum notum est, nonnullos sibi Libros improbo labore, domesticaeque deis
trimento rei comparavere ἱ vel alio sub caelo ea invenere , quae hele desiderabantur, scientiarum adminicula et subsidia. Nemo enim est tanta vi et acumine ingenii , tantoque di cendi ardore praeditus , ut absque idonea Librorum copia grande quid , praeclarum , elatum , magnificum in re litte. raria et spdendidum non dicam perficere , sed etiam versare se posse animo confidat. Certe audenti cociantique hoc tria genere ardua, nisi praesto sit ingens Scriptorum manus , magnus sine viribus ignis incassum furit. Qui autem fieri pollet,
ut privatae conditionis homines in maximas aliquando rerum omnium dissicultates et angustias coniecti, solaque diuturna paupertatis patientia ornati, optatam sibi Voluminii congeriem comis Patarent, quum et eorum non sit impensas facere supra modum , et hodierna studiorum ratio immensos Librorum sumptus postulare videatur Iacuissent igitur tot et tam notitialia Ferrariensium ingenia , neque ad Maiorum instituta, adisque Civitatis disciplinam erua iri potuissent iacui flentque hae in Urbe sobiliores artes atque scientiae , neque mirabiles sui ardores mere valuissent, nisi Academia haec tot fuisset oriana mentis, PATRIAE PROCERES AMPLISSIMI,vestro recrea.
ta Mueficio , ut ad veterem et priscam illam dignitatem revocata esse putaretur. Ea audem inter ornamenta tanto magis Bibliotheca eminet. quanto maiorem, eius militutione, non
alicui scilicet Litteratorum generi , sed omnibus qui studia
fovent , adtulistis utilitatem. Nemo tamen summam benefieii vestri amplitudinem satis intelligere unquam poterit , nisi animum ad eam petius cou-
8쪽
verterit tempestatem , qua de publica constituenda Bibliotheea primum cogitastis. Te appello MAM S APIENTUM IUDEI: PRAESTA NTISSIM S,Te,inquam, appello, qui decem ante ano
h e ipsum gerens Tribunatum, hac ipsa ornatus dignitate, qua rarato decore , tanta gloria , tam ingenti omnium ordinum admiratione toties sutimuisti, quique tum Primum hanc ad rem animum , mentem , curam et cogitationem admovistituam; Tu , inquam, Tibi conscius, quaati eam negotii, quan-μ ωllicitudinis, quantaeque dissicultatis, rerum asperitates, et angustiae temporum efficerent. Vix enim pacem inter se inictant , ut se iterum in arma colligerent summi Reges , bellumque denuo finitimis in regionibus redintegrarent. Graisve illud , ' diuturnumque futurum , ut revera fuit , prospiciebat quisque , Italiae universae , adeoque huic etiam inbiexitiosum , quae tametsi pacatissimo agat sub Imperio , --.rraque belli aleam et sortem esse videatur , non tamea ex. tra belbi damna, sontes insomesque nullo das I me obruea. tis ; et quo circumstrepenre , aut tenui nimium , aut nota sua vi nixi , alicuius aeque, ae neutrius studio partis minuuntur. Dum igitur fit belli obtentus, bellique sedes iterum Italia , dumque ea , tamquam aucupa dia avi usi Potentiores , acerbo quodam lusu, herac rursus mo eX pellendos au. spicio ilicss simulant, quos minime omnium expulsos volunt. dum denique exterae Nationes ita suis ocimmiata maia nosistra metiuntur, nihil ut tam durum , nihil tam molestum fit , quod in bellica earum sive prospera, sive adversa sirtuna non perpetiamur , quis de publica heic erigenda Bibabliotheca cogitasset I quum simulatque increpuit suspicio hel lici tumultus, artes omnes nothrae , o malaque praeclara itu dia soleant ubique conticescere λ Verum, non elt magni ani. mi in felicitate, et sertuna cogitare sublimia et excelsa: hoe est magni animi in calamitate et p riculis grandi a et maximma praestare. Nullae igitur angustiae , nullae sinistrae tem p rum et rerum Vicra , aut tuum MAM , aut tuorum Tr bunitia in dignitate SUCCESSORUM animum frangere, aut sententia dimovere potuerunt. Non enim an stitutum modo perse
9쪽
persequiiti estis, sed ea etiam ratione ,- ut illud et majestati. huius Ut bis , et huius Academiae celebritati conveniret. . Siquidem mentibus circumspiciebatis vestris nuperrime ere. eius Italicis tu Urbibus Bibliothecas , in maximis sane a m .plissimas magnificasque , in ceteris autem pro locorum ratione satis,aestimandas. Itaque etiam atque etiam cogitabatis qualem Vos instituere deceret ; posterioribus illis certe praestantiorem , cum prioribus autem iure conserendam. Ιpta . . etenim vestra haec Patria , Deus immortalisl dici vix potest quantum decoris habet , quantum amplitudinis , quantum maiestatis i In latitsima uberrimaque planitie Padum inter utrumque assurgens , validissimisque circumsepta moenibus , et arce munitissima protecta , qua perpetuarum latitudine via. rum, qua transversarum elegantia ornaturi qua aedificiorum magnitudine et forma s qua celebritate templDrum et orrinatui quo Nobilium splendoret qua Civium humanitate liqua omnium pudicitia et pulchritudine pene divina stamina .ruml Hac in Urbe quot augustissimae Curiael quot magni.fieae plateael quot vetera bellicae laudis Uictoriaeque monumen. tal quot recentia praestantiorum artium et ingeniorum de-eorat quot pompae et spectacula publicat qui Ludorum et Chorearum apparatust quae moenium amaenitas proceris undique arboribus geminato ordine positis sonsitarum, quarum gratissimo aspectu quasi pabulo quodam , oculorum acies. quamlibet fatigata reficituri Urbis; in medio , Arcis in modum , Regia eminet , cuius murum perpetua fossa et turribus ingentissimis quadrato latere, ornatum lambenteS aquae lenocinanti ambitu circumplectuntur ; ea propter inter mirabilia opera Italiae celebrata: Regia inquam , Principum. Olim splendidissimorum sedes , nunc vero gravissimi Pruden tissimique Purpurati Patris , dignitatem A suprema primam praeserentis, et Rempublicam Romana aeque moderatione et maiestate administrantis; quare Civitas haec vestra praecipuas inter amplissimasque Italiae Urbes jure et merito recenseri
: Haec ipsa vero tanta Urbis vestrae dignitas et amplitudo. . quale
10쪽
quale olim fuerit hoc Atheneum manifestissime ostendit. Nam etsi multum ipsa Herculeae debeat additioni, multum atque debuerit quondam Aulae, quae domesticis quamvis saepenumem dissidiis , et saevioribus lacessita bellis , nunquam ea neglexit tamen , quae huius ad decus Urbis et gloriam specta. Te videbantur ; multum denique Summis Pontificibus , qai
magoifiea et splendida vestrae huic Patriae pacis ornamenta addidere ; qui eam tamen plurimum etiam Academiae debe re vestrae dubitaret, is ex sermone hominum recenti memoriam erueret rerum Ferrariensium, non ex Annalium vetuis sate . Ut enim aetate nostra ditantur amplificanturque Umbes , et incolis frequentantur Regiones, aut licentia Sacro. rum omnium , aut copia mercium et frequentia Negotia. torum ; ita tum cum Urbs amplificata est vestra , pro arc
no Imperii illorum temporum , id consequi solum posse credebatur Academiarum Prosessorumque fama , et frequentia undique confluentium Auditorum; quod Principibus olim vestris adeo curae fuit , nihil ut omiserint , quo celebriori. hus Praeceptoribus grandi pretio , et Discipulorum gregibus dulcedine honorum prolectatis, Academiae incremento Urbem hane incolis et opibus locupletarent. Ipsa vero de Acade. mia quam honeste , quam praeclare , quam egregie praestantissimi mortalium sensere Andreas Alciatus, Vir maximus, oratione hoc in Lycaeo habita quum docendi munus auspicaretur , quanti illud faceret , his verbis significare non dubitavit : Scribit Ammianus Marcellinus, Alexanisinae Academiae
raritam fuisse olim exsimationem , ut ad summam Artis peritiam ostendendam .susticeret si is ea se operam studiis dedisse quis praedica ret , quod et de hac Uniorestare dici potest, in qua olim tot egregii Viri, ex quorum edita sunt opera , ut Salicetus , Aretinus , Mitivus , Cessalus , R inaldus , idque generis alii profes sunt. Iaeo-hus vero Middendorpius , Libro de Academiis tertio , r-roque majori amore , inquiebat , hanc Academiam Ferrariensem probequi debemus , quanto plures Germanos erudivit , qui omne D ctrinarum genus in Patriam ebarit imam referrent. Praeconia Pro tereo immensa, et laudes infinitas Atheneo huic ab exteris etiam