Dominici Vandellii Epistola de holothurio, et testudine coriacea ad celeberrimum Carolum Linnaeum ..

발행: 1761년

분량: 15페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

2쪽

VIRO SAPIENTISSIMO ET CELEBERRIMO '

EQUITI

DOMINICUS VANDELLI Us S. P. D. PIsTOLAM Tuam, Vir Celeberrime, XVIII Kal. Feb. datam, m. Kal. Martii accepi, quo nihil gratius, nihilque jucundius mihi contingere potuisset; tum ob rariores observationes, tum quia certior semper factus sum ab humanissimis Tuis Litteris de Tua erga me bene volentia & amicitia, tum quia ex eisdein agnosco Te, Virum per totum orbem celebratum , benignε excusata habere mea scripta, atque mea parva inventa. Inter mirabiles Tuas observationes inihi perplacuit intelligere differentiam aestatum Vos inter 8c nos ex eruptione, seu explicatione soliorum quarumdam arborum, quas, ut Tuo jussui parerem, elapto vere in hac Italiae

3쪽

4Regione observavi , idemque Tu saliae conspiciens, modo deducli aestatem nostram Patavii longiorem esse XIV hebdomadibus, qubm vestram Upsaliae, dum scribis Ex tuo calculo de arboribus frondescentibus collato cum frondescentia arborum aliae , concludo Pataviu- Bota-nice di iure insaliae 48. diebus; siυe quod arbores explicent sua folia 7. hebdomadibus autequam V aliae ; ergo Alyas vestra in regione I 4. hebdomadibus longior es quam

in nos . In maximam autem admirationem me rapuit ex Tuis litteris intelligere, atque agnoscere prodigiosum insectum, cujus figuram ad me misisti, quod Vermis novum genus

est, & a Solandro jure ac merito, ut dixisti Furia

Infernalis vocatur ; obstupui vero, quum a Te audivi idem minimum insedium in Lapponiae conterminis quotannis grassari, atque inferre maximam stragem hominibus, & pecoribus, quum ex aere ipsum decidit in nuda corpora, & momento citius penetrando partes rnusculosas, intra horae quadrantem tape occidit dirissimo dolore . Utinam contra insensum insectum antidotum reperiatur. Pro hisce peculiaribus & rarioribus observationibus Tibi aliud rependere nequeo, niti descriptionem Zoophyti, seu Holothurii a me reperti in Venetis Lacunis, de quo alias ad Te scripti: Subjungam pariter alteram descriptionem Testudinis coriaceae, quae appulerat ad maris Tyrrheni oram in agro Laurentiano, & a CLEMENTE XIII. Pontifice Maximo fuit ad Patavinam Academiam dono missa. Cum vero aliqua navis Venetiis petet vestras oras, aliquot rariora hujus Regionis insecta ad Te afferenda curabo, una cum aliquarum plantarum sceletis. Nunc ecce Holothurii descriptio; quod a me appella-

4쪽

tur Holotburium Leυe, di botomum, fucis marivis alligatum , Sc mihi pertinere videtur ad uvae marius genus a); idemque Holothurium a Piscatoribus Tamaragolo Vocotur: Sua externa forma, primo intuitu, intestini partem aemulatur , Sc maxime quia saepe hoc animal cum aliis multis animalibus ejusdem speciei conjungitur, ita ut acervum intestinorum reserat . Holothurium usque ad quatuor pollices longum inveni ; ejusque crassities, seu diameter Variat pro ut magis aut minus aqua Holothurium repletur, sed plerumque Io. lineas diametri habet, ubi latius est; nam tubam maiorem versus A. I. a. T ALpaulatim angustius fit, ita ut efficiat tubae extremitatem linea: I. IF quae vix duarum linearum distantia nutantibus fimbriis circumdatur b. A tuba illa majore longε sex lineis alia minor tuba e corpore exit fere per tres lineas c. Tegumentum hujus animalis est cinerei coloris, sed ita pellucidum, ut intestina , ac vasa exstrinsecus conspici possint : ad basim vero callosum est cum parva appendice informi d, qua adhaerescit plantis marinis. Quod spectat ad ejus anatomiam , haec sunt , quae observare potui. Secto illo integumento pellucido, at consistenti, quod tribus membranis laxe inter se conjunctis constat, illico saccus visitur H. a. cum ipsis duabus tubis a. b. , quarum major a. in sua extremitate cinovem puncta rubra , & minor d. sex habet : Longitudo hujus sacci est circiter I . linearum, & circa medietatem latitudinis habet sex lineas: Essicitur a membrana

tenui ac pellucida , quae ab undecim fasciculis fibrarum,' 3 seu

sa) Domiu ei Vandellii disse Gopistis marinis me. Patais stationes tres de . poni Thermis, vii . I758. cv. q. pag. 84. de nonnullis Insectis terrestribus, ses Di siligod by Cooste

5쪽

seu vasculorum albescentium tegitur ; quorum unusquisque fasciculus e. vasa seu fibras parallelas, ac propinquas retinet usque ad tubas, ubi fibrae divergunt, atque su tilissimae evanescunt. Tuba major fibris annularibus albidis , ut etiam minor cingitur s. Distesta hae subtili aetranslucida membrana alter saccus apparet A. 3. a. ; hic saccus longus sere I 4 lineas incipiens a tuba majori, fibris longitudinalibus , ac quasi parallelis ornatus; in suo principio sphincter est fg. 4. 6. , supra quem tuba ruginsa, atque ibi os A. 3. c. cum oesophago ae descenditusque ad e. , ubi intestinum saccum perforat, ipsumque intestinum recta usque ad sacci sun dum descendit R. 4. g. g. H. 3. , & facta circumvolutione ascendit, & per

tubam minorem finem in ano f habet. Totum intellinum longum est tres pollices & novem lineas, coloris cineret, ac coeno plenum . Supra partem illam intestiniri. Φ, quae e sacco exit a. , pereptat os b. longum circiter 18 lineas, subtilissimum in utraque extremitate, in cujus medio diameter est lineae I - : vas hujusmodi repletur humore ruso, in quo innumeri globuli flavi innatant , qui si ova animalis sint, ovarium hoc vas vo cari posset. In spatio autem illo relicto ab intestini cim cum volutione est glandula c. coloris rusO-viridis in Eoo phyto recenti , longa circiter lineas dua , & crassa libneam unam, quae glandula microkopio observata , con

stare videtur parvis vesiculis in sua superficie ; sed perlongum secta visitur composita ex circumvolutione multorum vasculorum humore viridescenti repletorum ; in apice hujus glandulae vas albissimi coloris d. exit , quod serpit super ovarium indicatum usque eo ut ab ano distet sex Iineis; & ibi finem habet in puncto rubro c., quod cor videtur , ast microscopio observavi punctum hoc rubrum conflare ex decem foraminibus rotundis pa

tentibus. C

Usum

6쪽

Usum omnium partium Zoophyti descripti decernere dissicile est; nihilo tamen minus dubitationes meas breviter Tibi, Vir Celeberrime , pateticiam . Saccus ille R. 3. a. , qui semper aqua marina turget, sors an a Natura donatus pro sui de sensione ; nam conjici potest a vasculo albo flexuoso l. in ipsa sacci cavitate aperto h morem aliquem pemiciosum aliis marinis animalibu contentae aquae marinae suppeditari, qui un, cum aqua ab animali nostro ejectus in hostes marinos, scab ipsis Holothurium se defendat . An glandula e. D. 4. I. cum vasculo albo generationi inserviat 8 in medio relinquo.

Zoophyton hoc non movatur, nisi tubas exerendo, &retrahendo; & ubi aliqua re irritetur , aut ab aqua extrahatur, tubas contrahendo atque fimbrias obliterando per majorem tubam ejicit aquam ad quatuor aut quinque pollicum distantiam . Vesci videtur coeno paludum aut parvis insectis: suos filiolos sibi conjunctos tenet instar polyporum aquae dulcis; unde sepe hujusmodi animalia triginta & plura acervatim unita reperiuntur; sed parte pol teriori, quae sunt majora Fuco marino adnectuntur, ut dixi. De Testudine coriacea modo scribendum est; hujus figura est oblonga, & arcuata; ipsius longitudo a capitiqextremitate ad caudam est 3. pedum Parisiensium 8c I o. pollicum; humerorum latitudo est trium pedum. CAPUT rostro a. margine acuto, accipitrino sere, Tab.

magnis oculis f., & parvis naribus e. , & pro auribus, i duobus tuberculis g. imperviis instructum; interne in palato, & in inseriori mandibula dentes habet d. instar spinarum consertissimos; qui in basi mobiles sunt, ut illi Canis Charcariae, sed translucidi, flexiles, acuti, & in

extremitate parum compressi sunt, tenuique membrana

usque ad medium circumvestiti; eorum longitudo est tim

7쪽

citer unius pollicis, & crassities vix lineam aequat, quin rum usus fortasse erit ad praedam detinendam ne ex ore exeat In parte autem anteriori mandibulae in serioris longe ab acuto rostro duobus pollicibus intus conspicitur inter duas membranofas ac ovales prominentias foramen Oblongum c., quod an sit aliquis ductus salivalis P djiudicare nequeo. TRUNCUS superne tegitur a corio nigro , & duro , parvo margine cincto , & ex septem angulosis sere sedi ratis prominentiis h. h. per longum obducto, quae in eratremitate s. sic inter se uniuntur, instar caudae, ut osseam substantiam efficiant ; corium autem lineis superficialibus undique ornatur , quae parvas figuras rhomboidales, rectangulares &c. efformant : Epidermis susci coloris corium obtegit : Corio autem abraso , visitur interna eius structura subflava , ejusque fibrae , instar denticulationum inter se connectuntur, ut cranii suturae, ita ut videantur minima ossa Wormiana invicem unita.

UENTER corio minus nigro dc duro, quod prope collum subflavi est coloris ) qulim in reliquis , tegitur :Parum longe a collo duo tubercula vix dimidiatum cerassi fructum aemulantia ab utraque parte, ut etiam qua tuor tuberculosae prominentiae per longum Ventris ob

servantur.

PEDES , seu PINNAE parum rugosae , margine pinstico latiore, acutiore, serrato; antico autem crassiore , nec in digitos divisae . Quaelibet ex anterioribus Pinnis l.L longa est duos pedes, & novem lineas, R ex posterioribus m. m. pedem unum & sex pollices; quarum major crassities est pollicum 7.

CAUDA n. longa est decem pollices , & ipsa quinque corio nigro tecta.

8쪽

9Rondeletius a aliam fores em Testudinis coriaceae describit , eandemque refert Gesse erus b ). D. de la'nt se alteram speciem Testudinis coriaceae exhibet .

Species autem diversa hujus Testudinis asservatur in Mu-seo Instituti Scientiarum Bononiensis, quae anno I 756'. capta fuit circa Neptunii oram , quam accolae Romam detulerunt, & BENEDICTUS XIV. Pontifex Maximus eam magno emptam Bononiam importari dono

jussit, de qua Cel. Franciscus Zanotius aliquid loquitur 60, ejusque Tettudinis lagura est in commentariis Historiae Litterariae Venetiarum se ). Quod spectat ad Anatomen descriptae Testudinis, nihil dicere politurn, quum Romae dit secta fuerit, sed a manu Anatomici non credo: De Anatome aliarum Testudinum scripsere D. Petit, D. du Veruν 3cc. si ), Cal- desiius g , Redius , Carolus Plumerius , Celeberrimus Morgagnius Anatomicorum Princeps b , Cl. Gaviter i aliique.

Haec

9쪽

Haec omnia autem ita a me descripta sunt, ut evdem parvi facienda existimem, nisi fuerint, Vir Celeberrime, Tuo judicio comprobata. Interim Te etiam atque etiam oro, ut me sempergratum, & Tui nominis studiosissimum cultorem putes, Tuique semper memoriam summa cum benevolentia servaturum esse . Vale diu, Vir Doctissime, ad Bolanices,& ingenuarum artium incrementum. Dabam Patavio e Musto. VI. Kal. Martii CIDI DCCLXI.

10쪽

c. tuba minor. d. callosa prominentia. Fig. a. a. tuba maior. b. tuba minor. c. puncta rubra.

d. puncta rubra. e. fasciculus fbrarum , aut vaseulorum. f. Abrae annular S. Fig. 3. a. interna facci eavitas.

d. oesopbagus . e. inresini priseipium. I. voculum. Fig. 4. S. a. intestini pars, quae e sacco exit.

b. an ovarium c. glandula. d. vas album. e. punctum rubrum.

SEARCH

MENU NAVIGATION