De curandis hominum morbis, epitome praelectionibus academicis dicata

발행: 1797년

분량: 534페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

521쪽

f. ς38. Galactirrhoeae completae f. 556. causa, vel ex ipsa profluentis principii nurrientis iactura pernoscitur. Sed quid omnem quasi oblum mulieris e sanguine ad ubera , quasi sola, perducat: id, nisi fortior pueri avidioris, et jam nimis adulti suctio illustret , non facile videmus . Nimia forsitan mamma rum sensibilitas, debilitas localis, aliquid contribuit: sed novimus plures, ex Vacca indolis, filias, lac aeque copiosum ac pingue dedisse ; alias, non absimili haereditate , sub optimo licet pabulo, nec dimidiam quidem Iactis, non optimi , quantitatem concessisse 'Nec in femina humana id aliter succedere , sed, familiae quasi, iure, mammae lac paucum , aut multum secernere videntur . Ipsa

forsitan matrum , proles ab uberibus arcendi , aut singulas lacte proprio nutriendi , consuetudo , in filias actionem exercet. Nullius fere partis tanta diversos inter populos, quam uberum , occurrit diversitas : et quamvis ipsius ratio vestitus quamplurimum huc faciat, sunt tamen integraei, in quibus ubera feminas vix multum exornent, aliae, in quibus mammae , sub vestitu licet iniquo, insignem ob molem deformes has reddant, provinciae . Sed cum pinguiora, lactis non plurimum seo

522쪽

cretioni favere, ubera sciamus: fossitan ,, uno eodemque istorum sub volumine, i non minusquam ex pabuli diversitate apud vaccas, I

liorem , pro lactis copia , nutriendi virtute

majori, certae regiones, quam aliae, cibum largiuntur ; nec omnia, quae caeterum satis nutriunt, sed certa imprimis fercula, quod nutrices bene, sed Medici, has in res p rum attenti , oscitanter nimis, distinguunt , augendo vel maxime sit acti conducunt . Istorum hinc defectus, crescentes , sub auctoin dies labore, matrum rusticarum inediae, protractum apud istas, ex novae prolis metu , aut praesentis amore, lactationis, ad pueri iam loquentis aetatem , officium, lu-eri , apud nutrices pretio conductas, vel plures, vel diutius quam possint, filios nutrientes , cupido , potissimas tabis ex lactei humoris iactura oriundae causas nobis offerunt ui ncompletae causas galactirrhoeae , morbi prae sentes , praegressi , ac nota corporis dispositio, interdum satis indicant : sed frequentius rationem, cur pauco a lacte pueris concesso tam magna in multis debilitas ac macies sequantur , hanc, ut alias morborum causas permultas, nimis ignoramus. ii γ

523쪽

. i. . 339. Omissis prognoseos , quae ex dictis

Dromentis , ad ea , . quae Salactirrh*ςam sanent , accedimus. . Nec tamen magna circa methodum huic malo opportunam dubia nos prement : sed quivis , prolem ab uberibus quantoςyus removendam esse, vel sponte concludet . Est tamen let hoc in consilio , datam largam secretionem praecipitanter supprimamus, prudentis cautelae, et alicujus in separando a matre alumno cunctationis, necessitas . Major quidem exhaustae nutricis debili ras, ut alia in tabe, alimenta nutriente principio ditiora expetere videtur : sed vix talibus mulieri conce sis, qui sanguinem intravit, mox per ubera chylqs praecipitat ; atque hine aliquam prius remoram huic poni, atque largiores cibos , donec profluvium. per mammas moderari potuerit, suspendi necesse est o Nimium has ad glandulas affluxum varia infifringunt: sed , ne plenis et a lacte turgentibus mammis v. indiscriminatim admoveantur , vetat facilis contenti lactis has ad partes stagnatio , ac in coagulum proclivitas ; vetant varia, ex cohibita celerius tam insigni secretione, timenda incommoda. Vidimus puerperam , quae puerum lactitare recusans , ob in-

524쪽

signem, a lacte, mammarum tumorem , vaporem aromaticum iisdem' adhibuit . Jata at terardie, ubera collapsa , sed cruris der-tri simul enormem , albissimumque tumorem , dolores atroces per mensem, et ultra extensos, observavimus. Hinc uberibus prius abse alumno depletis , ac tempore a cibis assumptis magis remoto , externa , quae chyli affluxum infringant , adhibenda sunt remedia . Tunc scilicet eum tepido vini spiritu mammae lavari, mox Vero panno ex lana, vel emplastro.diachylo obtegi , et per fasciam, ne pendeant ex collo, firmari queunt. Interea omnis brachiorum motus a muliere

evitandus, pedes aliquoties in die tepidae immittendi ; ac aliae , quae minus debilitent ,

secretiones moderate augendae sunt . Huc

tiriuae imprimis, ac sudoris pertinet excretior quam potu infusi salviae , sambuci aquoso , ac tepido , vel haustu salino , Vel sale medio , ad eam quantitatem , ne alvum nimis moveat, porrectis, impetramus. Postquam sic et puerum gradatim ab uberibus removimus, et nimium chyli ex cibis ingestis ad mammas impulsum, et lactis spontaneum ex istis dispendium frenavimus e ad ea , quae vires nutricis restaurent , nutrientia , corro-

525쪽

borantia remedia, sensim sensimque , Secun

1 6. 35 a, b exporsitas , ascendimus . Hinc Peruviani imprimis corticis decoctum , infusum frigidum , martialia medicamenta, sub febris vero lentae praesentia , elixirvi trioli , aer purus , serenus , potissimum auxilium suppeditant. A venaesectionibus, li-eet tussis, dyspnoea ac dolor punctorius accedant, hic prorsus, nisi verae inflammationis signa compareant , abstinendum, et ad aquasset,eranas, aut similes, cum lacte remixtas , ad emulsionem Arabicam , ad vesicans emplastrum loco dolenti , quin suppurationem hic inducat, applicandum , ad opium , noctis tempore, nisi maximus hoc sudor impediat, porrigendum, veniendum est . Interdum gummi myrrhae, cum sale martis et cortice chinae

N. LXXI. porreetum, hie profuit. Si ulcus pulmonis his pectoris symptomatibus, et ta bi , ut causa , simul subfuerit: nec ista, nec alia quaecunque , Vitam servabunt remedia .

De profluviis purulentis loquendi hic locus esse , videri quidem posset : sed , praeter illud , quod pars plurima eorum , ad chirurgicae magis forum scientiae pertineat ;aliorum , morrhoeae praemittenda , cognitio

526쪽

morborum , ne ordini Naturae, cum Νο- sologis , violentiam faceremus , nsi pauca , quae his de fluxibus dicenda sunt alia in loca transferre induxit .

527쪽

FORMULAE MEDICAE

Num. MX. Pulois aluminosus .

R. ecipe Aluminis drachmam unam , Gummi Arabici drachmam dimid. Misce, fiat pulvis, dividatur in quatuor par

tes aequales.

N. LX.

Serum lactis aluminosum .

Lactis vaccini libram unam. Ebulliat in vase terreo, dein adde Aluminis drachmam unam. Lac coagulatum coletur per chartam empore

ticam .

528쪽

FORMULAE

Tinctura cantharidum. Cantharidum contusarum-unciam dimidis Spiritns vini rectificati libram unam , Digere per triduum, et fltra.

N. LXIL

Tinctura Thebaica.

N. LXIII.

Solatio opii.

R. Opii puri grana quindecim

Aquae distillatae unciis decem.

529쪽

N. LXIV. Sotat O Opii saturnina. . Opii puri grana quindecim Solve in ira ilham hilu G Aquae distillatae cunctis deceni ;. adde Sacchari saturni grana decem.

M. N. LXV. -

Injectio merctirialis. R. Μercurii . sublimati, corrosivi gran. i unum Solve in Aquae distillatae fervidae uncia una.

in Detur pro usu externo.

N. LXVI. Vitrioli soluti. Vitrioli albi granum unum Solve in Aquae distillatae uncia una. Cola.

530쪽

N. LXVII. iLapidis.eaustici solutis. Lapidis caustici Chirurgorum drachmam dimidiam Solve in Aquae distillatae unciis sex. Cola per chartam emporeticam

Detur pro usu externo.

N. LXVIII.

Sacchari saturni drachmam unam Solve in Aquae distillatae unetis sex ; adde , 'Liquaminis myrrhae uncias duas , - Tincturae Thebaicae unciam unam

. N. LXIX. Iniectio vaginalis alumin. l . Aluminis, Vitrioli albi, ana drachmam unam Solve in Aquae ebullientis pinta una. Frigida colentur per chartam.

SEARCH

MENU NAVIGATION