Paradisus voluptatis euersus, siue De Christi Domini cruciatibus. Oratio Io. Bapt. Andriani Soc. Iesu habita in sacello pontificum Vaticano ..

발행: 1643년

분량: 18페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Apoc . II.

plicarunt sese tenacissimos viperae sequaces, & Iiga.

uerunt eum. Ah quid Paradisum Occupatis, quae vestris debitam moribus inferorum Lybiam viperae tenetis 2 Traxit olim cauda sua tertiam stellarum pariatem e Paradiso princeps ille viperarum, ac parens Draco; ipsum vero trahere Paradisum non potuit,quaquam fortasse desiderauit. Ita ne sceleratae licuit M. boli desideria sacere Patris sui ξ Tu vero sic ut Ada mus in Paradisi custodia Si inon dormis, quem suis in vineis ponendum custodem Dominus destinauit ξNeque tu Iudam vides, quomodo non dormit; se- sinat autem bonornm illud nobile seminarium tra.dere Iudaeis ξ Itane somnus ubique voluptatis hortum perdit, dum ubique vigilantissimus Draco pro .dit O qui solator Angele de caeli sedibus aduolasti, cur flammeum illu gladium, atque versatilem non distringis, quo Paradisum a Serpentis iniuria custodire

caelites assuevere Reic inde quae libertatis asserto-tem stringunt vincula, nexusque religantium viperarum . Angelorum nempe eit hortum seruare voluptatis . At gladio se defendi vetat Angelico, qui nee exempto Petri gladio, nec duodecim legionibus Angelorum custodiri permittit se. Et interim qui venerunt de nocte latrones impactis calcibus terram illam sanctissimam premunt: perinde quasi violentorum pedum positione sacrilega Paraditi possessionem inire valeant ij, quibus, ut e Patre Diabolo procreatis, ipsa

iam in haerea itatem, ac latifundium tartara profundiora cesserunt. Quo vero Paradisum violenter occupa

tum abstrahitis acerbissimi praedones λ In Annae Pon. tificis domum At Paradisum domus illa non capit, quae saeta iam pridem domicilium scelerum, ac tartatorum infame diuersorium fuit. Nec aliunde quan ab

12쪽

ab inseris excitatam credite sceleratissimam manumia, Damis. quae oblatam percutienti maxillam temeritate nequis. Msima depalmavit: hoc est genas illas, areolas aroma tum odoratissimas barbare deuastare non horruit. An ad Caipham adducetis Scilicet ut rore hic impurissi. Mai . ismo non irrigetur, sed obruatur. Cernite, quales in hortum voluptatis amoenissimum rores cadunt: quos videlicet e coenoso oris insolentissimi csto dare sputorum nimbos queunt sanniones importunissimi, quorum in interitu subsannabit olim iniuriarum vindex ςquilli. Ι . i. mus Deus. Qui de cςli vena purissima rores pluunt,& VirgGaιν in mellis c lestia dona concrescunt , syderum saliuam specioso vocabulo nuncupatos accepimus. syderunem - ii epe est ad mellis conficienda munera saliuare. At quam amarulentos circumsonantium saliuarum globos eui

brant qui tantum a syderoras discrepant obscurissimi

nebulonesi Neque vero temeritati satis, ac furori datum fuit. Verberatur non grandine, sed furiosa vul- 3nerum tempestate vinea Domini Sabaoth, ac de uast i d . tur. Suspicite lacertosos illos sustuarios, qui profun- D. . ididius adacto flagellorum vomere caelestem illam terram proscindunt, nullo caeteroqui ligone violandam , aratro seriendam nullo, utpote quae vel inarata seu mo.

ges serebat, & bona per se dabat omnia. Ah sistit uiam tandem auidissimi sanguinis cultores. Quid supra virgineum dorsum diutius aratis nulla non ex par- re damnabiles aratores ξ Arari non debet aratro mortis terra illa, quae fertilitate plane voluntaria vitam tulit. Et adhuc pergitis coloni crudelitatis incultissimi r Producitis adhue sulcum vestrum, in quo mortem seratis, certissimam demessuri segetem perditionis 'Neque enim Paradisum laureati possidere, nee seri, θ

ςsis quondavi ia delicijs Paradisi poterunt, qui nesa.

13쪽

rio conatu student Paradisum perdere deliciarum omnium perditissimi vastatores. An inconsulto linguae lapsu verbum hoc excidisse quispiam credit ξ At o

quam vere delicias nostras perditis, Paradisumque ibi, ij deuastatis, dum eundem spinarum facta semente con pia a. ta seritis, & coronatis , aratores nempe, colonique cri- p. I. minum plane laureati, planeque triumphales. Qui cultrice quondam vernauit innocentia Paradisus vo .luptatis omni procul ab horrore spinarum eduxit ro-

mil. s. in fas . . Nec illae aculeatam ad inserenda vulnera

cohortem instruxerunt, donec in Adami fuit operet maledicta terra. Quis vero ad hoc usque temporis punctum sine spinis floridam,amqnamque Nazarenam illam terram non vidit I in spinas autem degenerare compulit Synagoga. Ita vinea quondam electa, quae ut uuas faceret expectabatur, Satoris optimi frustrata votum, quas ingrata seminaret, spinas fecit, atque adeo quae pro nobis facta maledictum terra dicitur , coacta fuit spinas, ac tribulos germinare. Seduno

spinarum frutice sylvescente , non ea penitus euersio consecta suit, quam bonorum omnium euersores enixe contendunt. Crux igitur, hoc est lignum mortis educitur, ut in sinu vitae conseratur. Et vero nihil poterat aptius regionem vitae destruere, nisi lignum ferale mortis. Quod vi cssota terrae tenacius adhaerescat, clauos adhibent barbari consitores , ij DI Oan et . dem que suiligunt vitam . Ruptis inde sontibus abyssi magnae, apertisque cataractis, aquae dolorum, di san. gubais inundant ad excidium irreparabile Paradisi . Emicantibus vulnerum omnino quatuor venis in qua-Go. in . tuor capita diuiditur fluvius ille, qui non tam e loco , Ioau. ty. quam e latere voluptatis egreditur ad evibratae militis lanceae lassionem excitatus. Dicerem eo velut e X

Gen. 3.

Isai. s.

14쪽

vbere nutriendam Ecclesiam. Verd enim qui sangui

nem Iesus landit,nutritor Ecclesiae est: nam,quae cor' s.Amb de

dis e sanguine concreta pro diuit in lucem, eodem enutrienda sanguine est, ut ijsdem, quibus illa constitit enutriatur. Sed qui lac est Ecclesiae sanguis, euersor idem Paradisi est. Licentius enim exundantis altit'-dine maris Occupatus, ac tempestate demersus appa- P μιεῖ, rei nusquam . Eo proinde sublato, cum pulchrum oculis, aspectuque delectabile supersit nihil, solis or- Gm. 3.batus oculo videri vult orbis terrarum. Adsunt emo numentis mortui vitae restituti, ut quam secerunt in undantes aquae videant vastitatem. Insolitis terra tremoribus excutitur , saxa dissiliunt, diffractis undique rupibus comploratur. Scilicet omnia visa sunt in excidium ruere voluisse obruto Paradiso. Qui tamen obrutus caeteris, uni tibi e tanta plagarum, & sanguinis esuuione supernatauit o bone Latro, qui unus vel hodie vocaris in Paradisum. Vtere tu sorte tua, &aquarum multarum diluuio, impetuque distractum a 'μ 3 nostro procul orbe Paradisum sequere. Nos enim delicijs omnibus, ac voluptatibus abdicatis, in lachrymas ibimus & querelas. Nesas quippe est voluptatibus indulgere, ubi lachrymis deplorandus omnibus est

PARADISUS VOLUPTATIS EVERSUS.

15쪽

Imprimatur, si videbitur Reuerendisi. Patri Magistro Sacri Palatij Apost.

Imprimatur. A. Hyacinthus Serronius Magister, & Socius Reuerendisi. P. Fr.Michaelis Magarini, Sacri

Palati; Apostolici Magistri, Ord. Praed.

a . . . . .

SEARCH

MENU NAVIGATION