Matagonis de Matagonibvs [pseud.], decretorvm baccalavrei, Monitoriale adversvs Italogalliam sive Antifrancogalliam Antonij Matharelli Aluernogeni [pseud.].

발행: 1575년

분량: 77페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

1쪽

MATAGONIS

DE MATAGONIBUS,

Restonis statio, secundumsuam

stultitiam.

3쪽

MA TA GONIS

DE MATAGONIBUS,

VERSVs ITALO GALLIAM

siue Antifrancogalliam An tonii Matharesit inuemogeni.

X I v I τ non de paradi ut dicit Clemetina) sed de Palatio Parisius qui tamen est paradisus aduocatorum)liber quida nuper co- pilatus & intitulatus de nomine Anthoni j Matha rellit qui se dicit procuratorem generalem Reginae matris: qui liber absque dii-bio compositus fuit in fauorem & gratia Italo gallorum, & in odium, dedignationem & despectum Francogallorum, sicut de facili ex ipsius lectura cognoscere potui: quia quanuis non aperte se discoperi at, tamen ego sum aliqualiter similis illius doctoris Nelli de Gabrielibus, qui intelligebat ad motum labiorui ut dicit Barth. in l. I, num .7, fide verb.obligat. Quocirca ego licet minimus Decretoru baccalaureus, sed in breui gi adum meum assumpturus, & etiam sub domino CulacioRecatholicatissimo docto in utroq; tras Adi.

4쪽

AD 1 TALOGA IAM eundus, posui me istis diebus ad respode duilli libro,& ad omnia & singula ipsius capita, sed breuiter & sine multis verbis : quia gaudent breuitate moderni, ut dicit gloss.1, in l.I, ff. Quod met.

caus & proposui sequi ordine praeallegati libri, quia qui no procedit ordine, dicitur fraenare suuequum per cauda, ut dicit Lance loti. in l. nemo potest, coL .ff. de Ieg I.& ubi non est ordo, ibi est confusio, ut dicit Angel. in lib. I, 6. nunc videamus, ff. de oper .nou. nunt. Quocirca pleno saltu intro in liminare siue dedicatorium ipsius epistolium: in quo quum se procuratorem dicat,incurrit dubitatio, utrum procuratorio nomine agat, an suo proprio &priuato. Nam si agat ut procurator, videtur propter duas causas mandati fines excedere. primum quia procurator est Reginae matris,& non regis, cuius ut ipse intendit negotium agitur. Neque vero potest dici negotiorum gestor, quum rex fatis multos plus sufficientes procuratores habeat, qui attente ipsius negotiis inuigilant, quam ipse est. Deinde quia mandatu

procuratoris generalis regis non excedit limites regni: alioqui se intromitteret de negotiis ad ambassatores pertinentibus. Liber autem Francogalliae de quo lis ventilatur,est factus extra regnum. ergo &c. Sin autem Mathar ellus agat suo nomine, notum est, quod tria requiruntur: primum ut libellu offerat: quod fecit: deinde ut det fideiussorem de lite prosequenda. L. qui crime, C.de his qui accus. pos2quod videtur fecisse per Papirium Massonum, qui paratus est illum cau-

5쪽

MATH ARELLI stionare corpus pro corpore . sed adhuc requirutur tertium ut, si expresse obliget ad poenam talionis, in casu quo probetur calumniator. quod probatur per t. vl. C. de calumniat. & omnes C non istas, sed maxime per Hieronym. de Zanetinis in repetit. c. I, exi. de accusat. de quo si sumus concordes,& Mathar ellus se subiiciat tali ni, in casu quod calumniae conuincatur, totum negotium nostrum bene vadit, nisi forte in uno

dubio' quis erit noster iudexλNam Papirius Massenus qui tanquam iam primus Praesidens per imaginationem, unum mirabile arestum pronunFtiauit, videtur quod in se a causa iudex & pars &testis esse non potest. 2,q. I, c. nulli. &q, q. , c.I.

Sed quoniam ego prassumo quod Matharellus accusauit apud omnes doctos Galliar,non recusamus illos iudices: prouisb tamen quod non sint Oscitates,ut Matha rellus illos appellat: sed sint attenti & vigilantes: quia ius scriptum est vigilanti

bus, non dormietibus: ut dicit texi .in l. pupillus,ff. quae in fraud. credit. Superesst unus scrupulus: virum Mathar ellus sit admissibilis ad accusatio

ne)Ratio dubitandi est, quia fatui, stulti, furiosi,

sunt inadmissibiles ad accusandu, ut late per Angel. de Aret. in tract. maleffic .in 3, collat.& Bal. interminis in rub.C.qui accus .non pos . circa fine. Non obstat di istum Iohannis Andrear, quod valet adius quem facit fatuus, si eum faciat tanquasapiens .in c.fin. de success. ab intest. Et de illo di

cho facit festum Bald .in c.i, per quos fiat inuest. allegans dictum Hostiensis & Abbatis in c. ad nostram, de consuet. de illa sententia quondam A .iij

6쪽

ό AD ITALO GALLIAM Iata ab illo fatuo Parisiensi contra tabernarium,

qui volebat sibi solui per quendam pauperem,

qui comederat suum panem ad odorem carninhospitis:iudex autem sententiarat, ut solueret eu faciendo sonare monetam in sua manu. Sed respodetur, quod quan uis Mathar ellus sit fatuus, prout in sequentibus facile apparebit, tamen habet dilucida interualla. & quan uis dubitari post fit, utrum suum librum composuerit furoris an dilucidi interualli tempore, tame in dubio praesumendus est interualli tepore illum composuist se: quia multi dicunt quod fecit actum sapientis,& liber a multis aduocatis curiae Par lamenti approbatur: & haec est comunis decisio secundum Baldum in l. furiosum, C. qui test. fac. post . &Barth .in tract. de test. & pleno per dom. Alexa d. in cons. 293.Mature incipiete, in I, coli. Quinimo ut tollatur omnis ambiguitas,unicum remedium erit in brocardica iuris: Si non valet quod ago, ut

ago, valeat ut valere potest. texi .notab.in c. vni-

eo, de despons .impiab. lib. 6. Sed istis omissis,re uertendo ad epistolam dedicatoriam, dico, quantum ad hoc quod Mathar ellus asserit, se non habuisse otium ad citius componendum suum librum, quia uno momento duo regna se regi obtulerunt, Polonicum &Gallicu: dico quod quuplus quam fere xo menses intercesserint inter electionem Polonicam & successionem Galli cam, quGd oportet unia de duobus, aut quod Iathar ellus nesciat quid sit Momentum, quod definitur id quod fit in ictu oculi,&in instat ut dicit gloss. vlt.in l. vlt. C. de bon.quae lib. aut quod ipse

7쪽

habuerit secretam quandam intelligentia mi de re quadam, de qua multi loquuti sunt: & posuit pro facto quod proxime fiendum erat, secundu

Barth .in l .pen. ff. de test. mil. maxime quia mora

modici temporis non est attendenda. glossin l. si debitori, is de iudi c. In quantum vero Matha rellus dicit in eadem dedicatoria, quod voluit vincire latratum exulis: primum video istud quotidie ab Humanistis derideri: qui dic ut se nunqualegisse talem loquutionem. quia verba ligant homines, taurorum cornua funes, ut dicit glossin .s, et, de oblig. sed vincire latrarum exulis nunquam auditum est. Deinde quaerebant quo iudicio&quando, & a quibus unquam ille Francogalliae scriptor sit exilio damnatus, aut relegatus, aut deportatus: & utrum illi sit honestius abesse ab ea patria in qua triginta bonorum Francogallorum millia bidui spatio ab Italo gallis proditorie

occiduntur, an turpius suae patriae carere illo ciue & iurisconsulto, ad quem audiendum quacuque in regionem se conferat confluunt quotidie non modo nobilissimi, sed etiam illustrissimi adolescentes. In quantum vero Matha rellus dicit se oscitantibus omnibus doetis in Gallia viris , &HOtomano non respondentibus, se illius exulis

latratum vincire voluisse: certe oportet unum de

duobus, vel quod verisi cauit commune dictum, quod fatui & inhabiles interdum ponuntur in cathedra&assumuntur ad honores propter dese etiam sapientum: sicut in terminis dicit Paul. de cast.ini. nu.3, C. qui & aduersus quos in int. aut

quod est magis verisimile quod docti viri Galli

8쪽

κ AD IT ALO GALLIA Μquos iste oscitantes appellat, nihil mordere potuerunt in illo libro : primum quia scriptor eius simplex est narrator & recitator historiaru, quas licst allegare bon. texi .in l.Ι, ff. de cadau. punit.& u, no est succensendu illi, qui est latum relator ει narrator facti,& ideo excusandus: ut dicit glosin l. gallus f.idem crede dum, in verb pronepos,st de lib.& posth. deinde quod in illo libro Franco alli e nihil dictu est, quin confestim & super

capo allegetur mille authoritates &testimonia Chronologoru&historiographor u, quib'omnia illius libri motiua bene fundantur: quonia quusit ut fateris pag.8r iuris peritissimus, erubuit sin elege loqui. s.c5sideremus,in auth. de trient.&semiis. Quu autem alia multa sint in illa dedica tione stulta & fatua, tu nihil stultius neque quod certius sit Mathar ellicae fatuitatis argumentum, quam quod ausus est maiestati Regis maximi &potentissimi tam fatuum librum dedicare. Et vinon dubitetur de fatuitate Matharelli, ponam v num inter caetera exorbitantissimae fatuitatis exeplum ex cap. 6, pag. 33, ubi verba haec sunt formalia. Hotomanus disputat regnum Galliae olim per electionem & suffragia deferri consueuisse, ut ei liceat, quemadmodum Didio Iuliano iure

consulto regnum emptis suffragiis arripere. Ebenim tendunt illa tot exempla mendicata, eo tendit tota Hotomani oratio, eo spectat libellus. Ο bardocucullum Matha rellum, &per omnes ca- . sus cucurbitabilem l An si assinus aut mulus aliouis de Alvernia patria sua loqui posset, aliter loquereturὶ Certe ego audiui quod quando Ho

9쪽

MATH ARELLI. 9tomanus istud legit, adeo profunde risit,ut dixerit se post carnificinam Italo gallicam non tantum risisse: ac statim ista verba pronuntiauiti Crede mihi Mathar elle Si rex fiam, quod tu eris primus in matricula meorum stipendiatorum: non ut te faciam meum procuratorem generalem

aut specialem, quia nihil intelligis in iure, ut tuus liber satis ostendit:sed meum Archifatuum, sicut Tribulletus fuit regi Ludovico. Et ut isto nudo solenniter inuestiaris, dabo tibi pro dono

inuestiturarunum pulchrum bacillum album, cui alligata erit una vesca cum pisis abiimus canore resonantibus. Sed transeamus ad alia fatuitatis testimonia euidentisi ima, quale est illud quod tam multis locis aduersarium tantis laudibus extollit:veluti pag.9, Hotomanum eruditione sua mouere homines posse.&ibidem, Horomanum i ter eruditos non vulgares partes Obtinere. Item pag. II, Hotomanum de antiquo Galliae statu luculenter certe disseruis se .pag. 3, neminem nescire HotOinanum in varia variorum autorum lectione multum versatum; &in eadem excellere.

pag. 8O, Hotomanum apud graues viros literarunomine in pretio non exiguo esse, quod illi authoritatem tribuit. pag. 82, Hotomanum iuris Romani esse.peritissimu: item pag.1 8, illum esse egregium Iurisconsultum. Quibus attentis &prudenti trutina perpensis, credo certe quod si maximus & potetissimus Rex , cui tuum librum dedicasti, de tot stultitiis & fatuitatib' tuis admoneatur, pro re copesatione qua ab eo expectas,

rubebit te poni tergiuersaliter super unu asinum

10쪽

AD ITALO GALLIAM lambellis tui libri bardatum & capara natum,& retrograde duci per vicos urbis Parisius, caudam asini pro habena tenentem, & ab omnibus pueris os tuum impudens per merdari. s1cuti fuit olim consuetudo Parisius & in Catalaunia, ut vir cucurbitatus etiam ipso ignorante) duceretur

ab uxore retrogradus super asinum, praecone clamante, Qui sic faciet sic accipiet:vi refert Iohanes Montanus in tractatu de Bigamia, quaessi et, collat.II,& post eu Sylva nupa ibri, nu.83. Qia' lsi consuetudo illa custodiretur Parisius, credo

quod omnes asini pontis molitorum hoc tempore non sufficerent:& si in usum reuocaretur fortasse per prima statuum comitia quae tenebuntur de bona hora sibi Mathar ellus pulcrum aliquem asinu retineat. quia quan uis nihil adhuc dicat, tamen debet scire, quod plures sunt cornuti in herbis, qua canonici in verbis: ut dicit Rota in nouis decis C C C Cx L V, si legatus,& Roch .inc. cu M.do constit .su per gloss. antepen. Expeditus de tua dedicatoria sin cuius fine Humanista notat incongrestatem, E Lutetia, pro Luteti e)transeo iam ad iudicium Papirij Massoni nisi forte illud quoq; addendum est, quod in parua

tua praefatione quida certus Ciceronianus notabat, quod sex integros versus ex oratione Cicer. in Verrem, pag.Io,posuisti,& tacito nomine Ciceronis, pro tuis usurpasti .nam totum illud, Nullae enim sunt occultiores insidiae, &c. totum inquam illud ex Cicerone transcriptum este, quidam existis Ciceronianis mihi in suo libro ostedit. Veniamus ergo ad iudiciu Papirii Massoni.

SEARCH

MENU NAVIGATION