De pentametro inscriptionum Latinarum

발행: 1908년

분량: 88페이지

출처: archive.org

분류: 시학

5쪽

De peniametro inscriptionum Latinarum.

Inaugural-Dissertation

vota de Philosophischen akultat

Peter esse l

TRIER

9쪽

Ennius, poeta Romanorum clarisSimus, , qui primM amoeno detulit eae Helicone perenni fronde coronam, per gentis Bais homi- quae clara clueret populum Romanum non solum heκametro, verum etiam pentametro donavit. Sed Enni κemplum, quia Enniorum numerus erat κiguuS, non multos secutos esse facile intellegitur. Temporum, quae Enni aetatem secuta Sunt, pauca fragmenta apud Varronem, Ciceronem, imprimis apud Gellium eκstant. Primus post Ennium in carminibus amplioribus pentametro usus est Catullus. Huiu poetae pentametri, id quod mirum esse non potest, uri aliquid et asperi habent versus enim κcolendus et eκpoliendus erat. Quam rem Catullus ipse quidem praematura morte impeditus non perfecit, sed qui post eius tempora fuere iuvenes artibus bonis eruditi et qui ver- Suum elegantiam augere studerent, etiam ut pentametri duritiam et asperitatem deminuerent, operam dabant.

In his primo loco nominandi sunt Tibullus et Propertius. Tibullus elisionem rarissime admittit Propertiti vel in primo libro plane a Catullo dissentit. Ab hoc primo usque ad quartum librum in disticho κcolendo magis magisque progreditur, ita ut quarti libri disticha magna cum elegantia compoSit Sint. Ad summam autem elegantiam pervenit Ovidius, cuius

versu mira facilitate currunt. Praecepta, quae ad bonoSpentametros fingendos vidius observavit, poeta mortuo non periere, Sed quicumque sive primis post Chr. n. Sive nostris temporibus bono pentametros facere studuit, oculos convertit in vidium, huius versus summum artificem. Neque tamen omne statim vidios factos esse credendum est, multi Catulli vestigiis institerunt, et quo minus quis erat erudituS, eo longius ab vidi aberat, id quod praecipue dici potest de iis, qui semel vel bis in vita sua nulla alia re impulsi nisi ut pie

10쪽

- AE rios versus vel potius pentametros inscriptionum Latinariam in hac dissertatione cum poetarum elegantia comparare volo; omnem materiam in hunc modum dispono. I. De pentametrorum clausulis; II. De ratione, quae est in priore hemistichio dactylorum et spondeorum;

III. De alterius hemistichii syllaba finali; IV De prioris hemistichii syllaba finali:

V. De ratione inter clausulas prioris et alterius hemistichii intercedente; VI. De prioris hemistichii elisione; VII. De alterius hemistichii elisione; VIII. De prioris hemistichii syllaba finali brevi; IX. De hiatu, qui est inter prius et alterum hemistichium X. Varia; XI. Appendix.

SEARCH

MENU NAVIGATION