Pelajum sive sceptrum Hispaniense divinitus servatum cum idem regendum susciperet potentissimus rex Carolus 4. Borbonius canebat Onuphrius Prat de Saba sac. Hisp

발행: 1789년

분량: 203페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

181쪽

Quingentos alios turbas partitur in aequas, a Et montana iubet servent loca: praelia cumque Ingruere, et saevire hostes antri ostia circum,

Illi

ain Solos mille viros delectos a Pel o fuisse, cum praelio se pararet, in quo decerni totius rei summa debebat, accepimus ex unanimi historicorum consensione, et hisce solis confectum fuisse postremum praelium , in quo res hispanienses firmatae sunt . Namque auxiliares copiae, quae ab Cantabrorum finibus, et Galisci e montibus arcessebantur, confecta jam pugna ab iisdem scriptoribus per-wnisse dicuntur. In antrum itaque coniecit se eum suis Peli ius. De rebus , quae in hoc antro acciderunt, uti de petrio, apud Uiorum Paeensem illius temporis Scriptorem altum silentium: proinde etiam de praelio, in quo nostrates singultri , divinoque prodigio de Μauris apud antrum illud triumpharunt Nihilominus, silentium hocce tanti nou est Eccmo, eruditissmoque Mondejario, ut non scribat ipse, et Pela jum extitisse , et res ejusdem bello gestas negari nisi tem 're non posse. suin et Pellicerius solitus omnia timidisima lance perpendere, et natura promp us ad ea neganda , quae receptus ma sunt, despecto eo sem M'nt ii argumento, quod alias tanti facere solet, prodigium hocce negare non est ausus.

182쪽

LIBER SEPTIMUS 17

Illi ex insidiis uno sub tempore surgant

Hostiles acies cuntra, atque ab culmine montis Quisque sui denso telorum grandinet imbre, Saxorumque gravi contundat pondere turbas. Ipse antrum munit multa vi, fervidus hostis uua veniens firmet gressum, cursumque retardet. xo Haud secus ac iussi faciunt qui culmina montis, Quique locum in s dris aptum citcundare missi. Et vix quisque sibi signatum munus obibat. Praecipui eursu veniens cum nuntius a T rt, Montibus armato compleri milite campos . Vicinos, et signa procul, procul aera tueri Sole repercussa: ab campis celeremque videri

R dventare virum, ramum et praetendere .livae.

Et iam missus adest portans mandata Pellio, Haud procul hinc montis consistere faucibus Oppam . 3o Principe qui cupiat magnis de rebus utrique Agari solus: veniamque proinde precari,stu, tutius possit castris succedere Iberis. Constitit, audito Princeps hoc nomine, Pu Itu Dissimulat motus animi, quos excitat atros Ut subit in mentem facies turpissima fraudis, Perfidiaeque viri. Secum sed cogitat anceps Quid faciet ρ voeesne hostis contemnetὸ et omnem Congre sTum, quaecumque serat vir proditor, illi

183쪽

Abnuet λ An patiens vultus, atque ora nefandi o Praesulis. et fictum poterit cognoscere pectus λMulta animo versans; tandem: sunt omnia, dixit, Tuta tuo Domino; veniat. Nec plura locutus. Vix horae spatium velox effluxerat, ante b ostia cum magni pervenit perfidus antri Oppas vectus equo; delapso protinus ore occurrit Princeps ingens, vultuque severo . R At non tardatus conspectu Principis oppas, Quem pavidum salso credit, captumque timore Hostis ab adventu tanti, rebusque suorum so Iam diffidentem, misero quςiisse sub antro Perfugium, satisque moram, tempusque sinistris. Ad b) Ex fide bisorica adventum oppae , ejusque ad Peujum orationem paucis immutatis damus, quod siceis re eMimavimus carmina scribentibus.

c) Μagna patientia opus fuisse Petrio ut Onae eon pectum sustineret, adnotarunt jam biforici; majori profecto ut sermonem immobilis integrum audiret. Di evItatis hujus vim exerit ejus responsio , quae aspera licet fit, non tantum tamen praesesert fellis, quantum perfidi fominis scelus, ac sermo fortasse mereretur . Caeterum hac

etiam in parte biforiae vestigia sumus secuti.

184쪽

Λdloquitur, quae magna serat sic farier infit. Λnnales tristes n0strorum audire laborum Non opus est Princeps, tibi: scis ut sceptra Gothorum Nuper ab Hispanis regnis in Francica bello Littora transierint, terrasque , urbesque subactas Velivoli fluctus Rhodani, citraque Garumnae Imperio addiderint; nostros quae gloria reges Extulerit; quantis hispana potentia leges εο Dixerit et populis, quot victrix regna tributis Subdiderit. Fuimus victores, vicimus hostes Externos, quocumque acies, Et duximus arma Cessimus internis. Quae nos fortuna levavit Regna super, populosque, eadem depressit ad ima Crimina, et ingrati donis caeLstibus, i sta Indigni, immemores in pravos vertimus usus; Inde Deum contra sumentes arma datorem. Effusam ne querar, turpique libidinis aestu Consumptam Hesperiam iotam ὸ languisse supremos, Io Atque imos faeda sanie , macieque ne sandapTestis ades scelerum . quae offensi Numinis iras

In res, inque caput nostr una traxere. nigrosque Nos Arabes vitiis nostris commovimus, arma Hostibus his dedimus vertenda in viscera nostra.

Colla iugo tandem Maurorum flectere adacti Servitium ferimus, summus quod Rector ab alto

185쪽

Imposuῖt nobis: Dominis paremus iisdem, Quos Deus ipse volens terris immisit Iber sUltores scelerum tantorum . Numen acerbat

o Qui contra stimulos calcitrat; flictis adorans. Cum vires e Gnt validae, regnumque vigeret Militibus, ducibus, primo quoque flore iuventae, Nil vires valuere, duces, nil arma; sed hostis Imperio celsere cito trans usque Pirennes Fluminis ab ripis Anae regna omnia ἱ quamvis

Innumeras acies possent immittere contra. Tu tamen exiΚuo comitatus milite, montes Inter, et antrorum latebras, nemorumque tenebras, Latronum ritu potius quam militis, audesso Innumeras acies, turmasque Iacessere bello

Λntri confisus latebris , sperasque tueri Relliquias gentis, libertatisque relictae, Devotaeque Λrabum turmis, quibus undique circum Cingeris λ Ahi superum prudens obsistere satis Desine: flecte iugo collum, dum tempus, et hostis ιPlacatur precibus. Noli virtutis inani Nomine praecipites animos confundere ; numquam Dicetur virtus haec desperatio rerum, Quae tibi, quae potuit sociis constantia diei. o. Nititur imprudens adversus fluminis ictum ;At sapiens adiuncta putat; nec cedere credit

186쪽

LIBER SEPTIMUS 181

Turpe sibi, vires cum non sunt viribus aequae. Ecce adsum sortisque tuae, pacisque tuorum Arbiter ab Mauris delectus. Faedera faxo Qualia tu numquam sperares tempore tali.

Cede loco tantum, belloque absiste; sinistros

Pone animos, atque arma tuis contraria rebus.

Audiit haec torvis oculis , et fronte Pela jus obducta, cohibens internum pectore motum, Tio Acriter in falsum qui dudum servet amicum. Utraque mox Oppae des gens lumina vultu Torvus, sic breviter responsum reddidit Heros: Quas memoras ice erum , paenae servantur, inique , Criminibus, capitique tuo, rebusque tuorum, Quos misero exemplo tra sti perfidus, inque Armasti patriae, crudelis, viscera . Nec te Tantorum lcelerum turpissima terret imago Fulmina nec superum metuis st vel ne ima dehiscat Terra tibi, et praeceps stygras trudaris ad umbras' rio Miltia ehristiadum quoties centena furoris Victima Maurorum licuerunt sanguine fuso Vidimus et noxis violari tempIa nefandis; Prosterni ad terram turpata altaria Divum; Insultare sacris rebus , rerumque Ministris Infames homines, et vertere sacra profanis.

Hi sunt perfidiae fructus, qua Pastor ovile

187쪽

Pandisti, cauJasque lupis; qua praesul in aedes Trusisti sacras divini Numinis hostes. Quid vires iactas Μ aurorum p regna subactaprgo oppida capta manu λ Μuzae cane talia, demens, Insano, similique tibi: me, perfide, coram

Λudes Maurorum vires attolleres' nostras

Deprimete λ Infestus divina arcana movere pQuis Deus ille tibi, vel quae mens sana suasit, Ut regem, patrias partes, sociosque rebellis Desereres pugnis mediis; et transfuga vires Αb patria acceptas patriae contra agmina Vertens Clade tuos misera vexares; abque minanti Exitio Mauros salvares λ Crimina nostra et o Criminibus purganda tuis. Tu pestis, Erynnis, Quam patimur, miserique magis nos credimur, ab te , Te, quia periuro, quam quod vexamur ab hoste. Nee tantos mihi finge metus victoris ab armis, Λ tque exercitibus Mauri, fastuque superbo. Ambitione tua premimur, fastuque tuorum Nos magis, hostili quam vi vincamur, et arte.

Caetera, iam dudum didici, firmumque tenebo Μente mea quod re fingis nescire, loquelis ostendas quamuis aliud ficti ore peritus xso Scilicet esse Deum, scelerum qui poscere paenas Noscit, et artifices vindex in iura vocaret

188쪽

LIBER SEPTIMUS

Auxilio nixi superum, et tutamine certo Nos patriae leges, venerandaque iura tueri Praedones istos contra suscepimus; arma Nulla, vel innumeros non exhorrescimus hostes. Ipse potest paucis, nullis quoque plurima turmis Agmina subjicere, et latis prosternere campis. Quodque potest, faciet: nos haec fidueia firmat. Incassum interea, vano caecusque favore Ιεo Quo gaudes Arabum , quem tot tibi crimina, tantae Et fraudes peperere, mihi, sociisque putasti Errores suadere tuos . Nos scilicet omnes Μente sumus male sana adeo, fallacis ut arte, Perfidiaque viri faciles fallique, rapique Possimus; toties fraudes iam cuius, et astus Lethiseros tulimus, lacrymis et flemus obortis. Si domino tu te Mauro pacisque sequestrem Pollieitus, leges dicturum et faederis aequas Nos inter, dominosque tuos; i, perge, fatererro Te voluisse fidem ductoris fallere fraude:

Dic pugnis promptos animos nos, arma Parare, Cessuros numquam, dum spiritus hos reget artus, Dum singuis fundendus erit, pro pignore patrum, Proque focis, aris patriis, pro dogmate caelo Delapso nobis. Nostris neque viribus ausi

Spondemus; dextro sed fisi Numine, tanta

189쪽

Quod nobis audere dedit, quod te acrius urget, Et iam i linque tenet, capitique infigit iniquo Supplicium extremum. Haec dicenti terga , furorex8o Torvum subridens, vertit, dorsumque frementis Rursus equi scandit multa vi fervidus oppas;

Quadrupedemque citum serrata calce fatigans, Faederas infecti veniebat nuntius hosti; Exacuitque animus, irasque accendit acerbas Coide magis. Miserum quod pauci militis agmen Inclusum listebris montis; non tendere contra, Non ausum aequo campo se dare, Dederis omnes Respuerit leges; obfirmatumque cruentam Maluerit sortem Martis tentare, catervas 1 o innumeras contra; queis non Hispania tota Viribus integris palmas, laurosque morari, Vel longum potuit murorum opponere valla:

Scilicet invicti pugnis, totaque potiti Hesperia, misero vincemur ab hostest Maniplo

Ab tenui, nemorum saltus cui, montis et antrum

Solis inaccessum radiis, spes sola supersit λHis super accensus dictis , victricia in hostes

Signa Iubet serri; montes et milite circum Armato leviter cingi: tum robore pubis soci Delectae septus Ductor se immittit in arctas Difficilis montis fauces: totasque videres

190쪽

LIBER SEPTIMUS lys

Compleri armatis valles montem inter utrumque. Non secus ac quando montanis imbribus alte Intumuit torrens, fluvius cui proximus omnem

Exundans aditum prohibet, ripasque iacentes Exsuperans, vastum protendit fluctibus aequor. Celso Alcamanus turbas de monte propinquas d Λdloquitur, mandata iubens usque ultima ferri Agmina. Parcendum nulli. uno ordine miles Mo obvius, et quisquam fuerit, vel Ductor habendus. Queis, quoniam nostris armis periisse iuvabit, Nulla lagae pateat, iubeo, via nulla saluti. Ite, ait, et miseras fastus audaeis Iberi Relliquias, morti addictas extinguite se tro; Fluctibus ut flammae tenues; abscindite stirpem Invisam superis, haec euius sola superstes Parva manus pacis prohibet cognoscere fructus. Talibus accensi Mauri montana petebant Antra super, pulsuque pedum, strepituque tubarum, axo Sistrorumque sono horrisono perculsa fragorem

Saxa gravem ad superas mittebant eminus auras. Mirantur montes desertos, rara domorum

Tecta vident, nullis atque haec habitata colonis. Obis

Q Neque ripas , nequs rica manus aneipitem sibi beL

SEARCH

MENU NAVIGATION