Conradi Samuelis Schurzfleischii Epistolae arcanae, varii, politici in primis historici, antiquarii et litterarii argumenti ad fidem ms. auctoris accurate diligenterque collatae, atque sine vllis lacunis nunc primum formis expressus et publici iuris

발행: 1711년

분량: 718페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

6 C. S. SCHuRZFLEIS CHII eorum ex Gallia curabit VUustius , vix mei amanS, et continuationem recentioris historiae a me pactas, cui eo minus defuturus sum, quia valde commodis meis studet. Patin diligentiam nuper iterum singulari numorum volumine , luculento satis et praeclaro,

probauit. Mihi negotiis districto non va-Cat edere, quae diu assecta habeo, nisi quod opusculum de Vitricis Ecclesiae molior, quod, essicia it breui videas. Vale Uitembergae Saxonum. A. Joc LXXIX.

Med. Licentiato.

LItis nuper coeptae expedita ratio est, si

dicas, sententiam, abs te consectam, modum formamque compositionis versibus Comicis adstrictae praera ferre, propterea quod in eiusmodi inscriptionibus character pro-sse non ad amussim Ieruari Potest, praesertim quum notae ad annos significandos adhibentur. Ita vero non dissicile est adferre testimonia , quibus probes nihil admisisse te praeter contraque Latinitatis leges. Plautum dabo, scriptorem classicum et probum, quid enisui pariter, atque defensandi verbum redie atque eleganter satis, sine praepositione

con Ait. Eandem viam ingressi suntPoe-

32쪽

tae praestantissimi, Virgilius et Horatius, ac defendere sine adleelione extulerunt. In temis pestiua ergo et inutilis diligentia est, quae ea vocat in dubium ac suggillat, quae certa sunt PaSssimque explorata. Tibi vero apud Uiros doctos facile perfugium eri nec spe tua frustraberis, si consilium sententiamque ordinis nostri exquiras, cum id eiusmodi negotium sit,ut breui tempore confici explicarique pos sit. Ceterum in prosa, quum vel oratio, vel historia scribenda effingendaque est, sensus plani et graues, ut sic dicam , exiguntur adeo quidem, ut ibi ad virilitem indolemque sermonis pertineat, ne aliter, quam cum prae positione, coniungatUr, prout habet noti nem auferendi et amouendi ab aliquo, de cuinius commodo statuque conseruando agitur. Eo modo defendPre ab inimicis, ab hoste vitam, exussi Latinitatis dicitur , non ut vulgus i quitur , contra inimicos, contra hoμα Sineptaepositione defindere est repectere, ut, defuisdere bellum, defendere vim, quae, et huius generis alia, neminem, Vel mediocriter erudiatum, fugiunt, alioq; spectant.&ctah c LXXIS V.Cal. Quinctil.

AMICO CUIDAM

Dhuc inter spem metumque Europa est, nec dum omnia negotia consecta explia Δ 4 catar

33쪽

cataque sunt, ut non iterum in periculum venire queat Brandelaburgicus resistit postu latis Gallicis: Suedi pariter obfirmati sunt in repetendis iis,quae amiserunt, cupiuntque ut is quam primum ex possessione Pomeraniae dimoueatur. Interim de Caesaris auctorita- te multum sane mea opinione deminuitur, , quod sinat Gallum progredi in patriae viseera,et auctoritate Imperii abuti, quod praeter consuetudinem est, Contraque iura leges. Summum rerum arbitrium iudiciumqueGem, mania habet, quod Gallus mira rerum con- . uersione in se trahit, Gonniventibus Caesare

et Principibus: Si quid enim expromendum, si quid executioni mandandum est, Circul orum Principes praesto sunt, qui ad eam rem conficiendam adhiberi possunt et debent.

Nunc vero enerno Regi omnia licent, vult, iubet, moderatur omnia, pro ut ipsi utile viai detur. Quod sicuti inglorium est, ita ostem dit male constitutas Germaniae res, distordiam, aemulationes, neruum reipublicae inci--sum Quanquam nec desunt causae inuidiae . erga Brandelaburgicum, quas religioni promissorum, decretorumque Imperii remitti oportebat. Sed quia potentia vicinos ant cedit, his pariter atque exteris suspectus est. Nec inficiari ausim Reformatorum Consilia sepe seruida , et exitu misera fuisse. V nil hic in mentem Friderici IU. et V. El. P

34쪽

EPISTOLAE.. latinorum,qui ex pernicie Austriorum capta- bant crescendi occasionem. Nuper legi aeta. Donavvertensia,in quibus multa inueni egre- , gia et obseruatu digna , de quibus si serat o Cassio, i nter nos aliquando colloquemur. Spinas balaenae, quae in templo arcis suspense simi, lapidibus annumero,quoniam nec Carie iinfestati,nec cultro scindi possent: praeterea deest cauitas, quam alioqui in spinis illis licet reperiro, meminique in urbe marina fuisse a spinas ceti suspensas,quas mox putredine CO auptas auferri oportuit. Sane enim pinguedinis aliquid in meatibus delituit, quod vin tiari protinus foedarique coepit. Illud ve- ro ridiculum est, planeque ineptum, quod ex Palaestina nostrae istae, si Diis placet, spinae asportatae dicantur. Nullae enim ibi balaenae capiuntur, sed in mari Septentrionali earum 'secies est, ut sic quoque intelligi possit, nullam , fabulam esse solam. Ad extremum opto, ut defensor, propagatorque libertatis Germanicae DEus causam communem ne deserar, pacemque in universum,sed honestam et perpetuam instaurari patiatur. A. IOCLXXIX.

AMICO CUIDAM.

Audeo quidem,me apud te in aliquo numero esse, sed doleo contra, improbo

35쪽

Io C. S. SCHu REFLEIS CHII que istam profligatissimam leuitatem, quae tibi, rerum tuarum satagenti, vim iniuriamque attulit, nec parum me senatumque AC demicum commouis. Nihil tua causa omi temus, et honorem sequissimo iudicio defendemus, qui cum Vitae, tum doctrinae tuae, sane: eximiae ac singularis, rationes multo exploratissimas habeamus. Homini isti, a ma1orum virtute aberranti, manus iniecta est,nec ignoramus , totum istud factum magis ad fortunam quam ad culpam tuam, pertinere Nemo enim credat, in loco tam eleganti esse homines tam effrenatos , Ut transeuntes inua- dant indigneque tractent. Quare, pro fide et auctoritate muneris perquirimus rationes; et testimonia, quibus coarguamus hominem, et more forensi conuincamuS,Conuictumque

poena Academica adflatamus. Tibi vero quid ea in re, iam ad magistratum delata, videatur, prima quaque occasione potes rescribere, meiam que tibi adfectum multo prolixis- simoen1pondere.Cal.Sextil.αclala XXIX. VI.

AMICO CUIDAM.

MAgna amoris vis est,qui homines volun latum smilirudine conciliat, habetque

iucundam recordationem, et veram pros

M,me iudice, fel icitatem praestat. Nam,ali

36쪽

na appetere, et ad se non pertinentia ambire, miserum est: Versari autem inter libros,et explere animum Voluptate literarum, vera

laude non vacat, etiam in praedio, a strepitu hominum seiuncto. Plinio, crede mihi,nihil optatius accidere potuit, quam, cum ruri esset, ceram et pugillares sumere, legere,eXcerpere, munereque liberalis homi nis periungi : eo magis,quod de sententia Philonis, qui scribendi ratione Platonem aequauit, Claudiique aeuo maxime eluxit, unum DPemtis bonum est,recte agendo adspirare ad immo in , talitatem. Barioli, Baldique insuaue 1criabendi genus cur te non delectet, haud quaquam miror. Uiri enim illi doctrinae antiquitatisque studiis carebant, quibus nune quidem abundamus, multoque feliciores fiu-mus. Sechendorfii vero monita et exemplum recte sequeris, Viri in summis reipublicae negotiis iampridem cogniti, et, si virtutem specto, admirabilis, quem Germani mi

te exteris opponere, eiusque consilio, tanquam scuto Aiacis, inniti possumus, ego voro et tu eius patrocinio spes incertas firm

re, fortunamque solari. Vale. Eid. Sextil.

A. clala CLXXIX.

37쪽

IEustr. ARN HEMlo, Curiae LM. Praesidi. JUcunda mihi sermonum pariterque mam

datorum tuorum recordatio est, propte ea,quod multis beneficiis abs a Excellentia ornatus sum , vidique coram, quae absens non credidissem.Enim vero, omnia tua instia tuta,consilia,rationesque muneris, in uniue

sum pietate ac prudentia singulari fulciuntur, spondentque mihi laetum ejus voti, quod etschii pro te seci, euentum , dum Optaui Precatusque sum, ut perpetuis heredibus gentis tuae gloria innitatur, quam expedit his munimentis firmari, ut Principis Electoris dignitatem, aeque in toga, ac diuus Pater in Sago et castris, defendas, recteqUe Consulas, et quae molesta alias perplexaque sunt, ea omnia dexteritate tua facilia explicataque reddas. Haec scribenti adseruntur literae, suae nunciant,pacem Danos inter et Suedos iam pro consecta haberi, quanquam Franciscus Egon Furstenbergius cupit, suscitari heia Ium, multumque negotii facessit F. Belgis, eum ob restitutionem Traiecti ad Mosam, ubi Coloniensis quoque ius habet, tum ob Argentorati negulium, aliasque haud plane nullius momenti causas. Eodem tempore

persertur liber Raimundi Lullii, Balearis, qui

38쪽

EPISTOLAT.

qui reconditas Chemicorum artes Continet, Testamentumque, quod ad Carolum Ande-gauensem, rege. postea Neapolitanum perscripsit. Ad extremum, oro Te, Illustris Domine, ut deinceps quoque patrocinio

tUO me OrneS, Clientemque veterem more

tuo, id est, benigne et Constantor, complectaris. Ego precibus votisque ab Immortali Deo impetrabo, ut Oeternitatem Stirpi, et gloriam successiisque inuidendos ac perpetuos tibi ac genti tuae largiatur. A. CIO.

Is CLXXIX. VIII. JOANNI CHRISTOPHORO FUG-MANNO.DUbitationes tuae nec iniucundae,et a liquitatis nomine mihi imprimis sunt pergratae , propterea, quod Ciceronis Iurisprudentiam peropportune mihi in animum reuocarunt. Existimo autem gentiles recte esse descriptos, quatenus, ex instituto veterum locutus Cicero, deminutionem Capitis magnam intellexit, quippe quae cum morte paria facit, iuraque sanguinis tollit, quantum ciuiles esseditis denotantur. It que omnino dicendi suntgentiles, qui unius gentis nomen et commune ius retinent, neque aut ciuitatem et libertatem simul, aut ciuitatem solum, amiserunta Qui enim al

39쪽

I C. s. SCHuRZFLEIS cIIII terutro modo capite deminuuntur, iureQuiritium non sunt gentiles. Non ergo est, Cur

strupulum tibi iniiciat mi nima capitis deminutio, quae quamobrem illue non specten ipse tu iam cautam vidisti satis penitusque eX-plicasti. De testamento Felicis, quod superest, puto ex mente et verbis sequi , alterum eius testamen um, quod , accurate Confectum, Valere cupiebat, ideo non valuisse , quod, per imprudentiam, aut a lia re, morbo- .ue, impeditus, praecipuum testamenti actum, qui signatione continetur, omisisset: alterum autem, quod valere non cupiebat, ea sane ex causa valuisse, quod necessaria et praecipua testamenti ratio ex pi aescripto iuris, pro eo ac par est, non defuisset. Haud enim a tinet dubitare, quin ita factum sit, quum facti narratio plana est, quam ex ingenio com minisci aliam, coniecturaque leui aut suspicione mutare, nullo boni interpretis argu- , mento licet. A. cIO IOC LXXIX. lX.

AMICO tDA M. Disputatio, de Anticipatione Numinis,

perquirit reconditas Philosophiae Stoi-

e raetiones, quas Gasiendus accurate eruit,

Perspectasque maxime habuit Lucas Holstentus, Vir aeuo nostro doctissimus. Gase dum vero Plerique tirones describunt, qui,

cum .

40쪽

EPISTOLAE.

cum nihil legerint, videri tamen volunt legille penitusque inspexisse. Non aliter quidam cum histori a agunt, et antiqui Foederis antiquitates colligunt, prorsusque compilant, utentos opera Gallorum Anglorumque, et Varenii Commentarios in prio res libros Mosis intempestiua diligentia exscribunt. Qui Vir Hebraearum litterarum

multo est peritissimus, sed libris subsidiisque

eget, sensum autem diuinioris Scripturae rimatur egregie, diligenterque interpretatur. Joannes Musaeus, cum in absoluendo contra Theologum quendam Opere laboraret, gnauiterque hoc ageret, ut defensio quam primum confecta esset, nec opinato apopi xia impeditus est, quominus inceptum perficeret, sorte, ut sic reipublicae factae tran- quillitati tandem consuleretur. Nunc enim ratio sarciendae concordiae inita est, ut mutuo silentio coepta ista lis tandem finiatur.A.

P. P. yenensi., F iteras tuas, eleganter politeque scriptas, s dudum accepi, et Bielhio, cum Lipsiae essem, salutandi tui negotium dedi, quod Ruin curauerit, eius in me studium non sinit

M' sta

SEARCH

MENU NAVIGATION