Conradi Samuelis Schurzfleischii Epistolae arcanae, varii, politici in primis historici, antiquarii et litterarii argumenti ad fidem ms. auctoris accurate diligenterque collatae, atque sine vllis lacunis nunc primum formis expressus et publici iuris

발행: 1711년

분량: 718페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

422 e. S. SCHUR ZFLF. I sc IIII 'uitauit. Non abnuit filius, nec recusauit dueitum, et cuin aduersario congrellus , e Certamine saluus euasit. Forte autem per id tempus, cum ente liS transigeretur, praeteriit quidam Academicus, homo rimarum plenus, qui Prore stori Mayero protinus indicauit. Submonui filium, caueret has rixandi occasiones, quod facturum se recepit, ac bene me sperare iussit. Interea hic in pristino industriae curriculo pergit, et Una

mecum optat a Deo Immortali, ut prospexam valetudinem et omnia fortunae bene-

icia xibi largiatur. Pridie Cati cla lacricu CCLVII.

CAMARI SAGITTARI

P. P. Lenens νι Uanto me dolore affecerit coniugis Retuae obitus. verbis exprimere non possem. Fuit enim matrona, dignitate nas cendi sexusque ornamentis eximia, et Ormnibus partibus , quibus elegantioris vitactratio Continetur, maxime insignis. Iactura autem haec tibi grauior est, quod, cum Vibueret, plurima tibi fortunarum adiumenta

suppeditarit. Non ignoras, quid in probaut prudenti coniuge situm sit , si rationes domesticas sebducis. Volo igitur , dolorem istum tempestine lenias et de hoc damno, in Poster sarcieiido bene spere&mb

442쪽

Mulierus, conuictor tuus, excitatissimi i genii iuuenis, sine dubio meum in te ansemum Confirmabit. Illud autem valde sol citum me habet, quemadmodum Egerian dus ad dissoluendum aes alienum adigatur.

Dudum Vitemberga excessit, et Praesidi cuius auspicio disputauit, nihil soluit, res ibi misera, spes nihilo melior affulget. Rumor est, modico temporis spatio redit rum, quod si fiat, faciam, ut manus ei iniuciatur. Alioquin tibi opem promittere non possum , nisi res deseratur ad aulam.

Ipse, nato meo, didici, quam difficile si

erigere nomina , et compellere ad Qtue dum debitores. Fauet tibi Academia, et 'Causa tua angitur, sed Viam rationemque explica , qua tibi subueniat . Absentem inius vocare molestum, Opinor negotium erit. Minis ipsius, iam tendit Lube-Cam, parum superesse innuenS, Vnde ditoribus satisfiat, spem tamen facit pec niae tardius reddendae. Atque hi sunt i gratorum mores hominum, a prisca fide deficientium. Semper tamen omni studio Pro te annitar, et in omni officiorum genere me promtum paratumque eisibebo, non immemor futurus prolixissimi affectris, quem es Ιenae testatus. Quaeso Bbducasce grauioribus negotiis, et, amici causa, m

443쪽

elsum et sublime fastigium est, in

quo Reges positi magna terrarum Orbis imperia gerunt , et suo atque summo arbitrio res humanas moderantur. De quorum potestate potius tacere, quam sciare, liceat, nisi facultate sciendi modeste, et, quatenus ciuis ossicio Congruit, Vtamur.

Nihil vero te prohibet, quo minus de pleno summoque Regum imperio, innoxia libertate, disseras, atque insiti iuris disciplinam testimoniis sapientum, et sum agiis populorum , confirmes. Vnus inter omnes prudentissimus Maecenas rationes in hanc lententiam multo grauissimas attulit, quae pro summa et regia potestate valent. In

quo genere facile princeps fuit Imperator Antoninus, et, idoneis ac repetitis ex phi losophia ciuili argumentis, grauiter et C riose disserens, egregiam sane operam Couocauit. Vtrosque imitando Consequens, et ingenii tui vim, doctrinaeque copiam in luce ponis, atque in conspectu omnium maxima cum laude, et successii felicissimo ostendis. . Nec alia otii ratio tibi constat,

la XCV. CCLVIII.

444쪽

EP I STOLAE.

quam, quae fugit illecebras, ac resistit voluptatibus, animumque remittit aliquando ac recreat , sed non deprimit et frangit. Pauci sciunt, ubi opeS copiaeque litterarum reconditae sint, sed tibi nihil est arduum, nihil tam dissicile et asperum , quin .exitum inuenias et eludieris. Tum in eo quoque a vulgo te seiungis, quod non: modo eX praeceptis et doctrinae regulis , sed etiam ex optimis quibusque monimentis , et omnis aeui annalibus, sapientiae riuulos elicis, quorum fontes multi obstructos c piunt , ut in speciem et dicis causa sapere videantur. In Platone, Aristotele, Epidi to, Porphyrio, Hierocle, Iamblichio, sic

Versatus es, ut simul cetera doctrinarum ornamenta coniungeres, et instituti constantia, ac moris amoenitate omnibUS placeres.

Non minor dicendi facultas tibi contigit. quam labore et industria consecutus demonstras, et suavitatem Caesaris, aC ube talem Livii, Sallustiique grauitatem, et quum expedit, Curtii acumen, non repugnante ingenio, et expedite imitaris. De vitae morumque sanctitate nihil addo, et humanitatem modestiamque probo , ac omnia consilia bene tibi cadere cupio, quorum ratio in eo posita est, ut, cum decus studiis, tum splendor reipublicae, accedat demum volo , Ut magnorum altrix Virorum regio,

Dd ue quam

445쪽

quam nascendi sorte colis et suspicis, te r uersum libenter eXcipiat, ac benigne Complectatur. Vitembergae. Saxonum III. Cal.

Sept. A. cla la XCV.CCLIX.

ANTONIO MAGLIABECHIO,

Magni Etruriae Ducis Consiliario et Bibliothecae Prae Dicto SEmel iterumque Hiis litteris mirifice r creatus sum, nisi quod schedae istae

famosae dolorem mihi pariter ac tibi, attu- Ierunt. Velim, earum mihi copiam facias, et causam occasionemque absurdae litis edisseras, nomenque rixosi et impotentis auctoris perscribas. Tengelius, cuius dissifrutatio ad vos perlata est, me repugnante, acessivit Scheistratium, et nouas plerasqu eius sententias perstrinxit, maledictis tamen abstinuit, et, ut par est, modestiae leges seruauit, si tamen is modeste fecisse putandus est, qui meam amici dehortationem spreuit. Ego quidem dissentientes non iniquo animo ferre soleo, calumnias vero detestor et fugio, et, in capita auctorum Γ-iiciendas , existimo, si innocentes petant. Te defendit innocentia, quam Velut Gorgonis clypeum malevolis obiiciaS, atque impetum obtrectandi constantia tua fram

sas. Abiecti et parui animi telum est ca-

446쪽

EPISTOLAE.

lumnia, quam facile retundit, qui, suae Virtutis conscius, adsipernatur. Bene tecumagitur, si videas impares aemulos, qui, cum ad tuas sane maximas laudes adspirare non positat, in conuiciis obsolescunt. Quare non est, cur moueare his clamoribus, quibus te improbi quidam oppugnare cupiaunt, ut ab honestissimo exteros iuuandi instituto te avertant. Vnum abS te Peto, prius quam finem epistolae faciam, Mederum, quendam Transylvanum, diu in scholis meis versatum, perinde, ac Comitem VHangelium Comiter accipias , et Vel

meo nomine de ipso, si per occupationes tuas licet, bene merearis. Opuscula, diu intermissa, simul in praesens capias, et in posterum plura exspectes, mihi autem fa- Vere pergas. Pria. Cal. Sept. A. Glal CXXCV, CCLX. . GEORGIO FRIDERICO MEGIO, M. Spirensi

Audeo, contractam inter nos amici ti am adhuc esse integram , quam si ex mea parte relanguescere patiar, negligens

sim, sin dissolui cupiam, improbus tibi vi

dear , Oportet. Consuetudinis tuae saepe recordor, et comitatem non sine animi imcinditate rePeto , tuos autem et assinis

447쪽

428 C. S. scΗu REFLE IscUIT Limbbchii labores meritaque siC aestimo, ut Certe magis non pollim. In quo omnium recte intelligentium voluntates et iudicia consentiunt, maxime illustrium Procerum , Buoinclinausiir, Mauritii et Et beniti qui de utroque Vestrum pracclare existimant, ac honorem Commodaque vestra inprimis Curant. Illud vero acerbe sero, quod limes vester , multis obiectus pericu- Iis, spem diuturnae pacis mihi non facit. Omnium oculos mentesque in se Conue itit causa Palatina, Cuius exitum soliciti omnes exspeetamus. Philippi Aurelianensis nimia et iniusta postulata sunt, et iure diu quaesito pactisque gentilitiis aduersantur. Sed Gallos huius rei non pudet, dummodo fines proferant, et circumieffa Rheni

Ora potiantur. In una Vrhe, fateor, non

prouinciam, sed totius patriae praesidium, et regnum, antisimuS, hoc initium mali eius quod Germaniae seruitutem minarur. Caesar vires exhausit, Principes aemulatione et discordia se atterunt, parum abest, quin Germaniae idem, qui veteris Graeciae, emitus sit futurus. Saxo noster cum Agnatis in senatu Imperii iamdudum iure Contendit. Brandelaburgico Sueones ob cessum pace Nouiomagensi tractum, qui trans Via-drum iacet, iam longo tempore inuisi sunt, quae res tamen nunc ad concordiam specta

448쪽

ctat. Cetera scribere non ausim. De R metschio valde angor, et, si quid in me ei opem auxiliumve spondeo. Auctor illisum, dii Iertationes, quas Programmata inis scripsti in Saxoniam transmittat, quas Dre-senam curabo, et, Pro eo, quanto Possum, studio, annitar. Lubecae Vacat prouincia

Rectoris Gymnasii, postquam de statione sua decessit Hinchelmannus. Vellem, appellaret Scholae Ephoros, et viam sibi muniret. Certe doleo viri vicem, fortunamque eius corrigi volo, si quid de me polliceri possiam. Sed partim cauto, partim maturato, OPUS est, Cum multi sint, qui ambi. ant ac prensenti Tu si in aula quidpiam vel expediri, vel commendari Velis, quod e re tua sit, efficiam libens, ut intelligas, metui studiosissmum nominis esse. Superiori

mense tabularium in arce nostrae urbis reclusum est, cui negotio interfui, et tabulas Imperatorum, Regum et Principum.

rara felicitate, et saxonis beneficio, vidi et perlegi. Claues illius Hector, et Agnati Duces Regentes simul habent, et simul delegatos mittunt. Quod reliquum est, causam vereris amici, Urthii, tibi et Nobilissimo Amni, quem saluere iubeo, eniXe Comin

449쪽

IO ANNI GEORGIO ORTHIO, IC. QVae tua conditio sit, pos tam insiguem

aulae et urbis Palatinae conuersionem, nondum Cognoscere potui, nolim tamen dubitare, quin nouus Hector egregia et ibdeli tua opera utatur. MeaS, Opinor, superiores litteras accepisti, ex quibus intelligas inseruiendi studium, ac bene merendi voluntatem. Frater tuus Stolbergiae adhuc debet, cui pro eo soluam, si quidem ea coim ditio tibi placeat, ut compensare in post rum velis. Quod isto nomine reliquum est, deinde ad te curabo, si aperias sentemtiam, et consilium meum probes. D.ΜUegio et Limbachio parentis causam endie Commendaui. Optarem, ut vel modicum commorandi spatium fortuna tibi daret, crede mihi, id e re tua fore. Superiori memte hic reclusum est tabularium, quod in a Ce asseruatur, quorsum aditus mihi patuit

singulari beneficio, multa ibi vidi et legi.

quae nullis libris continentur. Lis, quam Palatino Gallus mouit, patriam nouo bello

implicabit, nisi incepto desistat, qui tam iniqua postulat, Philippus Aurelianensis, Fratris potentia velut scuto innixus. Austria res prospere hoc anno gessit, quod pungit Gallos, non facile passuros, ut Buda quo que

450쪽

EPIsΤOLAE. 432que in Caesaris potestatem redigatur. ero, fore, ut pax inter Caesarem et Turcas breui ineatur, cum ambitio et Cupiditas i rem gnandi, quae Gallum incessit, satiari non possit. In limite nostro inter Sueonem et Brandelaburgicum denuo pax firmabitur,et controuersia de Cesio trans Viadrum tractu, aequis et moderatis conditionibus finietur. Multum in Iacobo, Angliae Rege, positum est, si is, aequabilem inter Gallos Hispanosque potentiae rationem seruandam ede,duxerit, quod Vnus ille omnium maXime PO est, nec minus ipsi utile, quam Europae cubitori necessarium, videtur. Plura non licet perscribere, presertim tibi, qui sagaci et prudenti animo instantia prospicis, et de rebus praesentibus iudicas apte. Tantum abs te peto, mihi faueas, et credas, tibi ac nobilissimae familiae tuae me, quantus quantus sim, omni studio, cogitatione et ossicio, addictum fore. Melerus bibliopola ev net sententiam copiosius, et, quo in te an, mo sim, quid velim, renunciabit. III. Non. Sept. A. cla la XCV.

CCLXII. IOACHIMO FELLER

PHL fDIuturni silentii culpam deprecor fiademque meam tibi obstringo operae

SEARCH

MENU NAVIGATION