장음표시 사용
4쪽
Archiepiscoporum Lugdunenisium. ST E PHAM V S BAL UZIUS
retensis in unum codugit, emendarit, Notirique idustravit.
Apud FRANCIscvM MVovET Regis ac IllustiisL. Archiepis. Paris. Typogr. via Citharae, ad Adorationem trium Regum.
6쪽
bardi Archiepiscopi Lugdunensis: quae ideo dividere placuit in partes duas , ne, quia Leidradum& Amulonem conjungere animus ab initio fuit, conqueri posses ea excedere molem justi voluminis. Damus autem tibi , prie ter editas jam olim Agobardilucubrationes , librum adversus quatuor libros divinorum officiorum ab Amalario Abbate compositos, hactea. nus ineditum , quem nobis suppedi-raVit vetus codex clarissimi viri Petri Marnaesij Senatoris Gratianopolitani ceu dictum est in Praefatione ad pri
Post Agobardum, sequuntur epistolae A i,
7쪽
rum Lugdunensium, inter quos medius sedit Agobardus. Tum opuscula duo adversus doctrinam Gothescalci, quae Amulonis quoque esse suspicatust est vir harum rerum peritissimus, Iacobus
Sirmondus. Addetur dein Liber Flori Diaconi Lugdunensis de electionibus Episcoporum , jam antea a Papirio Maono editus ad calcem Agobardi,
ac multoties laudatus a viris eruditissimiS.
Accedent Notae nostrae ad eosdem Scriptores: quas tibi , LECTOR, tam utiles ac proficuas esse cupio , quam mihi multo labore multaque opera Constiterunt. His utere. Et si quid illic repereris memoria dignum , Deo gratias age. Si vero aliter evenerit, ignosce pro tua humanitate. Nam & homo sum, & adhuc juvenis. Demum , post Notas sequetur Appendix Actorum veterum, quorum in Notis facta mentio est. quam Apsen dicem spero tibi non ingratam futuram. Vale.
8쪽
UDITE fratres nostri , familia Christi, grex summi pastoris, po
pulus pastuae ejus, dc Oves manus ejus. Introite portas aeterni Regis in confessione, & atria ejus in hymnis,ut vobis dicatur : Ecce nunc benedicite Domino omnes se P Li33. mi Domini, qui statis in domo Domini, in atriis domus Sei nostri. I varite Dominum, dum in- I ss.
veniri potest: invocata esm , dum prope est. Et
9쪽
ς S. Aco BARDI LIBER qu m prope est In ipso enim vivimus, ct movemur,or fumus. Est enim cunctis mentibus interior , cunctis corporibus interior, ipse intus replet, exterius circumdat, inserius portat, superias protegit. Ipse qui nunc sic prope est, veniet tempus quando inveniri non poterit. Et quare non invenietur qui ubique est, qui nusquam deest ὶ Quia jam non erit tempus Dominum quaerendi, fed poenas luendi eos qui nunc eum non inveniunt. Agite quod Psalmus dicit: Confiteantur tibi Domine omnia opera tua, O sancti tui benedicant tibi. Benedicite cum ipsis, aut confitemini cum universis operibus Do
II. Non vobis necesse est transmigrare dolocis ad loca, de regno ad populum alterum, ad quaerendum Dominum. Ipse se vobis ultroneus offert, & dicit: Ecce sto ad ostium,&pν D. Si quis audierit vocem meam ct aperuerit ianuam, introibr ad illum, ct caenabo cum illo,
er ipse mecum. Quid unquam tam dulce r quid tam jucundum 3 Adjungit etiam, & dicit: taui
vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo. Ecce vult intrare ad te, ut coenes cum illo, non te pigeat aperirc. Non sollim in mente tua vult coenare tecum , ver im etiam te vult levare in
thronum suum , ut sedeas cum illo. Cui talia promittuntur, quid amplius desiderare debeti Promittit adhuc Dominus, & dicit : Si quis diligit me, fermonem meum fervabit, ct Pater meus diliget eum, ct ad eum veniemus mansionem apud eum faciemus Sint ergo lumbi vestri praecincti, & lucernae ardentes in manibus
'estris, & vos similes hominibus expectantibu
10쪽
DE FIDEI VERITATE. 74ominum suum quando revertatur a nuptiis, ut cum venerit & pulsaverit, confestim aperiant ei. Beati servi illi, ad quos veniunt Pater de Filius, & mansionem apud eos faciunt. Vae autem illis qui talem hospitem a se repellunt;
quoniam in malivolam animam non initabit sa- S p. ripientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Spiritus sanctus disciplime effugiet fictum , & auferet se 1 cogitationibus quae sunt
sine intellectu. Et ideo nolite cogitare inania, nolite desiderare peritura ; inepta autem & 3. Tim. .aniles fabulas devitate , exercete Vos ipsos ad pietatem. Aperite Domino pulsanti, ut intret ad vos, & coenet vobiscum, & mansionem apud vos faciat. Nec tacens pulsat, sed loquitur unicuique animae pulsans et Apera mihi, soror mea, s.
amica mea, columba mea, immaculata mea. Vos autem curam omnem subinferentes mini- a. Pet. t.
strate in fide vestra virtutem , in virtute autem scientiam. Si enim meditando de fide vestra &spe, crescitis in scientia de cognitione Dei, non vacui nec sine fructu vivitis, & ita Dominum hospitem tenetis. III. Fides est, qua credimus unum Deum Omnipotentem, Patrem, & Filium, & Spiritum sanctum, veram Trinitatem, veram Viait tem. O quam vera Trinitas, ubi nullus nascitur ex se, nullus procedit a se, sed alter ex altero l Filius videlicet nascitur ex Patre, Spiritus sanctus procedit ex Patre & Filio. Procul
dubio igitur apparet quod lius sit qui genuit, alius qui genitus est, alius qui de utroque procedit. O quam veraVnitas, ubi non est alius Spiritus Patris, alius Filij, sed unus utriusquς a