Selectiora numismata in aere maximi moduli e museo illustrissimi D. D. Francisci de Camps ... concisis interpretationibus per D. Vaillant D.M. & cenomanensium ducis antiquarium, illustrata

발행: 1695년

분량: 301페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

CO MMODUS.

trib. potestatem XI. & de Pannonia pacata eum interpretamur, de quibus Lampridius: Victi sunt ti6.ι ,Iω. sub eo tamen per legatos, Mauri, victi Dari, Pannoniae quoque compostae. Pone Romam stat Victoria scribens in clypeo Victoria Augusti, quod ex hoc bello Commodus Imperatoris V. titulum sit Consequutus. At cum ad illud proficisci voluisset,' & a populo fuisset retentus, tanquam ejus virtute fuisse confectum, inscribitur in nummo VIRΤUS AUG . unde Roma spoliis hostium insidet, sinistra paraetonio insistente, tanquam armis suis perpetuo Victrix. XI. Mulier seminuda decumbit sub arbore dextra globo apposita, sinistra cornucopiae gerens quatuor puellulis circa globum gradientibus signa cujusque tempestatis serentibus in hoc nummo, cum epigraphe TELLUs sTABILITA : In simili sistero Regii thesiuri, TEMPORUM FELICITAs. Commodus hoc lemmate indicare voluit rustucos toto terrarum orbe hoc anno pacato agriculturae operam secura dare posse; unde Tellus sabilita est, & Temporum Felicitas exorta, quod confirmat alter ejus Principis nummus PACI AETER μῶρεφ' N E cusus. Puellae quatuor illae, quatuor anni tempestates designant, unaquaeque fructum aut florem vel animal pro tempore gerit: globus caelestis ad infimum terrae necessarius volvitur

132쪽

COMMODUS.

Τelluris aut Provindentiae decumbentis nutu ei manum ideo admovet, unde rerum omnium abundantia per cornucopiae signum denotatur. XII. Commodus tanquam colonus agit boves, sed velatus ut plurimis depingi solet coronus: Commodus vero Leonis exuviis amictus in hoc numismo exhibetur, Herculis instar, ideo sinis.

D ejus riva. tra manu clavam gerit: nam ut ait Lampridius, Appellatus es etiam ROMANUs HERCULES, rationemque addit, quῖd feras Lanuetis in amphitheatro occidisset. Romam postea Coloniam facere v asa. luit, ut narrat idem auctor. Fuit praeterea ea d mentia , ut urbem Romam COLONIAM ROMANAM COMM ODIANA M wocari Φoluerit. Ideo in m ternum rei monimentum percussiis hic maximus nummus Herculi Romano Conditori, cum illa comsulatum vis iniret cum Helvio Pertinace II. anno V. C. 94 s. dc tribunitiam gereret potestatem X VII.

sed paulo post intersectus est.

135쪽

XIII. Bellum aliquod per duces Commodus in trib.

potestate XIV. Minervae ope confecisse videtur ;unde ipsi tanquam Victrici nummos dedicavit. Cicero illam Principem & belli inventricem ap- Devis. ν. pellat ; ipsa etiam apud Phornutum vincenti vicistoriam tribuere dicitur, dextra autem signum victoriae gerit, & trophaeum pone eam erectum est , de quo idem auctor. Erigunt in ejus honorem trophaea, qua constant ex lignis oleaginis. Ideo MLnerva in altero Commodi nummo Pacifera num Cupatur, tanquam ex victoriis nastatur Pax. Apud Romanos Minervae Victricis mentio tantum in nummis, sed eo nomine apud Graecos illam momorat fuisse cultam Athenis Pausanias. Alterumos Llubrum Minervae, cui Victoria cognomentum.

XIV. Apollo prius Actiacus ab urbe Actio, ubi Augustus M. Antonium prostigavit, dictus est: dei mde Palatinus a monte Patarino, in quo ille qui ejus filius existimari volebat, ipsi templum e truxit. Commodus autem seb ejus effigie perhibetur, non ut lyram pulset Neronis instar, sed ut videatur illius instar Medicinae Deus qui pestem hoc anno tavientem extinxerit, de qua Dio. Per idem tempus tanta pestilentia fuit, quantam nus1 m fuisse cognovi, nam una die moriebantur R

136쪽

I COMMODUS.

Lib. I s. er

ma sepenumero ad duo millia hominum. Ideo Aias ollinares Ludi Roma editi sunt, ad eam expelendam: hi quidem ludi, victoriae, non valetudinis causa erant instituti, ut ex Livio discere est, illi die incerta fiebant & in annum a Praetore Vovebantur : at cum pestilentia gravis incidisset in urbem agrosque, P. Licinius Varus Praetor Ur

banus, legem ferre ad populum jussiis, ut hi ludi

in perpetuum in statam diem voverentur. XV.Commodus leonis exuviis amictus exhibetur sub Herculis Romani essigie, ita enim Vocari voluit, uti innuit Lampridius. Appellatus es Commodus etiam ROMANUS HERCULES. In aversa parte videtur esse statua illi dicata sub ejus Dei imagine, sicut narrat idem Scriptor: Accepit sa- tuas in Herculis habitu. Stat obverse corpore, pallio divinitatis tectus, ex humero dextra ad pedes labente, quod manu in laevam partem transmittit. Haec autem statua in hunc modum posita, videtura sculptore ad demonstrandam ibam in arte periistiam : ante statuam Leo, quod Herculi sit sacer, ut resert Hyginus, Herculis prima fuerit

haec certatio quod eum inermis interfecit. Commodus etiam Leonem occiderat, ut indicat ejus nummuS, in quo eques telo Leonem transfigit cum epigraphe v IRΤUs AUG. sic Leo illi, ut Herculi convenit.

139쪽

COMMODUS. IIX V I.

Plurimae etiam Graeciae urbes nummos Commodo cuderunt, inter eas Thyatira Lydiae civitas, seu ad obsequium arguendum, vel ob aliquod ab Imperatore acceptum beneficium; nomen quidem magistratus sub quo signatus est, te poris injuria erasium occurrit; sed liceat nobis ex altero ejusdem Principis in eadem urbe percusso cum Pallade tutelari Thyatirenorum numine , illius epigraphem restituere. E II Σ T P Α.

Pallas, ut ex plurimis hujus urbis nummis eruitur , inter deas ab illis praecipue colebatur, Minter deos Esculapius, cujus in hac urbe templum fuisse scribit Hieronymus. Thyatira cietitas diae, quae est Provincia Asae, templo quondam doculapii famosa. Thyatira civitas antiquissima ab

una ex Ammonibus condita nomine Pelopea,

vel Euhippa, id est: equitandi perita ; deinde a Seleuco Nicatore adversus Lysimachum bellum gerente, cum audiisset filiam sibi natam, Θοα- ne, , id est filiam, filisse appellatam tradit Steph

140쪽

1s COMMODUS.

. XVII. Quaedam urbest quod essent ab eodem sundatore conditae, sorores se aliquando appellavere , concordiaque inter se firmata mutuo sibi fa-Vebant , ut de Apamea & Laodicea Syriae tradit Eustathius: earum exemplo aliae foedus inter se

iniverunt, cujus memoriam in nummis consignarunt, notata in iis societate sua per solenne illud vocabulum O MONOIΑ. Ex Commodi nummis Laodiceam & Ephesium ita fae aeratas exhibet, unaquaeque tutelare numen exhibet, Laodicea quidem Jovem, dextra aquilam sustinentem, limstra divinitatis hastam, quem alter hujus urbis nummus Φιλολ ν, id est, verita tis amicum appellari nos edocet: Ephesus vero Dianam Polymammam toto terrarum orbe de

cantatam repraesentat. Aquila Jovis perpetuum est insigne: cervi, Dianae sitnt sacri. Observandum videtur quando ita urbes duae occurrunt foederatae, unaquaeque seorsiim in urbe sua nummos percutere, & se primam in iis nominare : unde hunc Laodiceae signatum existi mamus,ut L. Veri alterum: Ephesi, in quo Ephesus

ΔΙΚΕΩN O MONOIA. Diana Ephesia & Jupiter Philalethes, primumque locum occupat Diana. Addam Laodiceae cum Ephese concor .diam non sub M. Aurelio forsan initam fuisse, quam ad tempora usque Philippi Imperatoris adhuc durare animadverto. P. H E L V IU S

SEARCH

MENU NAVIGATION