Selectiora numismata in aere maximi moduli e museo illustrissimi D. D. Francisci de Camps ... concisis interpretationibus per D. Vaillant D.M. & cenomanensium ducis antiquarium, illustrata

발행: 1695년

분량: 301페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

4 IULIA Augusti.

lius nomen & signa militaria in hujus coloniae nummis frequens percussa penitus arguunt. Quadrigae in quibus venitur Augustus, quinti ejus consulatus se lemnem pompam designare videntur, dextra enim seipionem e meum, insigne consulatus praeseri, quem tunc cum Sexto Apuleio gerebat.

24쪽

IMPaRATOR. V. inseribitur in nummo Tiberius , quem titulum Dalmatis serro & igne

domitis recepit anno V. C. 76 I. ut Dio narrata

Ita Dalmatia partim bello, partim pacificatione ad Τῖ' Romaeos rediit. Templum in aversa parte pulcherrimum, Concordiae est; quod idem Scriptor Tiberium dedicasse resert 7 6 3 . Anno se uenti Tiberius aedem Concordia sacravit rescripto suo Ost tris Drus etsis perfuncti nominibus, nempe Dolabella & Silano Cois Sed nummus nos docet quando templum dedicavit, nondum Imperatoris titulum accepisse, quem hoc anno Germania vastata obtinuit. Concordia sedet in aditu templi dextra pateram, simstra comucopiae se litum insigne tenens: hinc Tiberii stantis, illinc Drusi fiatris statua, etsi male stulpta ab incisere ; at ut artema esset hujus templi & eorum concordiar apud post

ros memoria, percussus est maximus nummus his temporibus admodum rarus.

I I. Τiberius in hoc nummo laurea insignitur, utpote imperium, defuncto Augusto, adeptus, cujus statua radiato capite insignis sedet post apotheo- sim, quemadmodum arguit instriptio D Ivus

25쪽

TIBERIUS.

σAU GUsTUs a Turiasinibus qui nummum c dere, apposita. Turiaso, urbs est Hispaniae Tarra conensis in Celtiberis sita, municipium in nummis appellatur, quod suffragii jure donatum fuisti. 3, se videtur: Si quidem a Plinio inter cives Romanos adscribatur, beneficium aliquod ab Augusto haud dubie accepit, cui tot nummos percussit, ut etiam ejus apotheosim in iis consignare voluerit, & ipsi statuam tanquam Deo consecrare. Ful Lib. seq. . meri dextra tenet Augustus, quasi coelum cum J Ve regens, ut ait Manilius: . Caelumque repletat

stuod regit Augulus socio per signa Tonante. Turiasones etiam se Tiberio plurimum devotos testati sunt, per diversos in ejus honorem percussos nummos 3 quod videre est in nostro Coloniarum libro.

28쪽

AGRIPPINA Germanici. 7 AGRIPPINA.CAius Germanici & Aprippinae senioris filius,

ut imperium occupavit, in parentes Pius visus est: in memoriam patris Septembrem mensem siles,. Germanicum appellavit, matri Circenses, carpen 'rumque, quo in pompa traduceretur, instituit , in cujus memoriamSenatus nummum primae magnitudinis percussit, in quo illud amulis trahitur, sed

Cum corona quercea, Caligulae concessa tanquam Cives servasset& in illius nummis Senatus jussu signata , etiam in matre occurrat, nemo non videt id monetarii, qui ectypum alterius pro altero accepit, errore factum: sed licet illi typi minime nummis in quibus reperiuntur, conVeniant, ut pote historiae monumentis alieni; porro apud nummorum Cultores pro raris habentur, & ideo Lectoris hic oculis 1ubjicitur. I LAgrippina simulandi nescia, cum Tiberium aliquando sermonibus suis lacesseret:ut eam a se am

veret, apud Senatum accusavit, & repetitiS adVer- Taeis. εκ

sub nurum probris, tandem obtinuit ut in Panda teriam insulam relegaretur, ubi non multo post occubuit: Caius ejus filius, mortuo Tiberio, cum imperium obtinuisset, confestim in illam ad transis

29쪽

1 AGRIPPINA Germanici.

serendos matris cineres festinavit tempestate turbida, quo magis pietas emineret, ut inquit Suetonius: Inferias fratri s Agrippinae annua religione publieὸ is ituit, ct is amplius matri Circenses, campentumque quo in pompa traduceretur : HujuS memoriam in nummis consignavit Senatus, ut norunt vel rei nummaria: tyrones, sed maximos & exumiae molis nummos Cesus signasse videtur,quorum pauci ad nostras pervenerunt manus: cum illi qui Senatusconsulto percussi sunt, pro monetae use

essent, & qui Caligulae jussu signati fuerant, amicis

tantum distribuerentur. Diuiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION