Antiquae inscriptionis, qua L. Scipionis Barbati F. expressum est elogium, explanatio

발행: 1617년

분량: 11페이지

출처: archive.org

분류: 로마

11쪽

σά Α NTI QUIN s C OPTIONI scommemoratio, dum afflictae classis ductorem aedisque auctorem quaerunt,in errorcin induxit Nam fuere qui ad Claudium Neronem anni DLr. Q. Consulem, cuius atrox & naufragio proxima 3o, tempestas a Liuio describitur, referenaum ce

serent: alij rursum Marcello, alij Metello, friuolis omnes ducti rationibus tribui maluerunt. quibus nimirum si elogium hoc legere licuisset, nunquam dubitassent, quin cx illius verbis petenda essetOuidianorumversuum interpretatio. Et tot i turbiste nominibus in lucem prodire tam ill ultre monimentum Intererat, & ipsius Inprimis, cuius laudes exequitur , L. Scipionis, quem bonorum aetatis suae Vironam optimum in tenebris perpetuo iacere par profecto non erat:& tamen apud alios quidem scriptores hoc eius virtutis praeconium trustra quaeras ; ita de illo silent omnes, cum P. Nasicam ex eadem. gente centum fere post annis optimum virum Senatus sententia iudicatum, dignumque, qui

Magnae Matris simulacrum excipςret habitum, plurimi literis prodiderint ; & in Atilij Calatinit epulcro non dissimile incisum elogium Cicero ipse in Catone non sileat, Quem plurimae con ' sentiunt gentes populi primarium fuisse virum. Cuius ego Atiliani elogij quoties reminiscor, toties in mentem venit, ad L. quoque Scipionis sepulcrum pertinuisse Inscriptionem in

qua versamur : ut duorum clarissimorum ci .uium , aetate , honoribus , rebus gestis propo

SEARCH

MENU NAVIGATION