Ordinationes praepositorum generalium, communes toti Societati, auctoritate septimae Congregationis Generalis contractae

발행: 1635년

분량: 155페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

C A P. XI De Confessariis Principum. I rcredibile dictu est, quantam etiam in aliis creet

aversionem.

11 Atque ut uno verbo dicantur omnia, μορα memineric se Consessarium tantum es e : om p si Gnia proinde quae ab hoc munere aliena sunt, ab ipse pariter aliena esse oportere. Vnde nec Societas illa permittere debet, nec ipse aegre ferre si eum Superiores hac in re coerceant: quin potius agere Deo gratias, quod hoc modo expeditior reddatur; & uni ossicio spirituali sibi commisso attendere , Deum assidue orando , ut ei lumen concedat ad recte collimandum ; & cum Superioribus in dubiis casibus consultando , quia spiritus Domini directio , & non humana prudentia, propriumve judicium utiliter illuminat.1 a Semper insistat, ut Principem benevo- 'mcimium ac propensum habeat erga Societatem, & non erga privatam suam personam : quia haec , certa ipsius ac religionis pernicies esset. Quare animum poenitentis sui sic affectum retineat,

ut quandocumque religio ad Dei obsequium expedire judicabit, ut ipse mutetur, aut ejus

opera alio in loco utatur ; majorem in ea re facilitatem nancistatur , quam interdum expertast quorumdam Consessariorum culpa , qui

volentes aut fortasse etiam imprudentes negotia sic tractant,ut se ipsos & saeculares, qui- bustum versentur, a religione potius avertam, quam ut eos Christo lucrifaciant.13 Caveat ad extremum, ne occupationes

72쪽

et Ordinationes Generalium. G. Elim & res aulicae spiritum relaxent ; quin majore incμm, t. cura incumbat per orationem , exercitia spiri-cre. tualia , frequentiaque Iul examina, ut conjunctum cum Deo D. N. instrumentum essiciatur, ita ut ejus gratia & auxilio nixus non modo in se ipso spiritum non amittat, sed in ipsis quoque negotiis spiritu illuminetur & regatur. Vnde operaepretium etiam fuerit, ut in ministeriis erga proximos, reliquorum operario

rum more, se exerceat.

nente Pro- Principum offensione transigantur, necesse es

se duximus, ut is qui pro certo ac stabili Contia. Priu-- fessario petitur nam si semel, aut iterum id ρ- μμή μ' fiat ut accide minime oportebit) paratum se quidem esse poscenti Principi respondeat; verum per leges , quas habemus nulli ex Nostris licere inconsulto & non assentiente Provinciali id oneris suscipere , proinde ab eo petenda facultas. Provincialis vero persequidem si sic expedire in Domino judicaverit, vel per alium,vel si visum fuerit, per eumdem ipsuPatrem , priusquam potestatem faciat dummodo ad id muneris peridoneum, Sc iis dotiabus instructum , ac virtute praeditum esse du-' xerit, quae necessariae sunt ad id bene peragen-z. . t ' dum primum ostendat oportet petentibus AH Iis λυ- Instructionem hanc nostram , ut plane intellia o. 4-a g/Πx societas ab eo postulet, quem Con- musari cois fessarium sibi eligunt: deinde modeste quidem,

sed plane, atque perspicue eisdem significet,et-

73쪽

CAP. III. De tertio amno Probationis. 73 si ex animo permittimus, ut ejus Patris opera ad spiritualem sei consolationem pro libito utantur ; intelligant tamen futuram semper in potestate Superiorum , cum ii is visiim tuerit, mutationem, & liberam Patris, ut & cetero- rum omnium, dispositionem. Quod sane consilium nobis ut pernecessarium ac salutare, sic eisdem probatum iri confidimus, ita exigente religiosa disciplina: cum persuasum nobis esse debeat, ejusmodi Principes pro sua in nostrum ordinem benevolentia , nihil nisi quod honestum sit, & legibus

nostris affue, a nobis expetere voluisse.

AD SUPERIORES

De ratione tenenda cum iis, quos e Societate dimitti oportere judicaverint, an tequam ad Generalem scribant. A. R. P. N. Claudio Aquaviva Praeposito Generali anno Iiso .ad Pro vincias missa.. 1 c, VAM utile sit ac necessarium, a Soci setate dimitti eos ,.qui ad illam apti non I . .

E s sint,

74쪽

νι ordinationes Generalium. sint, liquido apparet non solum ex Constitutionibus , Bullisque Apostolicis , sed etiam ex

perpetuo usu & traditione tum B. P. N.ac Fundatoris,tum B. P. Francisci Xaverit, viri ut exumia sanctitate conspicui, sic ejusdem P. Fundatoris nostri mentis senserumque intelligentissimi. Verum ut res tota cum ea caritate ac

prudentia transigi possit, quam Constitutiones praestribunt, & quam Spiritus ipse Dei nos

docet, postularunt a nobis variae Provinciae, ut Superioribus instructionem aliquam exhiberemus de modo , quem tenere acl nos seri bendo debeant, cum res exigit, ut ad hujusmodi consilia , vel inviti descendamus. Quare de his, quae sequuntur, operae pretium visum est admonere; Rectoribus, ac multo magis Provincialibus ad quos proprie spectat de amputationibus istis nobiscum agere in in futurum praemonitis, nisi ea diligenter observent, fore, ut neque constientiae ipsi suae, ossicioque , &Constitutionum legibus satisfaciant; neque a nobis squorum est praevia informatione, congruaque pro rei magnitudine caritate , maturitate, ac deliberatione statuere) certum ullum responsum, aut sententiam referre possint. Tria antὸ a 'Primum ergo cum quispiam de Nostris inmissionem male severit, & de illo dimittendo ab aliis ἐκ rethrida suggeritur , Provincialis praemilla oratione animum intendat, ut exploret, an ea quae illi objiciuntur, vera sint, an vero fassis aut dubia. Deinde an ut vera essent, tanti sint momenti, ut

75쪽

C A P. XII. De dimittendis. sui de dimissione, juxta cap. a. a. partis agi debeat. Tertio inquirat accurate, utrum Superiores erga hujusmodi hominem debita caritate perfuncti sint , diserte illum commonefaciendo, poenitentiarumque,& quod caput est, Exercitiorum spiritualium, interiorisque curationis remedia applicando, & quam diuturna deinde fuerit haec curatio : quandoquidem non est satis uno atque altero mense medicinam facere, sed patientia & longanimitate opus est. 3 Cous deret genus culpae, quale sit, an ex carum scilicet numero, quae quod alios infi- .ciant, communi bono adversentur; an ex iis, quae scandalum praebeant, aut quae gravem Societati notam adferre possint : an propter delicti magnitudinem, aut propter emendationis dissicultatem, aut denique ad resarciendam Societatis famam , praecisionem hanc requirant;

si modo & ratio ipsa rei pertractandae , & diu

turnitas adhibendae curationis maturae huic curationi locum faciant: cum certum sit, ubi periculum urget, ne alii labefactentur, aut ubi

manifesta est Religionis infamia , diutius disserri non posse. Quin imo in publicis casibus ,

necesse ad compensandam jacturam interdum erit, festina & prompta executione uti, juxta Reg. I. Provincialis. Peracta in hunc modum informatione, Dinnibus diligenter consideratis , Ruditaque

sententia Rectoris illius Collegii, in quo admissum

mittitura.

Suando mi mime dissorendum

Luinam

primum dieno

76쪽

6 Ordinationes Generalium. missum delictum , aut unde prodiit accusatio; Provincialis Consultores suos convocet, &singula illis exponat. deinde insormationem ad nos mittat, quemadmodum observata suerint, quae dicta sunt ; & ipse , Consulto- rend.i Gen/- resque ipsius faciendum censeant: ut exempli υρ cauin tot armorum est , in Societate tamdiu fuit, gradu caret, aut ad illum promotus est, scholasticus est, vel Coa. utor, in his studiis versatus, vel artem hanc novit, tot annis male se gessit in hoc ,vel illo genere desectuum: idem hoc & illo in loco , in quibus vixit vel hoc ipso in genere, vel in hac & illa re malar fuit aedificationis: adhibita fuerunt haec & illa remedia ; nulla secuta est emendatio. censemus illum, &c. mori ai s Si desectus sint cum scandalo conjuncti, 2- & qtu pinna 'puniri debeant, priusquam G. dimittantur, juxta mentem Quintae Congr viationis in Decreto 3. non ante ad dimissionem veniatur , quam pro meritis fuerint castigati. Sin alterius generis erunt, intelligant Superiores , non esse necessarium , nec Societati expedire, ut poenae semper irrogentur; cum dimitti possint,ac debeant,quantum fieri potest, sine dedecore vel ignominia, ut praecipit Constit. par. a. cap. 3.g. 6.& 7. curandumque sit, ut qui dimittitur, recedat integra cum ben volentia, & quanta cum consblatione fieri potest, atque etiam ut dirigatur juveturque, pro ut caritas dederit. 6 E

77쪽

C A P. XII. De dimittendis. 776 Erga eos,qui ex sua ipsi tentatione dimit- Σωdeti petunt, laxari habenas nullo modo convonit, ne tum quidem, cum habita personae ra- tum.

tione, utile Societati videretur, ab ea liberari. Non convenit, inquam, multas ob causas. tum quia ejusmodi dissicultas nonnullos interdum ad saniorem mentem reduxit 3 tum propter aliorum etiam aedificationem; tum ut ad salutarem ipsis indifferentiam revocari queant e

tum denique quia si persuasio haec, quasi janua

omnibus statim pateret, perniciosa multis sutura videretur. Sed quia hujusmodi homines, ubi ad certum gradum tentationis pervenerint, raro apti sunt ad Societatem ; vitari simul alterum extremum necesse est, in quo versantur , qui illos omnibus modis semper retinem .dos censent : propterea quod Instituti nostri,& ministeriorum ratio id minime ferret, nec ipsa tandem propria illorum utilitas, nec commune bonum Societatis, quae tunc illos dimittit, non quia ipsi postulant, sed quia inutiles,

noxiique reliquo corpori effecti sunt,& emendari nolunt. Et quoniam propter causas etiam occultas,ut docent Constitutiones cum Bullis Apo- λώ. Histolicis, &praxis ipsa B. P. N. ostendit,dimitti possunt, quando vel ipsi simet, vel Societati, vel utrique parti cxpedire visum fuerit; non debent Consilliores credere, multoque minus accusare, quasi eo quod Superior cum ipsis rem non communicarit, temere & sine causa gesta

78쪽

Ordinationes Generalium. sit: sed cum religiosa potius modestia Superio

rem interrogare,quid causis vel Nostris vel externis sciscitantibus reddi queat. Is enim con gruae tum prudentiae caritatisque non immemor,ejusque qui dimissus est mente praecognita,cum scilicet ex cummuni utrimque consensu res transacta est , tale illis responsum dare poterit, quod omnibus merito satisfaciat. 8 Perlata tandem ad nos informatione, rem ante omnia Domino commendabimus,& cum

PP. Assistentibus, nisi ejus conditio secretique secvandi lex aliud postulaverit eamdem con- sultabimus: omnibusque consideratis, sola Dei gloria, & Societatis, atque ipsius etiam de quo agitur, quoad ejus fieri poterit, utilitate ob oculos proposita ; eam sententiam amplectemur, quam in Domino magis expedire audica-

misit bimus. Quam utique, ut rem tanto studio ex-buleio ae- aminatam, mature deliberatam , Deoque im- - s pensius commendatam, in Provinciis qua parest animorum quiete, judiciorumque submissione, sine curiosa cujusquam investigatione exceptum iri speramus : praesertim cum sepe eventurum sit, ut canis quibus adducti fueri mus, ob multa & gravia impedimenta evulgari a nobis non possint, nec debeant. p risu 9 Sed quoniam animadversum est' ut alias

inqui adj- Superiores monuimus) cum accidit,ut mittensi in Pr - di sint in aliam Provinciam ii de quorum di

extra mit- mulione agitur, propterea quod in sua conv

- -- - inode dimitti non possint ; mitti eos interdum '. sine

79쪽

iiis

C A p. XI I. De dimittendis. sne debita informatione, ita ut Superiores

Provinciae praesertim eorum statum ignoran tes , eorum opera in . publicis functionibus uti , statim incipiant: neque alio modo eos tractent, juam ceteros suae Provinciae : quo fit ut, cum eos postea dimittere jubentur, multa nascantur incommoda, cum externorum & domesti corum offensione. Idcirco huic tanto malo, ut in posterum tempus occurratur, si quando a .ciderit aliquem hoc fine mitti extra Provinciam, meminerint Provinciales ex Regula III.

sui ossicii, de illius statu instructionem vel pra mittere , vel minime differre, ut ex ea judicent Superiores , ad quos mittitur, quid agere, &quo loco habere unumquemque debeant, donec res i psa id postulaverit) nostrum ab Vrbe responsum praestolentur. 1 o Illud postremo hoc loco minime prae- m qui diatereundum est, quod cum & ad aedificationem V 'Σ.--

non parum conducat, & ad offensiones exter- λ mim Drusnorum vitandas pernecessarium sit, ipsa expe- v mrientia docente, Superioribus severe cogimur interdicere, ne ejusmodi personae, de quarum dimissione agitur, ulli bi eo tempore, quodi'-tercurrit, ullo modo exponantur publicis sunctionibus aut ministeriis ; sed omnino abstineant, & domi contineantur, ut rei gravita Spostulare videbitur : habeaturque semper in omnibus aedificationis ratio, temporis, locique,quoad ejus fieri poter , in dimissione servatis circumstantiis.

80쪽

ὀo ordinationes generalium , . CAPUT XIII.

SCHOL ASTICIS.

a IVniorum Scholasticorum educatio, cum Dialib. 1 primum ad Seminaria aut Collegia ven rint , uti ex prima sui institutione coepta anno 16oo. jussu Praepositi Generalis inducta; ita nunc auctoritate Sextae Generalis confisec..i . m x , Omnino ea esse debebit, ut seorsim a ceteris ad formam secundi anni probationis, quae olimin Collegiis fiebat, tum inhabitandi, convivendique ratione ; tum in ceteris, in quibus judicioProvincialis commode distinctio servari poterit, separatio fiat. Ad quem Iuniorum locum intelligant omnes sibi minime licere nisi prius ab uno Rectore facta potestate) accedere ; quemadmodum neque illis ab eodem. egredi absque ejus licentia , qui curam gerit , nisi cum ad res consuetas Domus peragendas signum datur. v NM et Porro tempus etsi perdifficile erit certum

quoddam praescribere, quo juvenes seorsima ceteris convivant,tum ob aetatem, tum ob spiritualem indigentiam , quae diuturniorem brevioremve subinde postulant dilationem; ta- . . men, ut minimum, bienni spatium esse opor

SEARCH

MENU NAVIGATION