Josephi Quarin ... Animadversiones practicae in diversos morbos

발행: 1787년

분량: 283페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

iusdem ante complures anno re

ceperam, editurum me propediem quasdam in morbos chronicos observatio nes Verum, ne praestare, quae promiseram, illico possem, cum alia multa, tum morbi etiam , in quos identidem ancideram, in causa fuere. Huc accedit, quod adversaria, in qua obse Vata mea conjeceram, mutando forte domicilio, magnam partem aut distracta , aut dilapsa perierint Verebar deinde , ea, quae hic, illic nova ac

pene singularia animadVerteram, On tinuo in lucem prodere, cum probe scirem, ut aphorismum Condas , non uno alterove facto, sed plurium annorum certa ac luculenta experientia

opus esse denique propterea quoque diu anceps haerebam, num Observati ne hasce meas publici juris facerem, a quod

12쪽

PRAEFATIO.

uod tam multa eorum, quae olim Vi- issem, notassemque, nunc apud alios quoque audiores hinc inde Sparsa re

Perirentur

At postquam Augustus supremam generalis osodochii Vindobonensis praefecturam mihi demandasset, junio

ribus, Min arte minus exercitatis prodesse me posse arbitrabar, si, quae apud praestantissimos scriptores dispersa inveniuntur , in unum aliquod opus culum congererem, eaque novis nonnullis usus mei monitis vel augerem, Vel Confirmarem. Id quod mihi am antea quoque feliciter sane Venit, cum privatis praelectionibus ac linicis, quas Vocant, demonstrationibus in Fratrum Μisericorcliae nosocomi habitis , cmedicos estinxissem , qui per vastissimas austriae imperii ditiones distributi, cum laude ac fruo tu in aegris curandis versantur, c ipse apud exte

13쪽

ros complures, artis peritos, qui tum sorte Viennae aderant, neque audiebant , non minimam existimationem mihi comparassem. Ceterum in hoc opere non de chronicis solum, sed de aliis quoque O bis, qui occurrere quam frequentissime solent, agere constitui multa ni hilominus, quae ad theoriam spectant, Omnino non attigi, quod ea fusius pertractata apud Ill. an Wieten, aliosque inveniuntur. Nonnunquam tamen de morborum causis prolixius di se serui, cum teste Celso a nescire vulgo credantur, quomodo tractare O

bos oporteat, qui, unde ii orti sint,

ignorant.

Ad morbos venereos quod attinet, quaedam solum velut fragmenta concinnavi nonnulla etiam admiscui,

ad alios morbos spectantia , quorum singula

14쪽

singula sua sibi capita vindicarent; neque enim de illis fusius, neque de his singillatim agere placuit , ne aut

libri moles nimium cresceret, aut quamplurima , quae Vulgo apud uotores

reperias, denuo pertractanda essent. Νonnulla, quae olim laudabantur, nunc vero ab aliis improbantur, in medium attuli , quamvis ipse quo que damnarem cum fieri posit, ut quae hodie reiicimus, laudentur imp nerum, eademque forte medicaminumst ratio , quae vocabulorum, quorum Μulta renascentur , quae jam c cidere cadentque Quae nunc sunt in honore. Non pauca, quae nuper Ommen data fuere, medicamenta tentaVi, quod, uti ippocrates ait, inVenta absque ratione calumniari, vel ignominiose rejicere aut maligni sit, aut ignorantis multa tamen in usum non adlib

15쪽

PRAEFATIO.

bui, cum quae ortoni sententia est, de cortice peruviano agentis)minime deceat, experiundi causa, pro bata remedia incertis, minusque e

ploratis posthabere. Ceterum cum la Borrichio b)non resormido judices , quin etiam

opto , sed aequos , sed omnibus artis praeceptis , usuque diuturno eruditos sed ejusmodi, qui locum in subselliis diu ante occupaverint, quam e tribunali pronuncient . Quod 1 deinceps quaedam aliter se habere in numero-s1ssima generalis osodochii turba aegrorum deprehender noVa quae piam memoratu digna occurrerint, candide fatebor, candideque imper

tiar quippe qui in frequentissima hac amplissimaque urbe triginta

amplius annos ingenui nomen medici, Mab omni fuco longe remoti obti

nuerim.

v In praefat. de med. hermet.

16쪽

CAPITUM

CAPUT III

De intCAPUT IV

De Haemopus

CAPUT VIL

D 'drope Pectoria

De Asella

IX. De Vomitu ruentae

CAPUT

XI. De insenteria

XV. De Podagra

FORMULAE

17쪽

24 poplexio rure quam in urbibus rariores, vi

ros crebrius, quam sae minas corripiunt . An ob menstrua , an ob vitam istarum magis sobriam e Fossores metallorum non adeo frequenter apo-plexis obnoxii sunt, ut RamaZZini notat. Plures maniacos popleXia interiisse novi.

Haereditarius hic quibusdam in familiis est morbus passim circa aequinoctia, solstitia crebrior observatur. Unde natae fortassis majales curae, venae sectiones . Immortali vir memoria dignus Morgagnius juvenum poplexias cito lethales evadere ait, senum in diuturnas resolutiones abire Quae nullis antegressis signis, veluti gravedine capitis, vertigine c. pontexta angruit, ea periculi plurimum habet, cum aut Polypum internum , aut vasa rupta indicet illa vero lethalis, cum uno corporis latere paralysi correpto alterum vehementius convellitur Neminem unquam vidi , qui, si manum eidem capitis parti crebrius admoveret, mortem effugisset, etsi cetera symptomata non ita gra via viderentur. A Laa-

18쪽

Laudant quidam argum urina profluvium, sed e reliquis symptomatibus intelligendam , an

non ex resolutione haec evacuatio orta sit. Sudorem copiosum ac validam e toto corpore manantem multi salutarem esse censent: ego cum leti valem reperi, ubi in principio morbi absque febris imminutione animadvertitur.

Superveniens poplegiae frigidae febris eam quandoque solvit , si respiratio levetur; asst ubi haec gravior evadit, pessimum denotat Hinc recte Piquerius regis hispaniarum archiater monet, solvi poplexiam febri, illico su-

Perveniente; nequaquam vero, ubi aliquanto

post, .confirmato jam morbo accessierit a . Quidam nullis functionibus corporis laesis per complures annos pulsum habent perpetuo intermittentem; hi frequenter repente extinguuntur, uti illi quoque secundum Hippocratem qui saepe absque manifesta causa animo linquuntur. Horum cadavera aut polypos aut vas ruptum in praecordiis exhibent.

In apoplecticis post annosas caephalalgias , vertigines in capite potissimum tumores, aue

excrescentiae reperiuntur.

Ubi a vi externa poplexia orta esst, etiamsi symptomata emendentur, si rigor accedat, ita mors sequitur Omnia, quae cerebrum omprimere pos

sunt, a Prax mcd. . . . o.

19쪽

DE POPLEXIA.

sunt, in causis a poplexiae numeranda esse censet an Wieten sed, vulnera cerebelli sanata sitisse accepimus, puerum quemdam, qui scirrhum cerebelli diuturnum circumferret, vidit Hallerus b)Interdum ex ingluvie poplexi oritur. Saepe in cadaveribus nihil repertum est , quod afferre mortem potuisset, uti illisius, Morgagnius, d Ballonius e observarunt, velut si cum anima causa quoque mortis iugis et Uidetur in apoplexi quandoque adesse spasmus, qui ad totum systema nervorum se extendit, congestiones in encephalo creat ut ex pople

xi a terrore nata patet.

Nonnunquam in aere quidquam ines hsrobabile est, quo fons, principium vita deleri possit. Hinc animadvertente eikardo ocertis temporibus poplexiae, paralyses grassantur, quarum nulla satis certa causa appareat. Inter poplexi causas reserenda quoque est salivatio mercurialis frigore interrupta. Adormitoriis recenti calce illitis, ac praecipue plus aequo calefactis Lancisus poplexias, an wiete hemiplegias ortas vidit, prorsus insanabiles. Besert quoque Plinius lege apud romanos cautum fuis , ne quis intra triennium in aedificiis recens exstructis habitaret . Cum senes, tum alii

a quo

20쪽

quoque ex nimia venere ob virium vitalium defectum a poplexi pereunt. Di Visio in sanguineam, serosam, quae tamen rarissim oecurrit, ad praxi sussirit, nam quae a polypis, aut atra bile mota nascitur, immedicabilis est . In poplexi sanguine aeger erecto trunco , declivibus cruribus, nudo capite, tecto parum reliquo corpore collocandus est ar adaturba hominum a conclavi, cavendum item a frictione corporis . ab odoriseris, spirituosis Hie vente sectiones institui, dc repeti do-bent, sed uti leutaud praecipit e , ne athleticis quidem tantum sanguinis detrahendum, ut Calor nativus solvendo morbo necessarius exstin

guatur.

jugularibus nonnisi post praevias phlebo

tomias sanguis mittendus, ne collo fascia constricto vasorum encephali plenitudo augeatur. Hiradines pone aures, si vero haemorrhoides tumeant, an applicandae sunt. Quae si nil pro- sciant, Araeteus cucurbitulas occipiti affigi sanguinemque largiter educi jubet, unde praesens auxilium natum es e vidit Sennertus. Si inter sanguinis missiones pulsus sortior evadat, intermittat nonnunquam, ain symptomata imminuantur, mors imminet.

Sinapis mi pedibus applicari possunt, ves,

cantia

SEARCH

MENU NAVIGATION