장음표시 사용
131쪽
nor istis essem ι. Mais Ianto oneri innumeris curis o oris , me imparem sentio , in in hum tisata, quem , Des inspirante , delegi , majori Mepstero reddere quae promisi. Quanta itaque potuit maxima cura, humilitate , 5c studio se a percipiendis insulis excusivit . Non alii et decertandum fuit cum hi iiii . ti,, t Eugenio iv. Urbini, & Ferrariae Ecclesias offerente, imo & mittam suis
ν shopitiis Oiω- manibus imponente, quem summa contentione rogavit, ne vellet hoc spe-ni ac sertariae . eioso retinaculo a predicandi revocare ministerio, & copiosum impedire
. . VI. Massa jus Uegius, Martini Pontiscis, uti dixi, Datarius, Bernar-. tu' no familiaris , de his tantarum urbium postulationibus , & sancti Viri reni-ι. 3. vi tentia seribens, ita ait: Cum aucta nominis ejus, pervagataque latis ama , να d. Bera mis 3I A, Isti mprori Gonates o arent, Henim Senin , quσGeminuam majore etiam desideris Epitis ad Id perierans, ignarae quam Iove descincti itistis nomine, quam v oenin Puntis casu loriosiores futurae einent. Qi, - alqenti, F Numquam tamen , ut ipse assemisu, adduci utis mori posuis, respuens om-l': . .iri is., . nio m ὐπo consoniique animo; a mans etiam , eum quem seme*ῖi eum Francisi habitu , is paupertare delegerat vivendi modtim, semper ad extremum urique vitae suem se offerpartirum . Nonnamquam ρtioque afferens , id quod memini ab eo mihi iacium fuisse, majorem mutio commovitatem re intaro Inque dies ian exim numero hrei IaIem humana vitae perce flat)is honorem Aterim i II oneris omDIeret , tacti que , Iiker, o G distis ase se tam grasi Inso rasti furiana ad finem, edijus tam brevis esseI mora , 'operares. Iutid in per atiquando iseo auesans, fleri sitieuhoi injuriam , ut aiacujus strioaiae essitat s Praesularum assequeretur, cum quamcumque intrabes cisDaIem, non otia teneratisne, quam Praesul fuscis resur ,frequensaresur, coleretur , Angeque filias I a constitium videri, ut omniam Danae Got artim, Dum tirius itius Anticles haberetur. In quo referendum eri, quod euidam seia, admodum I d domesuo , rogant , numquid om tot ei us pratis os rentur, mens ejus adfusipiendos litis desexa
extrairaris . Narrandum e Nae guod huic eidem Axit, eum aDDando νώ-mor adven; fu, eam Arabieri Optim MedistanIetinum esse, ut ese id ei illerentinctasses, Ismul e Dam libenser fuso endae dignitiari animum IMI res , interrogasset: Ne credas, inquit, me tam excelsam meam dominationem pro ulla Episcopali dignitate commutaturum esse: domisat onem seviset appetiansfunctam , quam ros annis ratares, tranquiliae Religionis obfemiam Iam . Cui Amiis es quod alia etiam roganti eum eur Episeoprium Senarum recusaveras ὶ re Onias: Non rec e libi consuli, qui Papa iam esset Episeopum, demissa longe excellentiori dignitate, seri . tilud rene quod supra dirimus os nisecans se quam mae introIres GoBatem , mn atia cum venerat;one, quam Praestae Urim ,frequentari , ae coli. VII. Vertim iuud memorabitios vIdetur, ρυod tune eam primam a comessistis Senarum Oscopus orentam voce , c Iasore elestis, atque a Pontiferso Ias esset, use , prose eritisat visae norirae Diabria o perieula, to-e is adfle quemdam Fratrem tuum III seruitim , quem propter plieitatem ovae adisodum duiguas, ae istoris tam , - ψae quanta esses hcijus munia sanisas , ostiis it a jorando votina demonsrare: Habeo , inquis, duleis se ter, quod tibi nuntiem , unde perpetuo gaudeamus. Cupient; e ilustre uis id esset, Episeopum me sbi Senenses unanimi consensu elegerunt et Nonne hoc tibi optimum sal tu videtur Musatas Me III re uti : Noli, ais, pater tantoa, quos tibi in Meendis populis labores, laborumque pariter
132쪽
ructus parasti, minimo puncto, pro tam parvae rei varao quodam umbratili bono amittere. Quid ergo, iurum se addidit , si me Mediolanentes, a
quibus sipra omnes alios populos dilectus , & veneratus sim , Archiepiscopum sbi praesci quarerent ὶ Num 8c hoc contemnendum putares i. & hoc , respondit ille , quo majus est, majore etiam animo arbitror esse contemne dum , nisi& te , & ceteros quicumque posthae sequentur , annuntiatores sancti verbi Dei e terno opprobrio , aeternaque damnare velis in mia . Et quid , rursum lue rogavis, si me Patriarcham summus Pontifex pronuntiet , suadehis ut & hoc non grato libentique animo suscipiam Z Contrisatus ad Me admorim Ide : Nune video , inquis, deflexam tibi ad hae vana mundi na mentem esse , pro quibus & populorum , quem tibi tanto labore quaesieras, amorem , & Dei in primis gratiam perdes . Quid vero , s Cardinalissam 3 Derum diris IIII: Videturne hoc tibi negotium , quod contemnerC debeam bsitii titi, audiIO iansae Linuasis si P s: atque hie , inquit , non diutius immorandum est. Quis non tam exeelsa potestate capiatur ὶ Hic trahe chordulam Pater: hic sic, quod facturus es. Tune tempus minime amplius secandi tuens , ipse increptin eum aerutis seriis, Aeens dignitates , quo eminemiores , eo majornus6b diras matis, at e pericutis ; proindeque etiam magis as omnibus, qui ne sapiam, rememnendas : se non modo . scopatum Senaram , Ῥου γ vigniorem quemsis , Ase Arct epiyrapatum , stentriarcha une , spe Caraenotaram, ipsum quoque Pupastim respuere , ι geque se Acupletiorem μὴ depressa , o ιμι anesta o Ia, qtiam in ρώσωι magno ae praecelsopogi vim ues , longeqtie stiriorem exsimare. VIII. Nee omluendum quod eum Senens, Berula sise eam si lis pampincerent, Iempore Marsini P. essetque Itine Gabriel Cardinatis , qui se uis Lugenius IV. vir humanae, o diaris ae misis nesarae , sed in primis magnus , o excessus aniso, neque minus prudensia , ct ransitio praeter eos o retigionis , Insearitatis , justitiae, consanitieque ejus ornamenta, I mensus , se tu, rami uessitiuationibus infe Itis , utiquando insecteretur , ae ne proinde omnis ejus auctoritas Ianto iurire quae si a , prorsus deperiret ,
sit IIII earum , quem habebis , O dum nun tam , An sicans ea, quae de
s agerentiar, horta que monens, ne rati ulti mori rei assentiret, quae magno IIII malo praeut disio e sitira , mansesamque omnium Iasortim ejusso Darionem pari ra esset. CHus ille arrepta manu, agens primo gratias pro tam λ ,salabrique eossio , obsidem , inquis, ei secto fidem meam , numquam me talibus , ut assentiar , ad tantam stultitiam prolapsurum. Age, aedi , & renuntia illi , quae narro , rogaque ut omnem , s quam circa haec pro me gerit , ex animo curam ponat . in e Me Massaeas . IX. Uere ita iaciendum erat homini , qui aliis mundi contemptum as sidue inculcabat. Nihil enim turpius quam rerum egestatem , & vitae humilitatem sermone preserte , atque aliunde divitiis assuere , & honoribus inhiare. Pulchre sane Bernardini vita cum doctrina consentiebat , & vici sism verba viis adstipulabantur . Proinde suit adeo celebre per universum
terrarum Orbem nomen ejus , ut nemo non cuperet audire loquentem , s qui docentem , S obtemperare monenti . Amabant eum omnes , venerabantiu , super sydera extollebant , & tanta reverentia sermones ejus exciapiebant , ac si divina essent oracula. Ille vero nullum tempus absque fructu elabi permittebat , neque tantillum otio commodabat , sed vel orabat , , et sermones texebat , vel libros scribebat , quorum magna copia Senis religi H de servatur , aut audiendis proximorum indigentiis intendebat. Post gallia cinium cum Apostolo Petro hominum peccata deflebat , R exoriente ciole ,
. eum Nullo εἶ tempullotiosam a
133쪽
eum Magdalena resurgentem e sepulero quaerebat Salvatorem . Quotidie una hora secretis vacabat devotionibus, quo tempore nulli ad eum patebat accessus , deinde omnium. expectationi faciebat satis: erga omne L pius , er ga omnes misericors & benignus .
X. Humilitas omnium virtutum decus & ornamentum , spiritalisque structurae firmum sundamentum ita sbi Virum optimum subdiderat , ut nihil magnum, aut praeclarum de se cogitaret, sed potius tam in suis', quam in aliorum ciculis vilescere continuo studeret. Hinc omnia facta & verba illi simplicia erant & humilia , & quamvis probe calleret scientias seculares, moralem philosephiana , Iurisprudentiam , & sacras litteras, atque ultrahaee peculiari divinae sapientiae lumine illustraretur, nihilominus nullum animi tumorem praesereb.u incessu , non turgidum pectus, non elatos oculos in sublime tollebat, non jactabat eruditionem, aut nobilitatem suam , sed submisso ambulabat canite , ea simplieitate & corporis habitu , ae si rudis &imperitus quispiam esset e plebe . Vel hine certe pii quique ac prudentes Viri eruditum dicebant, ae generosum. Etenim I 'his titilatis es etitiam , ct in Triciis lanοιII totis ; neseis aurem MIMII nos litas mentIs; sin per adcres ι a d iis nos mores edim pol sate superetium . Vertim ubJ estitie siexdor, MMADas ori u lunvitur . Immunalem tuam seram ct fini iam dico, qtiam resu oujs, GPDes omον adet, non rimis dominat orirextorquet.
XI. Interfuit supra dictae disputationi de veneratione nominis Iesu, suo auxiliaturus magistro &s io, frater Matthaeus Siculus, gente Hispana, familia Cinaarra, ' Agrigento natus, vir doctus & pius, magnae etiam a uetoritatis 5c opinionis in populo, per cinania verus Bernardini aemulator quem magnis afficit Marianus elogiis : Fnu, inquit, praeristitis sancti Be xarssini eius , egregius verso Is relis is, Ordin sperse Lais insatir ior, roborum norirae fa tiae teli tam, hum Biasis alassus, patientiae speculum , pater sieratis ct compassionis, venerandi nominJs Isti h uiri gloriosas . Didicerat a Bernardino sanctum nomen laudibus esset re , & pictum circumferre, maxime post approbatam hanc a Pontifice pietatem , eamque Siculis ita studiose persuast , ut ubique domorum frontibus prae geretur, aedes multae religiosae sub voeabulosnctae Mariae a Iesu, illo ho tante , construerentur, & demum ipse vita sun ius, non aliter, quam Bem nardinus hoe peculiari signo sacratissinium nomen in tabella gestans, per universam denotetur Siciliam . Ut vero a Bernardino secernatur, sontificiis ornatur insulis, propter collatum sua patria, quod alio loco dicemus , Episcopatum XII. Multa prestitit in Sicilia uitae sanctitate, & perpetua predicati ne, mores hominum correxit, pietatem auxit, vitia fugavit, regularis O servantiae Institutum invexit, & per urbes multas, uti per sngulos annos recensitis domibus dicturi sumus, propagavit. Multa in vita & post mortem patravit miracula, trabem ponti construendo , qua Panormo itur Agrigentum , breviorem, quam quae ad oppositam ripam pertingeret, ad neces sariam mensuram fabris litiganti hus, & viatoribus transturis compassus, produxit ita, ut pontem commode construxerint. In ipsa Agrigentina urbe, & Carmelitarum Monasterio, invehens in sacrorum dierum & festivitatum violatores, concione absoluta, vidit pre soribus trans re as nos & equos multos hordeo onustos, dixitque ad populum: fuanum setis Deus Sabbata
functificari, is essetierani opera semitia , quae in iis Deliis , haec ira
134쪽
nere tamentas apponite hordetim, quod adeo oldestim appetere; sIdelitis ραοd r Ueni ab eis IIIIas, ριοου is disseno labor os asportarunt. Ita factum, & re ipsa constitit, ex tot animalibus nullum voluisse sui oneris uti solamine, sed irreligiose impositum laborem miraculosa condemnalle abstinentia . Rure incedenti advolabant volucres, & in sinum se receperunt coturnix accipitrem , & lepus fugiens venatores. Quae post obitum patravit , sub vitae finem opportunius dicemus. Spiritu prophetico multa praedixit , Leocatae excidium a Sarracenis post annos viginti sex secutum, & Agrigentinis ammenitentibus divinam ultionem , quam paulo post senserunt Corrodente nares, aliasque corporis partes molesta, &foeda impetigine
Reliqua ejus acta, Coenobia quae fabricavit, Epistopatum, quem admisit S dimisit, sanctissimam quam obivit mortem, suis quaeque annis distribue
XIII. Bernardino & Matthao erat eontemporaneus & similiaris frater Nicolaus Auximanus , nobilibus parentibus ortus , & adeo egregiae in pueritia indolis, ut ludi magister valde miraretur , sed naturalem ingenii dotem majori vellet labore foveri. Aliquanto enim tardius veniebat ad lectiones ante meridianas, quod ex nimia parentum indulgentia erga tenellum filium evenisse suspicatus , genitricem expostulavit. At illa summo mane surgere, ocius abire causata, & puerilia aliqua subesse diverticula concipiens, coepit secreto, quo tenderet, observare . Exploratores compererunt, reeta quotidie perrexisse ad sanisti Francisei Templum, sacra venerari, &in angulo prope altare maius longa prece Dei auxilium implorare, ne se in tenerioris aetatulae praeludiis permitteret inquinari. Gavisi parentes ad prae-COcein pueruli pietatem , studiosius curarunt adjungi etiam religiosos mores , & bonam undique disciplinam . Liberalibus artibus sufficienter imbo tum Bononiam miseriant, Jurisprudentiae operam daturum . Illic brevi pa-xentum spem superavit, omnium applausi D 'oratus laurea insignitus, x tantam adeptus opinionem, ut in gravissimis consuleretur controversis. XIV. Accidit ut nobilium virorum causae decidendae diebus multis operosus studeret, magnum inde praemium reportaturus, & sub vesperam diei quo judicaturus erat controversiam, sopore gravi corriperetur, in quo visus est 1ihi in tempestuosum mare decidisse, neque ullam evadendi periculi spem superesse puter unam , quam a longe videbat navem , ad quam l horioso conatu perveniens, vidit Fratribus Minoribus plenam, & projecto sine, se in eamdem e maris excipi procella . Expergeractus, tremens & lasi sus, totus ex vehementi animi ; passione sudore correptus, cogitavit non eam noctis hoe fuisse ludibrium, quam spectrum eoeleste: Mare , inquit,
aes mundus, mihi subes submergressi peri tam inter tos procellas, quutis
vindique quantur gai rebus mundanis immer mur ; gatis IIIa, in qua Deus me decretis fuisset, Innis Iam eri Froneis tim . suid ampljus adram aperiam monitionem eas immorer, aut Deum spernam iocantem ρ Obs quendum es , o promine, neque enim morosos tuti Deus Horum mandat om executores, ct tarda motimina gratia neseu Spisius sanes I. E lecto itaque surgens jussit protinus efferri omnem suam bibliothecam ad Coen hium sincti Pauli extra urbem positum, Minorum Observantum domicilium, deinde ipse secutus, consitum suum fratribus exposuit, & repentinae muta-llionis causam aperuit. Illi maturius agendum, diutius disserendum, &gravius deliberandum dicebant, quod semel erat statuendum. At ille morat impatiens, tamdem obtinuit, ut in consortium admitteretur. XV. In tirocinio nullus eo humilior, nullus ad obediendum promptior,
135쪽
sal .es et de varidi. ondiaci a Joannes de Pra.
3 et onymus de Satiplis a ntonius Ne riva a
omnesque eo collimavit cogitatus, quatenus Deo magis placeret, & pers ctiori inserinaretur diseiplina. Humilibus deputatus officiis ita alacriter omnia peragebat, ita omnes cupiebat habete magistros, ut omnes interro garet , quibus semitis securius esset inredendum, & tam amabilem se reddidit universs, ut non minus conversonem mirarentur, quam conversati
nem laudarent . In Picenum missus, sacrae Theologiae operam dedit, & in praedicationis munere insignis evasit, per omnem serme Italiam Dei verbum ingenti cum fructu disseminans, aggregatis etiam suo Instituto viris eruditione , R virtute conspicuis. Theologiam annis multis legit in patria , ubi optimos totius ordinis instruxit praedicatores, huic facultati aliqualem etiam Iurisprudentiae immistens notitiam . Ab luia lectione, statim se recipiebat in cellam, vanitates omnes, & hominum fugiens applausus . Vili & se νmentitia incedebat vine, in oratione & eontemplatione assiduus, aliquando extra se rapiebatur . I ii Qmno & vietu parcus , multis modis corpus assi gebat . Quidquid religiosis supererat exercitiis , tempus omne vel in divini verbi praedicatione, vel in fac ne Scripturae lectione insumebat, unde & d ctissimas edidit elucubrationes , suo tempore reserenda S. XVI. Institutus Vicarius provinciae sancti Angeli , ad tollendos varios subditorum serupulos, Regulam doctis illustravit commentariis, quos Gui, telmus Casalensis anno iaccccxxxi κ. sibi oblatos ex consilio multorum doctorum virorum die la. Decembris approbavit, D universis Fratribus lege dos commendavit, in eaque veneratione haberi voluit, ut nullus auderet quippiam addere, vel minuere . Eamdem declarationem approbavit JOrd nus Cardinalis Ordinis prcitector, S sani tus Bernardinus suae epistolae inseriam ad omnes Fratrum Obseruantum provineias transmisi, atque hinc a multis sincti Bernardini expositio appellatur. Hieroselymorum destinatus Praefectus , ut qui irrepserant desectus, corrigeret, multam passus est calumniam, cujus de sentionem docte suscepit Atherius Sartianensis, ut suo loco dicemus. Restitit viriliter quibusdam regularis Observantiae hostibus, in cuius de sensione , dum diu Romae commoraretur, pie decessi, plenus dierum iu Conventu Aracoeli. Vita sunctus suavistinaum exhalavit odorem, S membra eius adeo tractabilia erant & pulchra, ut in teneritudinem carnis puerilis conversa viderentur. Exequiis seleni niter celebratis, sepultus est. prope ipsam Aramcoeli, tumulo aliquantulum a terra elevato. XVII. Floruerunt etiam hoc tempore sub Observantiae Instituto alii, iii piissimi & doctissimi, Franciseus e Platea Bononiensis, in utroque Jure,& sacra Theologia valde pertius, uti in quibusdam operibus, ouae apud me sunt, luculenter apparet. Iacobus de Don Zello etiam Bononiensis , egregius per universam Italiam praedicator. Baptista Tagliacarne de Levanto , provinciae Januens s , propter singularem virtutem & do trinam bis ad Uic riatum generalem similiae Cismontana in provincia Tusciae assumptus. Si Dvester de Radicon dolo, e Senis nuncupatus, sanctissimam & austeram duxit vitam in Coen hio Scarlini, sub disti plina Thomae Searlini, sive de floremtia , & piissime decessit in Conventu Capriolae. Joannes de Prato , celebe rimus praedicator, qui e Patribus Conventualibus advenit. Adeo pie decessit, ut Viri sancti obtinuerit opinionem, & caput adhuc integrum cum veneratione monstretur. Hieronymus de Stupha Florentinus vir sanctissismus, de quo iterum sermo redibit. Antonius Nerius Aretinus, sacrae Themlogiae Magister, qui Parisiis circa annum Nee cc v. solebat, R docte seripsi in Magistrum Sententiarum, aliaque seripsi opera, quae in Conventu Ser
giam, ubi pie obiit, asservabantur . Hieronymi praeducti sui amici exem-
136쪽
plum secutus transivit ad observantes Bartholomaeus a Colle vir doctissimus, preni'η admirandae memoriae & secundiae , disertissimus per Italiam de Graciam praedicator. Huic instituto nomen dedit dum Perusii studeret, excitatus sermonibus Ioannis Capistranens s. Inter alios disertos concionatores hunc delegit Sixtus IV. ut Crucem praediearet contra Sarracenos. Insgne Ara coeli Coenobium ter gubernavit, prius institutus vicarius Terra sanctae, &insulae Cretensis. Senex rediit ad suam Etruriae provinciam , podagra &ehiragra miserrime amictas, nee tamen contionari destitit, quamvis aliorum ope efferretur ad suggestum . Ita manibus 8c pedibus correptus, & toto dolens corpore integras praedicavit Quadragesimas in multis Italiae civitatibus. Populi non aliter quam Iobum in patientia, & Paulum in sermone venerabantur . In Conventu Podii Bonitii migravit ad Dominum , ubi recens adhuc est ejus memoria . Correxit & in meliorem formam reduxit vitam bea- et ii Luehesii, quam nos su oco narravimus Herculanus de Piagale Comi- - ,σι - . . tatus Perusini, licet ejusdem cum superiori hus Etruscae provinciae , sermone , 'potens & opere , qui multa edidit miracula, quae in locum reservamus op
XVIII. Hoe anno, sub sesium Pentecostes, Antonius de Massa, totius ordinis Minister, celebravit Comitia generalia in urbe Casalens, provinciae l... Montis-Ferrati, dioecesis Vercellensis, de quibus tamen nulla occurrit mentio apud nostros auctores. Habita nihilominus suisso innuunt non solum Pontificiae , hic exhibendae litterae , quibus Capituli intimatio, & loci deputatio a Generali Ministro sectae, probantur; verum etiam aliae in Regesto huius anni,& sequentis recensenda, quibus nova institutio Ministri provinciae sancti Jacobi statim reserenda, in eodem Capitulo iacta, confirmatur . Acta
omnia perierunt. Ad Duram rei memoriam. XIX. A, guae prosatupro res εν tran ius veneralIIII ordinD Fra- κ . mis. M. I trum Minoriam praside facta ueni, ut iuuata permaneanI, I ma 'henter, cum a nobis periur, Apo Deo munImine roboravius. Sane pra
fesseris, ae ejusdem orianis GeneroLs Minifri, nisis nure exhibIta prinio is continebas, quod Isse viride considerans, Gonerati capistitam Fratram iam Oraeris de Iriennio in triennitim, fecundum regularis Dystrusa ejusdem O dinis, celebrandtim Infesti P merarier Mimes Itiro, desere celebrari pro fetiri conversatione eis Incremenis Oraenis prae IIbat I , terram Caseus, Ve ouen. Laress pro Iseo Drari Cui uti celebranssi ad hoe aptam, capacem ,
vitium, ct idoneam deputatis, ct Hiam oraenain. mare pro parte dicti Antonii nobis Dis hamili res stieritim, at isputationi edi ordinationi h se odi pro rara tib emia firmiori Polor A E Deae confirmationis a Dcere , de benignitate so lua di fremis. ωs uisux fifti M. Nu Monibus inclinati, destitationem , c, ordinationem proatae serrae Casili pro Bujusmodi celebratione Ca rati, sὸν eum rim Antoniam famis, minoritate' solica , lainore praeforum confirmaretis, ct praesentis Frisii patrocinio
ninii , ct aliis iam Ordisis proseboristis ad ipsum e lebrandum Capitulum profecturis, ct in re pro bono solo RHIUonsa 6 Eem Ordisis in icto δε- raro G suis e gregatis, ut omnistis, , Iutis primitigiis, libertatibus , e Iionibus, gratiis, edi indutiis, eis, ct iam oriani per Sedem sos
137쪽
- , i, , XX. Lupus Mieres Manistcr Provinciae Iacobi, voluit ad haee --
piis, isti ni re Comitia , timens sibi malum imminere , propter minus idoneam sui osciae s. Jaeobi o scit administrationem o Decreverunt itaque Patres absolvendum esse a Ministeria tu, & substituendum Lupum alterum Salaetarium , virum doctum &pium, de quo frequenter mihi renovandus est sermo, quique ingenti cura &labore Regularem in Hispania propagavit Observantiam. Ratam habuit Pontifex ejus electionem, datis hoe anno litteris, aliisque tepetitis anno sequenti, contendente alterio sibi saetam injuriam: La quae pro personarum , v. Nonas Iulii. De Ministro etiam Provinciae sancti Francisci , paschasio de Assilio , magnae exhibitae sunt querelae Pontifici , eaque commisi examinan-' M.tis. a. περ. das fratri Nicolao de Rogeriis , per Umbriam Inquis4tori. b Ir ei fi 'x'' XXI. Paucos Minoritas hoc anno ad Episcopatus Pontifex evexit, sta
3 I, 2 A Es, irem Marcum Viarum Venetum ad Trapezundarum Archiepiseopatum in m Traperum arv. ri Euxino, sub Patriarcha Constantinopolitano, i ii. Idus Aprilis. Fratrem An-
,s ἡ ' gelum Narniensem ad Pa hen. in insula Cypro , vacantem per obitum Ioannis Archiepiscopi Tarseniis, huius etiam Melesiae Administratoris: φνλο-Ft. detond.Dtl- larus o Eum , M. Nonas Maii. Fratrem Bernardinum Martini Vivaris ad'- '' Drivassen. sub Archiep. Antibarens , per translationem Franei sui ad Dulci-nen. Romani P I ris , xvi. Kalendas Iulii .RMAI. . ibo. XXIL Ante aliquot annos scripserat Martinus Pontifex ad Angelum ..i, b.. salvetium , Ministrum Generalem , ut statrem Franciseum spino iam nobi- Ei v ria... lem Genuensem , Regularis Observantiae , virum donum , & in lege Dei exercitatissimum, cum aliquibus sociis mitteret ad insulam Chiensem in mari Egaeo, peram, Capham , & ad montes Caspios, ut fidem Christianam propagarent . Illic haerentem, ξe laudabiliter ag ntem , instituit Antonius de Massa , Angeli successor, Vicarium suum super Fratres praedi ii Instituti im Vicariis Orientis , Aquilonis, & Rustiae. Eidem concesssit hoe anno Pontifex sacultatem retinendi domos duas, quas acquisis it Constantinopoli, & in urbe Peyne, aliasque recipiendi in praedictis Vica iis , commissa rei indagine. Episcopo Chiensi: Rei Ams, sub qua, vi. Nonas Martii. XXIII. Singulis annis , sub hoe tempus in Italiae Provinciis Regularis observantiae Instituto multa aggregari comperio Coenobis. Hujus anni partus recenseo. Auctoritate concessa a Martino Ponti see,uti superius diximus, Bernardino Senens, si quae offerrentur, domiellia reeipiendi, vir illustris e.... e.arii, Thomas Flacherinus , non procul a pago suo Castilionis Aretini in Tu seia . domum humilem Fratribus aediseavit. Crestente postea Fratrum numero crevit aediscium, audia praesertim fratrum pietate 8e opinione . Quiescunt etenim hoc in loco piissimi viri Ioannes Antonius Parmensis, Georgius ab Et ballio laicus, beati Thomae de Searlino dile 'issimus discipulus, Franciscus a Castro-Durante, qui in cubiculo orans vidit in spiritu mulierem, quamdam, Fratribus summe benescam ex tristitia desperantem, & clauso, ostio laqueum sibi parantem . Accurrit, pulsavit, increpavit, ad saniorem.
mentem reduxit. Mirum illud est, quod in sani e obedientiae commenda- ob 414, ἔα era. tionem ibidem evenit. Iusserat Guardianus AEgidium a Florentia Iaicum , t ot oravos alias virtute insignem, & sanctae orationi addictissimum, ut viam ad proxi- , mum nemus ducentem, malis herbis, & sentibus purgaret, instante qua,
. dam solemnitate, & populi frequentia . Ille iam tertio monitus, neglecto
138쪽
Superioris praecepto , ad consuetam orationem, tamquam Deo magis gratam , se convertit. Post preces matutinas Doemon in specie vis bili per scapulas assiimptum in altum elevavit , in praeceps acturus . Clamanti & auxilium Imploranti accurrit Matthaeus a sancto Ioanne , & tibia correptum remorari natur . Irridens memon utrumque ad se trahebat, donec Guardianus,
qui nondum a choro distesserat, in altum elatos aqua lustrali aspersit, &Dcemoni precepit , ut shi subditos restitueret . Obsequutus imperio , utrumque sortiter in terram elist, & statim evanuit. AEgidius ex ruina, &concepto timore gravi e reptus infirmitate , suo malo didicit praestantius esse obedire , quam sacriscare. XXIV. In regno Neapolitano, & Provineta Apuliae praedicabant magno cum foenore Dater Ioannes Sieulus, & foeti, Regularis Observantiae professores, quorum virtute , R doctrina allecti ei ves Tranenses roga v xunt Pontificem , ut liceret Coenobium extruere pro his Patribus extra ur hem ad Ecclesiam sanctae Mariae Montis-Albani, ex ruderibus vetusti & de relicti Monasterii sanctae Maria, de Columna, ordinis sancti Benedicti: Romanus Pontifex, κ. Kalendas Iunii. Ita sectum, sub annum sequentem, non autem Meccc. a quo domicilii originem supputandam asserit Gonzaga. Contendunt aliqui, hoe in loco sepulta esse eorpora sanctorum Stephani Papa Scmartyris, atque Hilarionis Abbatis, de quo ego valde dubitaverim, cum aliis in locis haberi in eorumdem Actis legatur . XXV. In eodem regno, & Provincia Aprutiorum, prope urbem Ami terni , sive Aquilanam, habitabant ab aliquot annis, scut alias narravimus , ad templum sancti Juliani Regularis Observantiae professores. Hoc anno decreverunt Canonici Ecclesar sanctae Mariae de Interveneris, propter laud hilem eorumdem conversationem , & fructuna animarum, quem in illa Provincia exercebant, eis eoncedere prope eamdem urbem Ecclesiam sancti Antimi ad se spectantem, cum horto & silva eontigua , ut aliud shi aedificarent Coenobium . Rem discutiendam commisit Ponti ex Archipresbytero Ecclesiae sanctae Mariae de Pergameo , Dioecesis Aquilanae. Quid vero factum sit, non comperio ; neque enim in catalogo Conventuum provinciae Aquilanae, sive sancti Bera ardini, huius Eeciosae, aut domus sancti Antimi mentionem invenior Ptis suppilatim soris, m. Idus Decembris. XXVI. In eodem regno extra ei vitatem Beneventanam , olim Hirpinorum coloniam , nune juris Pontificii, habitabant Clarissae in Monasterio sancti Laurentii, prope alterum Sororum ordinis sancti Benedicti, sub titulo sancti Decidati. Sed ne paterent hostium injuriis, translatae sunt ad ipsam Civitatem, domiciliumque derelictum petierunt Cives concedi Fra-aribus Regularis Observantiae. Petitioni subscripsi Pontifex, commisso rei examine Philippo Episcopo Amerino, tune in praedicta Civitate residenti: Sacrae Rengioris, v. Nonas Octobris . Gonraga dissert huius Coenobii constructionem usque ad annum Mecce L. & Monasterium derelictum ait fuisse Benedictinarum, contra tenorem Bulla, Pontificiae, R novi Coenobii titulum sancti Laurentii, quo prius audiebat Clarissarum Monasterium. De his iterum , sub annum predictum M cccc L. sermonem instituemus. XXVII. In Provincia Campaniae eiusdem regni, Theani Sedicini, ur his non ignobilis, cives, & vir nobilis Ioannes Antonius Dux Oneta, rogaverunt ut sibi lieeret aediscare Conventum Regularis Observantiae, extra urbem prope sacellum Trinitatis, vel ubi magis placeret fratribus Martino de Campanea , & Nicolao de Castr maris Stabiens, ejusdem Instituti proinsessoribus: Sinereae demotionis, Kalendis Octobris . Anno sequenti fabricarim. X. Q a tum
139쪽
tum D. M. ab urbe refert Goraga, sundum concedente pio & nobili viro Lindovico Gallucio, & sumptus praedicto Duce , Senatuque Theanens. Titurium habet sancti Antonii-de Padua , qui innumera ibidem operatur miracu-Ia , R insignem constaternitatem Conceptionis immaculatae Virginis Mariae. XXVIIL In Provincia Principatus hoe anno, non vero, uti habet
Gon Taga Mee cxiv. suspicor intermedios pagos erectum Conventum sancti Francisti Cilenti a sancto Beroardino Senens; neque enim sub illud
tempus adeo celebre erat Bernardini nomen, neque adeo tunc extruebam tur Conventus Regularis Observantiae. Non aliud invenio hujus construe
di Coenobii Diploma, quam illud alias sanesio Bernardino concessum , ut quatuor posset vel satirieare, vel admittere pro suis Constatribus domicilia. XXIX. In Calabria Joannes Spina presbyter secularis sabricavit in sua patria , & pago Speciani, Cusentinae dioecesis, sacellum in honorem beatae Catarinae, quod simul cum adjunctis horiis & domibus, contulit Ministro& Fratribus provinciat Calabriae, accedente consensu summi Ponti scis: Ani inicum tuis, Kalend. Junii. Spectat ad Custodiam Vallis Patrum Conventu alium oXXX- In Siciliae insula egregie suum Institutum propagavit beatuς Mattimis Agrigentinas, regressus apio, & illustri illo certamine de veneratione publica exhibenda nomini Jesu , de quo paulo ante locuti sumus Omnes porro, quas deinceps fabricavit aedes,& quas prius extruxerat,sn Moriae a Iesu vocabulo in lignivit, ingenti servens erga cacratissima am υ irginem affectu, & erga divinum nomen reverentia . Panormi, in Sicilia nobis lis emporii , Conventus saneta Mariae de Iesu sub hoe tempus initium habuit ab illius praedicatione. Cives decreverunt Consedalibus domum sabricare ;sed dum altercarentur de situ, contendentibus Panormitanis ut intra urbem, Matthaeo deprecante , ut procul a turbis aedificaretur , tamdem in hoc conventum est, ut ubi asellus Fratrum mancipatus obsequio , proxima luce sub onere sisteret, domus conderetur. Sequuti sunt omnes ex pacto praeeuntem,& haerentem observarunt ad secundum ab urbe lapidem, prope vetustum s
cellum sancto Antonio Patavino sacrum . Religiose hie constructum domicilium , in fundo ab Antonino & Electa Mirabili civibus Panormitanis coniaeesse, alii postea auxerunt, & per montem fabricatis devotis ocellis, divinaetontemplationi instrueterunt. Multi hie soruerunt Viri pietate R doctrina insgnes, inter quos valde priscelluit praedictus Agrigentinas, ibidem sepulutus, de cujus morte & cultu opportunius agam annis subsequentibus, necnon Benedidius a Sanseatello . Illic singulari pietatis & virtutis exemplo longo vixit tempore, a seculo sequestratus Benignus a Genua , vir religios simus , olim totius Ordinis Generalis Minister, quem ego reverenter observabam. Ab eius laudibus abstineo, ne hominem modestissimum offendam . Rochus Pyrrus in notitia Ecclesiae Panormitanae datum fratribus hunc Conventum
anno MCCC cxx. affirmat: unde tamen accepit, non indicat.
XXXI. Messanenses vero cives consderantes uberrimos frui ius, quos ex Matthai discipulorumque eonversatione , & concionibus quotidie hauriebant , decreverunt μtiam sub hoe tempus eis conferre Monasterium Sororum beatae Mariae Montis-Carmeli extra urbem constitutum, ex quo paulo
ante sacras Virgines transtulerunt ad Civitatem, & Coenobium sanctae Mariae de Monte Atto . In accepti beneficii memoriam solvi sibi voluerunt illae quotannis cene libras duas cum dimidia . Ab illo tempore , inquit Gon Zaga, commutato ex parte antiquiori titulo sanetit Mariae Montis armeli in sanctae Mariae de Iesu, commodum coaptarunt Messanenses educandis tironibus d
140쪽
micilium . Ex hac appellatione conjicio, non ante hoc tempus datum suisse Minoribus istud domicilium: neque enim antequam an ius Bernardinus publicis concionibus, anno MCCCcκκ v. coepit populos ad sanctissimi nomi- minis Iesu venerationem excitare, idque sibi licere post publicam disputationem, Martini Ponti scis assensu constiterat, his nominibus aut fanuae Mariae a Iese eoeperunt Conventus appellari .. Nisi velis sub annum N CccCxvri . uti scribit Gon Taga, concentum hoc Coenobium , &postea cirea istud tempus ita in titulatum . Admissum a praedicto Agrigentinate, virtute cujusdam Diplomatis Martini Pontificis, ait Rochus Pyrrus, quo quinque Coenobia in Sicilia aediseanda ut admitteret, indulsit. Ego in Re- esto anni v m. Pontificatus produco Diploma, nescio an id ipsum, vel simile , in quo tria dumtaxat conceduntur . XXXII. paulo post addiderunt secundum Conventum ei ves Messane sis , cupientes habere viciniores viros hos religiosos , quorum vita & conversatio maxime arridebat. Intra Civitatem sabricare voluerunt, sed Fratribuq renitentibus, & constanter contradicentibus, quod urbanae turbae, &familiaris populi concursu eorum quieti, & sacris exercitiis adversarentur conventum est, ut c. v. ab urbe fabricaretur . Commodum itaque & amplum aedulcarunt cives Coenobium, non longe a civitate, quod etiamfin Mariae de esu voluit beatus Mitthaeus appellari. Ecclesiam consucravit anno MCCCCLκi v. Jae bus de Tudi se his Archiepiseopus Messanen. sub Pio II.& Ioanne Rege Siciliae . Primus ille Conventus inservit tironibus educandis, Iste adoleseentibus in philosophia , L sacris litteris erudiendis .. An domus istae Messanenses posteriores aut contemporaneae, vel priores snt origine , aliis tribus Siculis, Panormitana , Agrigentina , S: Calatagironens , quas supra ex Gonraga exseripsimus, nihil licet definire , nullo certo suffragante striticturae monumento . Incidi in vetustam schedam, quae Messanensem Conventum refert, extructum esse anno MCCCCκκυ. & Panormitanum inchoatum anno M ccc κου vi. die M. Aprilis.. Qua id sde, incompertum ..
XXXIII. Nieosiae in eadem insula ,. super portam Ecclesae Patrum. Conventu alium , quidam characteres vetusti Gallici indicant , hoc annosuisse constructam. Ualde antiquum esse ipsum Conventum asserit Petrus
Rodulphus , 3c Fratres prius habitasse ad pectesam sancti Antonini ; in quihusdam etenim vetustis scripturis Superior illius Coenobii inscribitur Guar dianus sanctorum Francisci Ac Antonini. XXXIV. In provincia Umbriae, & dioecesi Spoletana, oppidani castri
Vissi obtinuerunt licentiam a Martino Pontifice , ut in suo territorio possent aedificare Fratribus Regularis Observantiae Conventum prope Eeclesam saneta Mariae de Nutellera. An vero ita secerint, non comperio, dum inter alias aedes provinciae sancti Francisci Regularis Observantiae, Umbriam complectentis ista non recenseatur. In provincia tamen sancti Francisci Patrum Conventualium , & Custodia Montanorum inter alios connumeratur loeus Viser. An sit hie , postea fortassis ab observantibus derelictus , vel pacto aliquo ad Conventu ales translatus , an alius antiquior, nescitur: Aili piacum . Kalend. Aprilis . XXXV. AEdificaverat frater Bartholomaeus de Castro Fremitae , Firmanae dioecess, in territorio ejusdem castri domum , R Ecclesiam sub voc bulo sancti Antonii, ut commodius liceret impugnare haeresim fratrice limrum ibidem habitantium . Frater Hieronymus vicarius Observantum inprovincia Marchiae Anconitanae petiit domum hane sibi Fratribusque suis concedi. Commisso rei examine Praeposito Ecclesae Divi Petri de Monte
