Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum auctore A. R. P. Luca Waddingo Hiberno ... Tomus primus 17

발행: 1734년

분량: 615페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

321쪽

3oo Regestum

tam gerere , & exercere, ipsumque gregem salutaribus monitis per se , vel eorum vicarios , aut alios in fide Catholica diligenter instruere tenerentur , ab Ecclesia sua Marrochitan . nulla causa rationabili subsistente, & a partibus etiam Africanis , in quibus Eceles a ipsa consstit , Christianis praesitis relictis, nulloque ejus Vicario, seu Sacerdote dimisso, qui eis Ecclesiasti ea Sacramenta ministraret, & eos divinae praedicationis pabulo pasceret,

per nonnullos annos se absentavit ab eis , & in remotis partibus res dens, ad prae satam Ecclesiam redire non curavit, nee curat. Propter quae dicti

Christiani videntes se pastoris stlatio destitutos, de quod saltem Sacerdotem , qui divina celebraret Ossicia, & eis ministraret Eceles astica Sacramenta non habebant. Te, qui presbyter es, cum quodam socio tuo, de tui Superioris licentia, susceperunt, qui ex nune eis divina Offeta celebrasti&Sacramenta hujusmodi ministrasti, ae ipsos alias in sde praesita instruxisti,& verbum divinum eis proposuisti, sc etians predicasti. Quare pro parte di-elarum Christianorum nobis suit humiliter supplicatum, ut te eorumdem

Episcopi, & Ecclesat Vicarium eonstituere 3c deputare, de gratia speciali

dignaremur.

q. II. Nos itaque attendentes, quam periculosum si Christianos ipsos in dictis partibus Africanis absque Antistite, aut Uicatio hujusmodi existere , ae volentes super his de salubri remedio providere , huiusnodi suppli-eationibus inclinati, te Vicarium Episcopi, 3c Ecclesiae praefatorum in spiritualibus & temporalibus, auctoritate Apostolica , tenore presentium constituimus, 3c etiam deputamus, tibi omnia dc singula, quae ad hujusmodi Vicariatus ossicium de consuetudine, vel de iure quomodolibet pertinent, faciendi, gerendi, ec exercendi, necnon Christianos eoiaem in eas bus a iure Episeopis reservatis absolvendi, 3c eis salutarem poenitentiam iniungendi , quoties opus fuerit, & quamdiu cum eisdem Christianis moram traxeris , plenam & liberam, eadem aut ritate concedimus potestatem. Non obstantibus, quod ordinis Fratrum Minorum frater existis , R. quibuscumque eonstitutionibus , & ordinationibus Apostolicis, ae privilegiis, necnon statutis, se consuetudinibus Ecclesar, 3c ordinis praedictorum eontrariis , juramento, confirmatione Apostolica, vel quacumque firmitate alia r

boratis . .,

Datum florentiae, a v. Kalendas Iunii, anno II. .

DI vina disponente clementia, cujus inscrutabili pmvidentia ordinatio nem suscipiunt universa, in Apostolicae Sedis specula, licet immeriti

constituti, ad universas Orbis Ecclesias aciem nostrae considerationis extendimus , ac pro earum statu salubriter dirigendo Apostolici favoris auxilium adhibemus, sed de illis propensius cogitare nos convenit, quas propriis carere pastoribus intuemur, ut eis Juxta cor nostrum pastores praeficiantur id ne i , qui commissos sibi populos per suam circumspectionem pruvidam salubriter dirigant, & informent, ac bona Ecclesiarum ipsarum non solum qu bernent utiliter, sed etiam multimodis efferant incrementis. Cum itaque Ecclesia Nanderat n. cui Miehael &c. dum viveret, prasdebat, per i plius Michaelis obitum, qui extra Ece. clausit extremum, aliquandiu vacaverit, re

322쪽

Pontificium

v et ad pra cens, nos ad provitionem ipsius&e. Demum ad te ordinis Fratrum uinorum professorem &c. direximus oculos nostrae mentis. Quibus omnibus attenta meditatione pensatis, de persona tua M. eidem Ecclesiae, de dictorum Fratrum consilio , auctoritate Apostolica pmvidemus , teque

illi preficimus in Episcopum, & Pastorem Scc. Datum Florentiae, tr. Kalendas Iunii, anno II. XXIX. in Fratres recipiant tria Dea a fidelibus assignanda. Ex lib. a. de Regula

ribus an . a. sol. V I.

Venerabin Fratri Pseopo Milum. I. I. Romptum & benevolum illis libenter favorem impendimus , in L quorum habetur desiderit , ut sub Religionis habitu devote D

mino famulantes mereantur gloriam perpetuae claritatis. Sane pro parte dilectorum filiorum Iuliani de Neapoli, & Dominici de Ianua ordinis Fratrum Minorum prohestarum, nobis nuper exhibita petitio continebat, quod

nonnulli regni Siciliae Christi fideIes ad statum , & Religionem dicti Ordinis, omnium charismatum datore incitante Domino, singularem gerentes

devotionis assectum , & per hujusinodi Religionis propagationem suos in coelestibus thesauros recondi catagentes, nonnulla ad ipsos legitime spectantia loea Fratribus eisdem, pro ipsorum usu & habitatione, pia largitione dare , 5 assignare proponunt, ductique Iulianus, & Dominicus in tribus ex locis ei sidem, praefatorum ,& aliorum fidelium concurrentibus suffragiis &Obventionibus, domos cum Ecclesiis, coemeteriis, campanis , hortis, &lior talitiis , ae aliis necessariis ossicinis hujusmodi pro usu Sc habitatione construere & aedificare, seu construi & aedifieari facere desiderant, si Apostolicae Sedis super his eis patrocinium & auctoritas su sagentur. Quare pro parte ipsorum nobis suit humiliter supplieatum, ut eis loca a fidelibus eisdem recipiendi, nee non in illis domos cum Ecclesiis &c. q. II. Nos igitur hujusinodi &e. ineli nati, fraternitati tuae per ApostOIica scripta mandamus, quatenus, si est ita, & venerabilium Fratrum n strorum locorum , in quibus hujusmodi tria loca Brsitan fuerint, ordinari rum, necnon dilecti filii Generalis Ministri dicti ordinis ad id accedat consensus, ipsis tria loca ad hoc congrua, ab eisdem fidelibus illa dare, &assignare volentibus, recipiendi, ac in eis pmpra satis usu & habitatione domos cum Ecclesiis &c. ut presertur, plenam & liberam, ainctoritate nostra licentiam largiaris oec. Non obstan. tam se l. ree. Bonifacii Papae VIII. &c. quam aliis Apostolicis &e. & consuetudinibus dicti ordinis &c. ceterisque contrariis quibuscumque . Jute tamen ordinariorum pra latorum, ac Pam e hialium &c. semper salvo. Datum Florentiae, iv. Kalendas Iulii, anno II. XXX. Ut nulli libri extrabantur ex Librariis Toluas. De diversis formis, de

Regul. &c. lib. I. an. a. sol. I96. - futuram rei memoriam.

q. I. l Ximiae devotionis integritas, quam dilei ius filius Fernandus de

. Illescas, Toletan. Dioecesis , Ordinis Fratrum Minorum pro sese sor, ad nos & Romanam Ecclesiam gerere comprobatur, metito nos indu τοm.I. Q si a cunt,

323쪽

alat ovem .

3 o 8 Regestum

eunt, ut honestis votis suis, illis praesertim , quae dicti ordinis salubrem statum respiciunt, favorabiliter annuamus. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dicti Fernandi petitio continebat, quod cum in Conventu Fr trum Minorum Toletan . nonnuli, Librariae, in quibus libri reconduntur , pro tempore constructae fuerint, de aliae etiam eonstrui, & aedificari sperentur, ubi diversi libri sunt positi, & poni etiam verismiliter sperantur in brevi, timeaturque , quod dicti libri, vel aliqua pars eorumdem surtive , vel modo alio illicito ab eisdem per aliquem, seu aliquos tanr hantur . Quare dictus Fernandus nobis secit humiliter supplicari , ut providere super his de opportuno remedio dignaremur . q. II. Nos igitur ipsius Fernandi supplicationibus in elinati, omnibus &singulis personis cujustumque status , gradus, ordinis , vel conditionis , aut praee minentiae existant, etiamsi Pontilicati, vel alia quacumque Ecclesiastica, seu mundana praesulgeant dignitate, auctoritate Apostolica prohibemus , ne a dictis Librariis sic, ut pia sertur, constructis, vel construendis in posterum , librum, seu libros, quinternum, seu quinternos, quaternum , vel quaternos, aut aliquam partem ipsiorum de libris in praefatis Librariis reconditis, vel ponendis in posterum accipiant, extrahant, seu aliquo modo levent, eui surripiant. Contrarium vero facientes, vel mandantes in praemiiss, seu eorum aliquo dantes auxilium, consilium, vel favorem , publice, vel occulte, directe , vel indirecte, sententiam excommunicationis

ipsi sidio incurrant, a qua absiolvi nequeant, nisi per Cardinalem dicti Ordinis Protectorem existentem, sacta prius restitutione, vel saltem condigna sati Actione Conventui praefato de omnibus 9 singulis, sic ablatis . Non obstante, si aliquibus a Sede Apostolica sit indultum, quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint per litteras Apostolicas, non secie tes plenam & expressam, ae de verbo ad verbum de indulto hujus di mentionem . Nulli ergo &c. Datum Florentiae , xv II. Kalendas Septembris, anno II.

XXXI.

Confirmantur litterae Innoeentia VII. translationem Monastiria late ambo μrmos minenses. Ex lib. a. de Regulari Znu. a. sol. I.

Adfutinam rei memoriam.

f. I. T Is, quae pro Eeclesiarum &c. Dudum squidem pro parte clarae I I. memoriae Philippae Portu galliae, & Algarbii Reginae, necnon

dilectarum in Christo filiarum Ahbat ista, & Conventus Monasterii In te ambos- rivos, ordinis sanctae Clarae, Portu gallen. dioecess, quondam Innocentio VII. in sua obedientia, de qua partes illae tunc erant, nuncupato exposito, quod ex eo , quia dictum Monasterium in solitudine , necnon inter quosdam montes procul ab habitatione hominum consistebat, prout con stit, nonnumquam & praecipue vigentibus guerris in regno Portu galliae, &quia etiam murorum carebat ambitu , seu praesidio, hostibus, & aliis hominibus frequens ad it Iud patebat aeressus, ac disciplina & observantia Regu- Iares , nec non pietatis opera protinus non vigebant in eodem, quodque praedictae Abbatissa & Conventus ad civitatem Portu gallen. seu alium munitum, & ad id aptum locum, in quo magis tute & quiete Domino simulari valerent, transire , & in illo novum Monasterium cum Ecclesia, campanili &e. & aliis necessariis officinis pro earum habitatione construere, nec non perpetuo residere desiderabant: ac pro parte Regina, Abbatistae& Conventus hujusinodi eidem Innocentio supplicato, ut ipsis Abbatissae

324쪽

Ρontificium

& Conventui sup rhoe providere dignaretur; idem Innocentius dilectostio Abbati Monasterii sancti Titsi de Ripanis didis dioecess , suis dedit litteris in manditis , ut de praemissis &c. informaret, & s ita esse reperiret, eisdem Abbaiisse , 5c Conventui alium locum ad id congruum & honestum, si quem in ei vitate proedicta , vel alibi in eodem regno, largitione fidelium, vel alio iusto titulo legitime per ipsas acquiti contingeret, recipere. ac in illo hujusundi novum Monasterium cum Eeclesa, Campanili &e. & aliis ossicinis huiusnodi construi sacere, necnon postquam Monasterium spiam

eonstructum foret , de veteri Monasterio , in quo tunc residebant, ad huiusnodi tune construendum Monasterium transre , ae in illo sub Observa tia Regulari eiusdem ordinis vivere perpetuo possent, & deberent , libere& licite , auctoritate sua licentiam largiretur. q. II. Voluit autem idem Innocentius, & ei silem Abbatisse, auctoriis Co Si oriri atate praedicta concessit, quod si dictun licentiam per eumdem Abbatem ipsis impo' concedi contingeret, Abbatissa , & Conventus praedictae in eodem novo Nonasterio omnibus privilegiis &e. veteri Monasterio hujusinodi a Sede Apostolica &e. concesss etiam gaudere & potiri deberent; proviso tamen quod Ecclesia dicti veteris Monasterii ad pro nos usus. velut haereditas minime transferretur, quodque in illa pro tempore per aliquem idoneum Sacerdotem, cui de proventibus ejusdem veteris Monasterii congrue prinvideretur , Misi e , necnon alia divina Ossicia celebrarentur, prout inductis litteris Innocentii super hoc consectis plenius continetur . q. III. Cum autem, sicut exhibita nobis nuper pro parte cariss mi in Christo lilii nostri Joannis Portugalliat, & Algarbii Regis Illustris, necnon Abbatiise & Conventus praedictarum petitio continebat, idem Abbas ad executionein dictarum litterarum procedens, Abbatisse, & Conventui praedictis , ut quemdam locum stum infra muros dictae civitatis, eisdem Ahbaritia &Conventui pia largitione donatum, ad id honestum & congruum. reeipere, sc in illo hujusnodi novum Monasterium eum Ecclesia, campa-oili &e. supradiciis construi sacere, ac aHas omnimodam , iuxta ipsarum p. adii istisi. litterarum tenorem, licentiam concesserit, memorataque Abbatissa dc uiata. . Conventus ad construc ionem hujusmodi novi Monasterii in hujusmodi loco eis se erogato, earumdem litterarum & concessionis viscire processerint, R indes nenter procedant, cum intentione opus hujusmodi, quod Deo devotum & acceptum existit, ad debitam persectionem deducendi; pro parte Regis, necnon Abbatissa & Conventus prae ictorum, nobis suit humiliter supplicatum, ut hujusmodi concessiones, donationem & constitutionem,& quaecumque inde secuta, pro earum subsistentia firmiori, confirmare, de benignitate Apostolica dignaremur. q. IV. Nos itaque hujusuodi supplicationibus inclinati, concessiones, Qqα soncedi donationem, & eonstitutionem praedictas, & quaecumque inde secuta rata habentes δω. confrinamus, & praesentis scripti patrocinio communimus, supplentes omnes deseruis Re. Et nihilominus dilecto filio Ioanni X ira, ordinis Fratrum Minorum professori, aut alii, vel aliis, quem, seu quos idem Joannes ad hoe deputandum , seu deputandos duxerit, onus constructionis, seu a ditieationis hujusmodi novi Monasterii, necnon & regimen Abbatisse, A Conventus earumdem, quarum idem Joannes per viginti annos & ultra, ut Rex, Abbatissa, & Conventus pra dicte asserunt, guber- Nator extitit , committimus, dictoque Joanni, ut sex honestas Moniales antiquas ad id voluntarias, eumdem ordinem expresse professas, Superi rum suorum licentia petita, quamvis non obtenta, de eorum Monasteriis ad hujusnodi novum Monasterium transferre , & illas in eodem novo Mo-

325쪽

3 1 o Regestum

nalterio Domino perpetuo servituras collocare, necnon eisdem Monialibus,

ut Monasteria sua hujusmodi exire,& ad dictum novum Monasterium, in eo

perpetuo Domino serviturae se transferre libere & licite valeant, eadem auctoritate, tenore praesentium, licentiam concedimus, & etiam facultatem . Nulli ergo &c. Datum Florentiae, xvi II. Kal. Octobris anno Ir.

XXXII. 6sumitur ad Niso tum D ut nen. Ex lib. I. de litteris 3c provisionibus ,

ann. a. sol. I 8.

v is κυ. T. - Α POstolatus oscium &c. Cum itaque, sicut accepimus, Ecclesia Du Ο.F. L pnen. cui bonae memoriae Georgius Episcopus Dulpnen. dum viveret &c. qui extra &c. vacet ad presens. Nos ad provisionem ipsius Ecclesia&e. Demum ad te ordinis Fratrum Minorum &c. direximus oculos nostrae mentis &c. teque illi praeficimus in Episcopum & Pastorem &e. Datum florentiae, xvii. Κί. octobris, anno II.

XXXIII.

Ut admurani domum in oppido Danen. Ex lib.3. de diversis formis, ann.2. l. I S. Dilectus DB Minfra Generali, Gγ Fratribus ordinis Minorum . Ut flvm c η' f. I. D Romptum & benevolum &c. Sane pro parte vestra nobis nuper st με -is exhibita petitio eontinebat, quod dilecti filii Universitas, & h mines oppidi Danen. Uratistavien. dioecesis ad vos, vestrosque statum, &Religionem singularem gerentes devotionis affectum , & per hujusmodi Religionis propagationem, vestrasque manus suos in coelestibus thesauros recondi satagentes, locum unum in dicto oppido, si ve juxta illud, prout magis expedire conspexerint, vobis pro vestris, aut aliquorum ex Fratribus ordinis vestri ulu & habitatione , pia largitione donare deliberarunt, apud quem illorum, aliorumque Christi fidelium concurrentibus sitffragiis , R Obventionibus, domum cum Ecclesia, coemeterio, campanili &e. & aliis necessariis ominis pro hujusmodi usu, & habitatione construere, & aedi

q. II. Nos igitur Religionis eiusdem concinnum exoptantes incrementum, hujusmodi supplicationibus inclinati, vobis locum ipsium, dummodo Conventus aliquis dicti ordinis, infra unam diaetam legalem prope illum non existat, recipiendi, ac in eo pro praedictis usu & habitatione domum cum Ecclesia &c. aedificari faciendi, ut praesertur, plenam &c. licentiam elargimur . Et insuper Fratribus ordinis hujusmocii &c. ut omnibus & singulis privilegiis &c. gaudere libere & licite valeant &c. indulgemus. Non obstantibus, tam sel. record. Bonifacii ripae VIII. &c. ceterisque contrariis quibuscumque, iure &c. salvo . Nulli ergo &c: Datum Florentiae, vii. Idus Octobris, anno II.

XXXIV.

326쪽

Pontificium

XXXIV. VI FGIres reti am domum in Casro Portu sonis. Lib. I. de exhibitis,

Venerabili statri Episcopo cinereiam. edici P Iis votis fidelium &e. exhibita siquidena nobis nuper pro pia Parte dile' vi et actorum filiorum Communitatis, & populi Portusnaonis, tuae dilac sis s.f. petitio continebat, quod ipsi de propria salute recogitantes &c. de bonis sibi a Deo collatis, ad laudem & reverentiam ordinis Minorum beati Fran- esset &e. desiderant, sicut asserunt, in dicto Castro &c. unum locum cum Ecclesia &c. & aliis neeessariis ossicinis pro Conventu, usu , & habitatione Fratrum hujusimodi erigere &c. Quare pro parte Communitatis, & populi praedictorum nobis fiuit humiliter lupplicatum, ut eis locum ipsum pro dicto Conventu erigendo &e. licentiam concedere, de benignitate Apostolica, dignaremur. Nos igitur&e. hujusmodi supplicationibus inclinati, state nitati &c. mandamus, quatenus eisdem Communitati & populo, postquam ipsi pro hujusmodi loco erigendo & eons ruendo suffcientem dotem assignaverint, erigendi, fundandi M. dummodo eidem Ioco de novo erigendo aliquis alius Conventus dicti ordinis per tria milliaria constructus non exi-

fiat, jure &c. salvo, auctoritates nostra licentiam largiaris &c. Datum Florentiae, viti. Idus Novembris, anno II. ANNO Custi fri I 4rs. MARTitit V. ANNO I.

XXXV. O is domita uis in Urse eis repostgur Hos tale. Ex lib. I. de Regular. ann. S. sol. 36. Dilectis fiuis Serso MIMAIra, ct Fratribas Tertia Ordinis Muncti Franeissi in Urbe, secundum morem dicti ordinis. REligionis vestrae M. Axorabiliter annuamus . Uestris itaquo supplica-- Itionibus in hae parte inclinati, ut in domibus vestris positis in Urbe ,' ' in regione Regulae, in parochia canctae Mariae in catineriis, unum Hospitale eum capella, altari, & aliis necessariis ossicinis pro pauperibus &infirmis, ad illud pro tempore confluentibus, construere 3c aediscare, seu construi 3c aedificari, & in eisdem capella & altari per proprium , vel alium Sacerdotem idoneum, Missas& alia divina ossieta celebrari facere, libere S lieite valeatis, absque tamen praejudicio matricis, ae iure ipsius parochia lis Ecclesiarum, & cujuslibet alterius in omnibus semper salvor necnon

constitutionibus Apostolicis, & aliis quibuscumque contrariis nequaquam obstantibus, devotioni vestra, auctoritate Apostolica, tenore praesentium licentiam elargimur . Nulli ergo &c. Datum Florentiae, xl x. Κώ. Ianuarii, anno m.

327쪽

3 Iz Regestum

XXXVI.

Ops a eos us reservatis Paeniremes ab here . Ex eodem libro sel. 3. Diuino AD PHro Resemati οὐ nis Fratrum MinorumprofessorI , Bacea ν is in Therinis , sialtitem oc ,, st. I. Exsonam tuam nohis , & Apostolicae Sedis. deuotam , tuis exis,, I gentibus meritis , paterna benexobruta prosequentes, illudis tibi libentes specialis exhibemus gratiae mireris , per quod etiam deum M torum nobis 3c Ecclesae filiorum animatum saluti valeat provideri. ,, q. II. Hinc est quod nos tuis necnon devotorum filiorum Sindic ,, rum , & Consilii civitatis nostrae A vimonen. in hae parte supplicationibus,, inclinati tibi , qui , ut asseritur , aetate iam quinquagenarius existis , ae ia,, scholis domus A ulmones. Fratrum ordinis Minorum in Theologia actu

,, regis , ut usque ad beneplacitum nostrum consessiones quorumcumque,, civium , & incolarum didiae civitatis , etiam utriusque sexus tibi pro tem-m pore confiteri volentium , quoties eis opportunum fuerit , infra civitatem ,, eamdem, etiam cujuscumque super boc aliter minime requisita licentia, ,, audire , eisque diligenter auditis, pro commissis etiam in casibus , in qui- ,, hiis dilecti filii minores paenitentiarii Sedis praductae in Romana Curias, pro tempore residentes absolvere pollunt , debitam consessis ipsis ab soli1- ,, tionem impendere, ae illis pro hujusnodi commissis salutarem poeniten- ,, tiam injungere valeas, discretioni tuae plenam dc liberam , tenore prae- , , sentium licentiam ccincedimus , R etiam potestatem. ,, Datum Florentiae iii. Idus Februarii , anno m.

& petitionibus vestris, quantum cum Deo possumus , favorem Apin stolicum impertimur. Eapropter , dilectae in Christo filiae , omnes libertates di immunitates a pnedecetioribus nostris Romanis pontiscibus , necnon etiam exemptiones secularium axa 'ionum a Regibus , & Principibus , ac aliis Christitidelibus pia liberalitate rationabiliter vobis e cessas , vobis, ac per vos eidem Monasterio, auctoritate Apostolica, tenore praesentium convfirmamus Re. Nulli ergo Re. Datum florentiae, κι v. Kal. Martii , anno III. v

x XXVIII.

RHi antis IBI. Innsererii VIII. e rea rimam a Fratribus admirundam in Bosea . Ex lib. . de exhibitis, de Regularibus &c. ann q. sol.3 9. Diles77s ADti VIoarib ct Fro rutis ordinis Misorum prosinciae Bosse , secundam morem ejusdem Ordinis.

SAcrae Religionis &e. Dudum squidem pro parte dilecti si ii nobilis viri Joannis de Maroth Militis , Quinque-ecclesen. dioecesis quondam In-

328쪽

Ρontificium. 3 3

nocent io in sua obedientia, de qua partes illae erant, tune septimo nominato , exposito, quod olim Mile, ipse reto devotionis accensus, de bonis sibi a Deo collatis in quodam suo oppido Athya nuncupato , dii, dice- celis 3cc. quamdam domum cum Ecclesia, campanili &c. sub vocabulo, &ad honorem iam ti Spiritus, pro usu & habitatione unius Guardiani, & aliquorum Fratrum vestri ordinis &c. sundaverat: idem Innocentius vobis licentiam domum eamdem cum Ecelesa δce. recipiendi; necnon quod iidem Guardianus & fratres inibi pro tempore commorari, ac omnibus iasingulis privilegiis &c. quibns alii Fratres praefati ordinis in quibusvis domibus ipsus Ordinis commorantes, saudebant , seu quomodolibet potiebantur, uti & gaudere possent, per inas litteras gratiose concessit Rc. Nos igitur praesiti Militis &c. in hae parte supplicationibus inclinati, licentiam , di concessionem praesitas, auictoritate Apostolica, tenore praesentium rati. camus, & etiam approbamus oce. Nulli ergo &e. Datum florentiae, vii. Kal. Martii, anno ut XXXIX. Ut Fratres meariae Boseae a Drami domum In sitia maria. Ibidem

Venerabili rei Erifuso mara dun. I. I. Aerae Religionis, sub qua dilecti filii Guardianus & Fratres d morum Fratrum ordinis Minorum pro vineiae Bostae &e. Exhibita si quidem nobis nuper pro parte dilecti filii nobilis viri Joannis de Maroth , Nilitis, Quinqu ecclesien. dioecesis petitio continebat, quod pridem ipse

zelo devotionis accensus, ac cutiens terrena &c. commutare, de bonis 1 ibi a Deo collatis , pro animae suae salute, de divini cultus augmento quamdam domum ad usum & habitationem unius Guardiani, & nonnullorum Fratrum dicti ordinis cum Ecclesia , coemeterio &e. officinis, sub vocabulo, & ad honorem beati Ladistat Regis, in quadam villa marii nuncupata, tuae dic cess , prope quam alius Conventus dicti ordinis infra triginta milliaria non existit, ae alias in loco congruo & honesto, cui territorium adjacet, per quod Guardianus, & Fratres ipsius domus pro tempore victum quaerere ,& ex eo commode vivere poterunt, pia devotione sundavit. Quare pro

parte ipsus Militis nobis suit humiliter supplicatum &e. q. II. Nos igitur hujusmodi supplicationibus inclinati, de praemissis i

men certiorem notitiam non habentes, fraternitati tuae&c. mandamus,

quatenus, s est ita, sundaticinem huiusmodi , auctoritate nostra approbes& confirmes &c. sel. record. Bonisaeli Papae VIII. &e. & quibuscumque aliis constitutionibus Apostoli eis e trariis nequaquam obstantibus, plenam S liberam, auctoritate praedicta, licentiam largiaris. Et insuper Guar diano & Fratribus ipsis citctae domus, quos in ipsa domo pro tempore mo Tari contigerit, e cedas, quod omnibus &sngulis priuilegiis &c. uti &gaudere valeant, quibus alii Fratres &c. Datum Florentia, vir. Kal. Martii, anno H .rim. X.

329쪽

O , eessior dtios Conseritis in insula Creten. Ibidem sol. igo. Di nos ID I res GDIno de Candis, Oraenis Frauum norum professori. νίου. ti, Ium a. Acrae Religionis, sub qua mundanis abjectis&e. Hine est, quod noso tuis supplieationibus inclinati , tibi quod in insula Creten. & provincia Achriae, quae nuncupatur Morea, duo loca, si tibi pia largitione sdelium

. concedantur, vel alias iussis modis illa poteris adipisti, recipere, εc retinere, & in quolibet ipsbrum 'ocorum , Ecclesam , seu Oratorium , cum campani li&c. & aliis necellariis Oiscinis pro usu δc habitatione aliquorum Tratrum tui ordinis construere & aedificare; necnon viginti fratres dicti ordinis ad id voluntarios ad partes praefatas transferre, de unum Vicarium eundum morem ejusdem Ordiu is in nraefatis locis perpetuo permansuros, deputare libere, & licite valeas ; juribus tamen parochi aliunt Eccle satum 5e quorumlibet Sec. salvis . Nee non huiusmodi Vieario & fratribus in ei sedem domibus & locis pro tempore moraturis, quod omnibus gratiis Ecc.

aliis fratribus dicti ordinis in partibus Italiae consistentibus per Sedem Ap

. stolicam concessῆς uti A gaudere valeant, auelaritate praesentium indulgemus, se l. record. Boni iacit .ce. ceterisque contrariis non obstant ibus quibuscumque . Nulli ergo &c. Datum florentiae, via. Kal. Martii, anno III.

Ex lib. i. de Regul. ann. 3. l. 2G2.

Venerabiti fratri ustops Paduan. q. I. Incerae devotionis assectus, quem dilecta in Christo sita Sibylla , in relicta quondam Baldi de Dionabino laici vidua Paduan. 6ec. Du-diim si quidem pro parte die ae Sibγllat nobis exposito, quod olim dictus Baldus, dum ageret in humanis , de bonis sibi a Deo collatis quodam Hospitale pauperum in honorem, Sc sub vocabulo iancti Frane isti, cum Ecclesia, seu Uratorio, R alii, o tricinis illi contiguis pro usu εc habitatione

aliquorum fratrum ordinis Minorum, de Oh reponsis nuncupatorum , in ei vitate Paduana de novo construi, & redi fieari secerat, nondum tamen debito complemento resectu in; quodque ipsi Sibylla ad hoc, quod unus in oratorio prasito ultra fratres, secularis perpetuo deputaretur PresbStcr, qui Missas, de alia divina Oiseia celebraret, ae servientium , moramque trahentium, nec non pauperum, & insmiorum, de aliarum miserabilium personarum degentium pro tempore in Hospitali memorato eonfossiones audiret, de illis diligenter auditis, pro commissis, etiam in casibus singulis Rectoribus par hialium Eeclesiarum reservatis, eis poenitentiam salutarem injungeret, ac saeramenta Eeeleliasilea ministraret, nec non illorum decedentium corpora in oratorio ipso, vel eius cenae terio, postquam dedicata scirent, tumulari valerent: eompetentes pro eiusdem presbIteri suilentatione sicultates Fe reditus tradere , ξc assignare propianens; essetque

parata Re tori parochialis Ecelesae, infra euius limites ipsum Hospitale

consisteret, reconi pensationem propterea congruam sacere , dc impendere,

330쪽

Pontificium

mobisque de parte ipsius Sthyllae humiliter supplicato, ut super praemissis

opportune providero, de benignitate Apostolica dignaremur. Nos tunc per alias nostras litteras tibi dedimus in mandatis, quatenus si esset ita, postquam ipsa Sibylla, ut praemittitur, pro eadem dicti presbyteri sustentatim ne sueuitates & reditus tradidistet & assignasset eosdemr nec non Rectori praefato recompensationem hujus nodi seeisset & impendisset cum effectu ,

quod ipse Presbyter in dicto Hospitali pro tempore existens, Missas ibidem,& alia divina Omeia celebrare &c. q. II. Cum autem , sicut exhibita nobis nuper pro parte dictae Sibyllae petitio continebat, Fratres ipsi Ecclesiam, & oratorium huiusnodi, absque Sedis ApostoIi eae speciali licentia recipere, ipseque presbyter cum dictis Fratribus in Ecclesa, seu oratorio praefatis inlimul morari, & divina celebrare commode non possit; ae dicta sibylla cupiens terrena in coelestia dce. commutare, de honis suis huiusnodi oratorium speciale ab Ecclesia Fratrum praefatorum separatum, in eodem Hospitali, in honorem & sub vocabulo dicti Sancti sundare, & pro dicto Presbytero, ne ipso, & fratres prae ii mutuo se impediant, sussicienter dotare desideret, pro parte ipsus Sibillae fuit nobis denuo humiliter sipplicatum &c. q. III. Nos igitur &c. hujusmodi supplieationibus inclinati, fraternitati

tuae per Sce. mandamus ; quatenus, si est ita, praesitis Fratribus, ut Ecclesiam, sive oratorium cum loco , habitatione eorumdem, & ossicinis huius. modi recipere u retinere, seu hactenus recepta mutare possint 3c valeant &c.

dictaeque Sibillae speciale oratorium praefatum, in quo ipse Presbyter Missas celebret, Sacramenta ministret, & alia faciat, ut praefertur, sin dandi, &dotandi , cuiuscumque alternis super hoc licontia minime requisita, plenam& liberam, auctoritate nostra, licentiam largiaris: jure praesito, & cuiuslibet in omnibus semper salvo. Datum florentiae, xi. Kal. Aprilis, anno ill

x L II. Frater P trus de Frias AsBitur HowpPalis VIII franeis Praefectus. Ibisdem ibi. SO. Venerabili fratri Archiepiscopo Dirian. q. I. Erentes in desideriis cordis nostri, ut Hospitalia , & alia pia loca in sub bono & felici regimine augeantur, illa talibus personis libbenter committi volumus, per quas hona ipsorum, Sc iura manu teneri u

leant , ipsaque Hospitalia, at .ue loca salubriter gubernari. q. II. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dilecti siti Petri de Trias, ordinis Fratrum Minorum professoris, magistri in Theologia petitio continebat, quod olim Hospitali pauperum Villae-sranchae de Montes de Geta, Burgen . dioecesis cujus reg mini quondam Didacus de Vergara, praefati Ordinis professor, dum viveret, praesdebat, per ejusdem Didaci obitum, qui extra Romanam Curiam diem clausit extremum, Rectore carente, carissima in Christo sita nostra Blanea Regina Τrinacriae illustris, eatissimi in Christo filii nostri Caroli Regis Navarrae primogenita, vera patrona ipsus Hospitalis existens in pacisca possessione, vel quasi iuris in tituendi, seu deputandi personam i oneam in Rectorem ejusdem Hospitatis, dum illud caret Rectore, praefatum Petrum in ipsus Hospitalis sic Rectore carentis administratorem, seu Rectorem instituit, seu etiam deputavit, prout in dictae Reginae litteris inde consectis dicitur plenius contineri. Dis. X. Rr a g. III.

SEARCH

MENU NAVIGATION