C. Plinii Caecilii Secundi Epistolae et Panegyricus

발행: 1693년

분량: 545페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

mum, nec tamen vincitur. Equidem iuvenia

sat i m iuveni quantum potui per aetatem avis dissime eo tituli , & nuper ab optimo princiispe trium liberorum ei ius impetravi , quod quanquam Parce & cum delectu daret , minitamen, tanquam eligeret, indulsit . Haee beneficia mea tuet i nullo modo melius quam ut augeam, Postum,praesertim eum ipse illatam grate interpretetur , ut dum priora ac-eipit, posteriora mereatur. Habes qualis , quam Probatus carusque sit nobis . Quem rogo pro ingenio , pro fortuna tua eXOrneg. in primis ama hominem . nam licet tribuas ei quantum amplissimum potes, nihil tamen amplius Potes amicitia tua: cuius esse eum usque in intimam familiaritatem capacem, quo magis scires , breviter tibi studia,mores, omnem denique vitam eius expressi. Exten derem Preces , nisi & tu rogari diu nolles, &ego tota hac epistola fecissem. Rogat enim fit quidem efficacissime , qui reddit causis rogandi. Vale.

XIV. C. PLINIUS MAXIMO SUO S.

V Srum opinaris: distringor centumvira

libus causis, quae me exercent mag s uam delectant. sunt enim pleiaeque parνη in exiles. raro incidit vel personarum claritMeae Vel negotii magnitudine insignis. Ad hoc, Perpauci cum quibus juvet diceres ceteri , - udaces, atque etiam magna ex parte adoles'inentuli obscuri ad declamandum huc tran seunt

82쪽

une. tam irreverenter di temere , ut mihi Attilius noster exPresse diaisse videatur, Min foro puerosa Centumviralibus causis ausPicari , ut ab Ho mero in scholis . Nam his quoque , ut illic , mimum coepit esse quod

maximum est. At hercule ante memoriam

ineam , s majo-S natu ita solebant dicere Ine nobilissimis RiatdQm adolescentibus locus erat, nisi aliquo consulari producente: tanta veneratione PMiche rimum opus colebatur is Nunc , refract is Pudoris di reverentiae clauisntis omnia Patent omnibus t nec inducunis tui sed irrumPunt . sequuntur auditores

actoribus simiIes, Conducti di redempti maniscipes et convenitur a conductia & redemptis in media basilica , ubi t m Palam sportulae

quam in triclinio dantuτ, EA iudieio in iudiἀcium Pari mercede trisnsitur. Inde iam non inurbanae σοφοκλεις VPς3ntur z iisdem Latis num nomen impositum est laudicoeni: de t men crescit in dies sindita. utraque lingua notata . Heri duo nomenclatores mei hisbent sane aetatem eorum qui nuper togas

Dimpsexunt , ternis deu ra ad laudandum

trahebant ux. tanti constat ut sis disertissimus. Hoc pretio quamlibet numerosa in sellia implentiar et hos ingen c.rona colligis lux t hoe infiniti clamores commoventui

quum μεσοκορος dςdix iisRum. Opus est enim signo apud non intollisqnte , ne audiente, quidem . nam Pleriquo non Rudiunt,nec uitimastis Iaiaesant . Si quando tr/usibis per basi Ileam , di voles stiro quom0do quisque abeat , cithil est quod tribun i stendas, nihil quod praebeas aurom s ς ἰλε divinatio. Sei

83쪽

eum pessime dicere qui laudabitur maxis me . Primus hunc audiendi morem induxit Largius Licinius: hactenus tamen ut auditores corrogaret. Ita certe ex Quintiliano, praeceptore meo , audisse memini. narrabat 4lle, Assectabar Domitium Λfrum, quum 'apud centumviros diceret graviter & lente hoe enim illi actionis genus erat , audit ex proximo immodicum insolitumque elamorem e admiratus reticuit: ubi flentium factum est, repetiit, quod abruperat: iterum elamor, iterum retieuit: & post silentium , Esepit idem tertio . Novissime, quis diceret, quaesivit et responsum est, Licinius . Tum intermissa canta , Centumviri, inquit, hoc artificium Periit. Quod alioqui perire inei Piebat, quum periisse Afro videretur; nune vero Prope funditus extinctum, & eversum est. Pudet re ferre,quae quam fracta pronun tiatione dicantur ue quibus quam teneris cla moribus excipiantur. Plausus tantum, aspotius sola cymbala , & tympana illis cantheis desunt. Ululatus quidem Γ neque enim alio vocabulo potest exprimi theatris quinque indecora laudatio, large supersunt. Ν03

tamen adhuc & utilitas amicorum di ratio aetatis moratur ac retinet. Ueremur enim ne forte non has indignitates reliquisse, sed lyhorem refugisse videamur . Sumus tamen, hQ Qx quod initium est gradatim Hesinendi. Vale. XV.

84쪽

do emptio nova λ placent agri , po, quam tui facti sunt f Rarum id quidem , nihil enim aeque gratum est adeptia quam concupiscentibus. Me praedia mater na parum commode tractant : delectant tamen , ut materna: alioqui longa patientia obcallui. Habent hunc finem assiduae que- rotae, quod queri pudet. Vale .

TV quidem pro eetera tua diligentia admones me, codicillos Aciliani,qui me X parte instituit heredem , pro non scriptish8bendos , quia non sint confirmati testam mento. Qtaod ius ne mihi quidem ignotum est, quum si i iis etiam notum qui nihil aliud sciunt: sed ego propriam quandam legem mihi dixi, ut defunctorum voluntates,etiam fi jure deficerentur, quasi persectas tuorer . Constat autem, codicillos illos Aciliani mamnu scriptos . Licet ergo non sint confirmati testamento,a me tamen ut confirmati obser Vδbuntur: praesertim quum delatori locus non sit. Nam si uerendum osset ne quod egisdςdissem , populus eriperet , eunctatior fortasse & cautior esse deberemi cum vero liceat

heredi donare quod in hereditate subsedit , nihil est quod obstet illi meae legi, cui publi CR leges non repugnant. Vale.

85쪽

C. P . Epistogarum

ita mavis, Laurens meum tantopere

delectet. Desines mirari quum cognoveris gratiam villae, opportunitatem loci , litoris spatium. Decem & septem millibus passuum ab urbe secessit: ut peractis quae agenda sue rint, salvo iam& composito die possis ibi manere. Aditur non una via: nam & La rentina &Ostiensis eodem ferunt, sed Lau rentina , qtrartodecimo lapide , Ostiensis abundecimo relinquenda est. Vtrinque excipit iter aliqua ex parte arenosum, iumentis Paulo gravius & longius , equo breve & moble. Uaria hinc atque inde facies. Nam mo do occurrentibus lilvis via coarctatur, modo latissimis pratis diffunditur & patescit. Multi greges ovium, multa ibi equorum boamque armenta : quae montibus hyeme depulsa , herbis di tepore verno nitescunt . Vilia usibus capax, non sumptuosa tutela. cuius in Prima parte atrium frugi, nec tamen sordis dum: deinde portieus in o literae similitudi-Nem circumactae: quibus parvula , sed sesti- a, area includitur . egregium hae adversum tempestates receptaculum : nam speculari hus ac multo magis imminentibus tectis mu niuntur . Est contra medias cavaedium hilaxe : mox triclinium satis pulchrum, quod in litus excurrit: ac si quando Λfrico mare impulsum est, fractis jam di novissiunis fluctibus leviter alluitur . Vndique valvas aut fenestraS

86쪽

stras non minores valvis habet: atque ita a lateribus & a fronte quasi tria maria prospectata tergo cavaedium, porticum , aream I pori cum rursus , mox atrium , silvas& longi l quos respicit monte. Huius a laeva retramus, paulo cubiculum est amplum : deinde aliud minus , quod altera senestra admittit oriens tem, occidentem altera retinet. Haec&su . iacens mare longius quidem , sed securiusi intuetur . Hujus cubiculi & triclinii illius objectu includitur angulus, qui purissimum

solem continet & accendit . Hoc hybernaculum, hoc etiam gymnasium meorum est . Ibi omnes silent venti, exceptis qui nubilum inducunt, diserenum antequam usum loci eripiunt . Adnectitur angulo cubiculum in apsida curvatum , quod ambitum solis senestris omnibus sequitur. Parieti ejus in b, bliothecae speetem armarium insertum est , quod non legendos libros , sed lectitandos capitia Adhaeret dormitorium membrum , transitu interjacente , i qui suspensus Stabulatus conceptum vaporem salubri temperamento huc illucque digerit di ministrat Reliqua pars lateris hujus servorum libertorumque usibus detinetur , plerisque tam mundis ut accipere hospites possint . Ex alio latere cubiculum est politissimum , deinde Fel cubiculum grande , vel modica ccgnatio, quae plurimo sole , plurimo mari lucet. Post

hanc cubiculum cum s procoetone, altitudine aestivum, munimentis hybernum . est enim subductum omnibus ventis . huic cu

biculo aliud di procoeton communi Pariete iunguntur. Inde balinei cella frigidaria spin

87쪽

duo baptisteria velut ejecta sinuantur , abun du capacia , si innare in proximo cogites . Adiacet unctuarium hypocauston : adjacet propnigeon balinei ἰ mox duae cellae magis elegantes quam sumptuos n. cohaeret calida piscina mirifice, ex qua natantes mare aspieiunt. Nec procul sphierisserum, quod calidissimo soli,inclinato iam die,occurrit. Hinc turris erigitur, sub qua diaetae duae s totidem in ipsa praeterea cinnatio , quae latissimum mare , longissimum latus, amoenissimas villas prospicit. Est & alia turris o in hac cubiculum, in quo sol nascitur conditurque: lata post apothaeca & horreum . Subhoe tricIbnium , quod turbati maris non nisi fragorem di sonum patitur , eumque jam languidumae desinentem : hortum di gestationem videt qua hortus includitur. Geliatio buxo aut ro re marino, ubi deficit buxus, ambitur. Nam buxus qua parte defenditur tectis , abunde virgi, aperto cςlo apertoque vento, di quan quam longinqua aspergine maris, inarescit. Adjaeet gestationi interiore circuitu vinea xenera & umbrosa , nudisque etiam pedibus mollis & cedens. Hortum morus & ficus frequens vestit: quam arborum illa vel maxime

serax est terra, maIignior ceteris . Hac non deteriore quam maris facie coenatio remota

is maxi fruitur. Cingitur diaetis duabus a ter. go,quarum senettris subjacet vestibulum vilis ae in hortus alius, pinguis di ruilicus. Hinc cryptoporticus prope publici opei is instar extenditur. Vtrinque senestrae, mari plures,

ab horto singulae, di altivo paucioreS. Hae ,

88쪽

quum serenus dies & immotus , omnes squum hinc vel Inde ventus inquietus, qua venti quiescunt; sine injuria patent . Ante

cryptoporticumraystus violis odoratus. Te

porem solis infusi repercussu cryptopor ticus auget , quae ut tenet solem , sic aqui lonem inhibet, tabmovetque: quantumquo caloris ante , tantum retro frigoris: similister Africum sistit , atque ita diversissimos

ventos alium alio a latere frangit & finit. Haec jucunditas ejus hyeme, major aestate . Nam ante meridiem , xystum , post me ridiem gestationes hortique proximam Partem umbra sua temperat o quae, ut dios crevit decrevitque , modo brevior , modo longior hae vel illac cadit , Ipsa vero cryptoporticus tunc maxime caret sole , quum ardentissimus culmini ejus insistit . Ad hoc patentibux senethris favonios aecipit ira smittitque et nec unquam aere pigro & ma nente ingravescit . In capite xysti deinceps cryptoporticus , horti diaeta , est, amores mei s re Vera amores s ipse posui . In hae heliocaminus quidem , alia xystum , ali mλre , utraque solem , cubiculum autem

Valuis , cryptoporticu. senestra ra prospi

cit . Qua mare contra Marietem medium, diaeta perquam eleganter recedit : quae spercularibus & velis obductia reductisque modo adjicitur cubiculo , modo austertur , Lectum di duas cathedras capit : a pedi'bus mare, a tergo villae, , capite silvae: tot facies locorum totidem senestris di distinguit & miscet . Iunctum est cubiculum

noctis di somni , , Non illud veces

89쪽

servulorum, non maris murmuri non tem

Pestatum motus , non sulgugum lumen, ac ne diem quidem sentit, nλsenestris ape iis . Tam alti abditique secreti illa ratio , quod interjacens andro arietem cubiculi hortique distinguit , atque ita omnem sonum media inanitate nsumit . Applicis tum est eubiculo hypocaustum Perexiguum, quod angusta sene a suppositum calorem ,

ut ratio exigit, ape effundit aut retinet. Procoeton inde & cubiculum porrigitur inso- Iemr quem orientem statim exceptum ultra

meridiem, liquum quidem, sed tamen sedivat . In la ac ego diaetam quum me recipio, abesse mini etiam a villa mea videor, magn1 que ejia Voluptatem praecipue Saturnalibus capio , quum reliqua pars tecti licentia dierum festisque clamoribus personat . Nam n ipse meorum lusibus, nec illi studiis meis obstrepunt . Haec utilitas , haec amoenitas defieitur aqua salienti , sed puteos , ac Po'tius frontes, habet. Sunt enim in summo: de

omnino litoris illius mira natura : quocun que loco moveris humum , obvius & par tus humor occurrit, isque sincerus, ac ne i vixer quidem tanta naris vicinitate falsus . Suggerunt affatim ligna proximae silvae et coteras copias Ostientis Colonia ministrat Frugi quidem homini sufficit etiam vicus, quem una villa discernit: in hoc balinea m Titoria tria. Magna commoditas, si sorte b lineum domi vel subitus adventus , vel brevior mora calefacere dissuadeat . Litus ornant varietate gratissima nune continua

nune intermissa te ta villarum , quae Praestant

90쪽

' Libo I. ' 63 stant multarum urbium faeiem, ipso mari tave ipso litore mare. quod nonnunquam lon ga tranquillitas mollit , saepius frequens &contrarius fluctua indurat . Mareoon sane protiosis piscibus abundat : soleas tamen&squillas optimas suggerit . Villa vero nostra etiam mediteraneas copias praestat,lac in pri mis nam illuc E pascuis pecora conveniunt, si quando aquam umbramque sectantur.Iusti sene de causis eum tibi videor incolore , inhambitare , diligere secessum quem tu nimis urbanus es , nisi concupiscis atque utinam concupiscas i ut tot tantisque dotibus vili

Iae nostrae maxima commendatio ex tuo con tubernio accedat . Vale.

XVIII. C. PLINIVS ΜΛURICO

quam ut praeceptorem fratris tui liberis quaererem p Nam beneficio tuo in scholam redeo : illam dulcissimam aetatem quas resumo . Sedeo inter juvenes, ut solebam: atque etiam experior , quantum apud illos auctoritat is ex studiis habeam . Nam proXi me frequeti auditorio inter se coram i S multis ordinis nostri clare loquebantur : intravi conticuerunt . Quod nota referrem, nisi ad illorum magis laudem quam ad meam perti neret : ac nisi sperare te vellem , posse fratris

tui filios probe discere . Quod superest ,

quum omnes qui profitentur , audiero ,

quid de illis quoque sentiam , scribam τeificiamque , quantum tamen epistolR

SEARCH

MENU NAVIGATION