Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana sive de selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 로마

4쪽

MDCCCLIX.

5쪽

A. W. ZUMPTIUS LECTURIS s. p.

uuas vimrum doctorum benevolentiae commendaturi sumus de selectis antiquitatum Romanarum capitibus disputationes, etsi videmus commentationibus epigraphicis, quarum duo volumina olim edidimus, propemodum egae similes, pauca tamen praemittenda esse putnuimus, non ut rationem nostram quaerendi exponeremus, quae si iis qui harum litterarum studiosi sunt placuit, expositionis non eget, si non placuit, oratione nostra gratior fieri non potest, sed ut et veterem morem observaremus, et quid in quaque disputatione secuti essemus, breviter significaremus. Coepimus quidem haec scribere ante quattuoν sere annos: quae eum postea locupletaremus, com- PoneremuS, Rdomaremus, saepe nos magna dubitatio subiit, an, quae Latine eX consuetudino nostra scriberemus, hae lingua nostra communi Germanico narrari praestaret. Nam olim lingua Latina huius generis existimabatur esse propria, ut non qui ea uteretur, excusatione, sed qui non uteretur, vituperatione dignus esse videretur quaeque antiquis temporibus acta sunt,

si antiquo sermone exponerentur, ea quae argumento unice conveniret, forma electa esse putaretur. Nunc mutato more

plurimi etiam de antiquitatibus tradunt Germanicer qui Latinam ationem servant, eo prope redacti fiunt, ut eam non

publieae utilitatis, sed sui cuiusdam studii aeut doctrinae ostentandae causa elegisso videantur. Habet tamen sua utraque oratio commoda. Nam Latine scribentes quamquam dubium non est, quin a Paucis omnino expetamur, a paucioribus in-

6쪽

telligamur, tamen plurima non modo brevius, verum etiam aptius dicemus: est etiam hoc Latinae linguae ingenium, ut facilius argumenti, quod propositum Sit, finibus contineare nec, dum multitudini placere cupias, ad ea, quae specie magnifica

eademque minus vera sint, deducare. Germanice longe promptiores ad audiendum hominum aurea invenimus, plurium studia invitamus, minore eum mole8tia cognOSeimur, ne eorum quidem, qui antiquitatem propter communem quandam utilitatem attingere cupiunt, Voluntatem deterremus: sed et multa saepe pluribus exponere et no8trarum rerum temporumque

similitudinem nec subtilem satis et multiplicis fraudis plenam adhibere cogimur. Sit igitur nostra oratio iis, qui universam aliquam disciplinam complectantur, aptissima, qui curam non maiorem in inveniendo quam in digerendo atque adornando ponere solent, Latina certe in iis, qui dum scientiam ipsam

antiquitatis augeant, multis placere nolunt, Vituperari non poterit neque R nobis, qui reconditi Ora atque ignotiora persequeremur, videbatur e88e degerenda: ex quibu8 quae vera erunt, aliorum virorum doctorum industria propagabuntur atque ad eorum, qui ab Latinis libris abhorrent, notitiam pervenient. Quamquam ne cui abstruga prorsus atque a nostris temporibus aliena, quae multorum cognitione indigna eagent, tradere existimaremur, cum coram pluribus dicendi sorte oblata esset occasio, non inviti secimus, ut particulam aliquam ex his quaestionibus, eam, quae de imperatorum tribunicia Potestate est, etiam Germanice exponeremus: nec reliqua, quae hic disputavimus, aut dissimili ex genere sunt aut minus commode, si usus ita ferat, Germanice possint narrari.

Argumentum autem harum commentationum cum quadri

sariam a nobis divisum sit, duplex tamen quodammodo est, ut altera cohaereat cum prima, tertiae adiungatur quarta. Etenim prima disputatio est de Galliu Romanorum provinctu, cuius historia ab ipsa origine usque ad imperatorem VespaSianum narratur. Quo tanto temporis spatio quot quantaeque res in republica Romana acciderunti Quarum nulla prope est, quae non aliqua ratione cum Gallia coniuncta sit. Nam quoniam

diu quicquid in Gallis subactum erat, coniunctim cum Italia

7쪽

ab consulibus regebatur, multa de provinciarum divisione, quae in antiqua republica suit, dicenda erant, deinde condita est provincia, postquam C. Marius maximo bello Cimbros Teutonosque vicit, de quo ipso pauca disputavimus necessario, plurado bellis civilibus, quae insecuta sunt, adiunximus, quorum causae, nisi Galliae ratio teneatur, vix satia possint intolligi. Tum altera addita est provincia Gallia. cum C. Caesar suae

potentiae augendae causa leges civitatis commutarot, maximi-

quo belli civilis origo atque occasio ex eadem hae provincia haud dubie repetenda est. Postea vero ad Galliam Transalpinam qui populi accesserunt, validissimam imperii partem ess- ciebant, cuius historiam qui persequitur, non potest non praestantissimos Romanorum duces cognoscere, artes imperatorum in regenda republica investigare, maximarum mutationum son-.tem aperire. Deducitur idem ad provincias finitimus, ex quibus Raetia ab ipsa quodammodo nata est, Noricum Pannoniaque certe non aliena suerunt, ut vix ulla res maior sub imperatoribus acciderit, quas non cum Gallia vel origine vel exitu vel aliqua amnitate coniuncta fuerit. Praecipua autem diligentia eum locum, qui ad dictatoria Caesaris tempora pertinet, tractavimus, in quo cum multa obscura vel incerta esse videremus, peculiarem de distutoris Caesaris honoribus disputationem instituimus, magnarum prosecto difficultatum plenissimam, sed eandem, ut speramus, non infructuosam. Dicendum enim erat de dictatura, de consulatu, quaedam etiam de sagiorum nummorumque ratione, imprimis autem animadvertenda

illa honorum cumulatio, quae tunc inventa paulatim potentiam imperatorum effecit. Qui locus totus aptissime illa, quam significavimus, quaestione de origine tribuniciae potestatis, qua

imperatores usi sunt, concluditur. Veruntamen, id quod molestum nobis fuisse fatemur, etiam amplificare haec coacti sumus, ut disputationem nostram ab diversis doctissimorum hominum opinionibus defenderemus: quae cum non contendendi, sed veri inveniandi causa inviti scriberemus, ne reliquae quaestionis series distraheretur, in appendicem coniecimus

criticam necessitatisque, ex qua nata sunt, ut excuctationem inveniant, magnopere OptamuS. Diuiti do by Corale

8쪽

Artior vero est colligatio tertiae et quartae commentationis, quae hoc commune habent, quod in civitate Romana ver- Santur, quae quomodo proximis finitimis populis data, deinde eum Italia communicata, denique per provincias propagata sit, examinavimus: qua in quaestione insigne ipsius civitatis discrimen reperisso ac certissimis scriptorum testimoniis videmur constituisse. Imprimis autem municipiorum, quae et in Italia et in provinciis plurima suerunt, rationem persecuti gumus, quam aliam ac quidam censuerunt, neque omnino simplicem fuisse demonstravimus. Ρotueramus hoc totum argumentum alio modo digerere praeceptorumque more civitate ipsa Romana definita tum originem eius, propagationem, oppidorum en Praeditorum genera reeensere, quae praeceptio quam utilis sutura fuerit, non dissimulamus; verum quoniam neo totam de civitate Romana doctrinam tractare placebat et viris doctis scribebamus, qua quidque ratione invenissemus, eadem quod in-VeniSSemus, proponere maluimus. Quare duabus inscriptionibus Latinis usi sumus tamquam ducibus, quarum auetoritate disputatio nostra ot regeretur et contineretur.

Habere igitur videntur hae commentationes, quare viris litterarum Latinarum studiosis commendentur. In quibus si cui nee res, de quibus agimus, placeant nec quae quoque loco effecimus, prebentur, ut hoc profitemur nos ubique esse a cutos, ut ab omni quaerendi ac dicendi temoritate abessemus longissime. Quod num assecuti simus, aliorum sit iudicium: diligentissime certe quid de quaque rθ traderetur, ominavimus, nullum testimonium contempsimus, neminem ut ipsi sa-Peremus, peccasse statuimus, tam diu denique quaesivimus, dum in magna saepe auctorum discrepantia quod cum omnibus quodammodo conveniret, reperissemus. Hanc rationsem seimus nos quidem ad studia multorum hominum concilianda animosque Opinionum novitate quasi praestringendos purum esse aptam; sed eandem rectam et litteris nostris utilem et donique ad id quod verum est inveniendum unam e8se nobis persuRSimUS.

Scripsimus Berolini Kal. Iun. 1859.

9쪽

Quattuor pommentationes sunt hast

1. De Gallia Romanorum provincia u8que Rd imperR-torem Vospasianum p. 3appendix critica -lb6

3. De Malacitanorum et Salpensanorum legibus municipalibua - 2674. De propagatione civitatis Romanae - 323 Diuii irco by Go le

SEARCH

MENU NAVIGATION