Catalogus imperatorum, regum ac principum qui astrologicam artem amarunt, ornarunt & exercuerunt quibus additae sunt Astrologicae quaedam praedictiones verae ac mirabiles omnium temporum, ... Adiectus est praeterea Tractatus de annis climactericis, .

발행: 1580년

분량: 107페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

11쪽

mus. In quo primum illa consilia quae de vitae

genere deligendo instituuntur, occurrunt. Nam ut Herculem fingit Prodicus, cum ad annos pubertatis peruenisset, quasi in bivio constitutum,& de certo vitae genere deliberantem obuias habuisse virtutem dc voluptatem: quarum utraque adductis in medium argumentis ad persiuadendum idoneis in sua castra pertrahere iuuenem rerum omnium adhuc imperitu est conata: ita dum singulis hominibus cogitationes illae de certo Vitae genere deligendo in animis oboriuntur,maximum in hac deliberatione usium habet astrorum doctrina. Nam si verum est, quod dici solet: Tu nihil inuita dices faciesve Minerua: S ex astris cum de temperamento cuiusque, tum vero etiam de moribus, qui huic, ut Galenus erudite demonstrat, maxima ex parte respondent,iudicari quam rectissime potest;quis non videt hanc diligentiam, ab homine rationis non experte requiri, Ut collato cum iis quas in se deprehendit naturae inclinationibus astrorum positu, quo maxime studio delectetur aut trahatur, cogitet & inquirat aliquanto diligentius: atque inde in deligendo vitae genere honesto &suo ingenio accommodato prosequatur ea media, quae ad institutum illud tenendum quam plurimum faciant: atque ita iuxta Ptolemaei praeceptum caelesti operationi

12쪽

suo studio subseruiat, non aliter ut optimus agricola arando & similibus operis rusticis naturam adiuuat studiose. Econtra si abripi sic a naturae impetu ad studia non concessa cum exanimi motibus turbidis de incompositis, tum vero ex congruentibus astrorum significationibus animaduertat, mox id vitium arte, hoc est pietatis cultu S virtutis studio indefesso, ut Corrigat, operam det sedulo. Que admodum Socratem fecisse legimus de quo Chiromantes aut Metoposcopus, cum indicasset hominem eum esse moribus flagitiosiss . ac corruptissimis praeditum, atque ob id a discipulis,

quibus perspecta esset praeceptoris Virtus, non tantum rideretur, sed etiam reprehenderetur acerbius, tacere eos Socrates iussit; seque ta- Iem nisi arte & studio prauos naturae impetus mature correxisset, futurum fuisse affirmauit. Deliberationem de vitae genere sequuntur actiones & studia non tantum in Vita priuata, verum etiam in republica in qua administranda quam multa occurrunt, cum laboris, tum periculi plena, quae rectissime nonnunquam

expediri possunt, si mediocris huius artis cognitio ad cetera adminicula adiungatur Z Id quod vel ex unius Niciae, Atheniesium ducis, ni storia cognosci potest. Qui ignarus huius

artis cum abducere exercitum ex Sicilia decreuisset turbatus sub discessum Eclipsis p co- spectu

13쪽

I spectu cum quidem tuto discedere tunc po, tuisset, & ut Philochorus dicebat, Signum

caeleste no tam aduersum quam utile esset fugienti, nauigationem institutam omisit, eamque in proximum mensem differendam censuit. Interea vero ab hostibus victus, misere cum exercitu numerosissimo periit. Quod si

etia Alcibiades, qui auctor fuit populo Athe niensi suscipiendae huius in Siciliam expeditionis obtemperare initio consilio Metonis Astrologi praestanti sis. Voluisset, nec tantum exercitum, in quo robur Vrbis erat positum, praesenti periculo obiecisset, nec patriam in perpetuam & tristem seruitutem ex libertate& potentia summa praecipitasset. Nam certo

clade illa Sicula squam Meton ex Eclipsi Solis

totali, quae initio belli Peloponesiaci conspecta est, & aliis caussis caelestibus praeuideraO ita fracta sunt Atheniensium vires, ut postea Lacedaemoniis hostibus pares nequaqua fuerint: S post aliquot annos ad Aegos Potamos a Lysandro deuicti atque obsidione ad faciendam deditione coacti imperium maritimum una cum Repub. amiserint. Sed haec pars ita late patet, ut si pro dignitate dicendum de ea nobis esset, integro Sc satis quidem grandi volumine res absolui posset. Itaq. hanc abrumpo, & de eo quod de Valetudine regenda paulo ante attigimus, nonnihil ad ij cio. Hic vero

14쪽

l. adeo insignes ac manifestas monstrat haec doctrina utilitates, ut si aliae caussae nullis essent, quae nos ad hoc studium inuitarent, haec ita sussiceret. Videmus si vena in eo corporis humani membro incidatur, cui signum in quo

Luna eodem tempore decurrit, dominatur, numquam fere sine noxa aut insigni valetudinis laesione illam sectionem abire. Animaduertimus item criticis diebus quos medici in morbis praesertim acutis diligenter obseruari iubent,humores in corporibus male affectis moueri,& quidem ita,Vt vel morbus succumbente natura aegrum opprimat, vel natura discussis noxiis & prauis humoribus sese recolligat,& tandem contra vim morbi insurgens eundem feliciter superet. Hanc rem totam vide ceteris paene innumeris nihil dicam) ab astrorum significationibus & influentiis pen dere , nemo est qui non intelligat: aut si negare quis Velit, is ad experientiam , quae stultorum est magistra, si ablegetur, fateri tandem quod res est, habebit necesse. Quum autem

iuxta veterum admonitionem ' optimum sit

recte valere, profecto digna est homine ingenuo haec cura, quae caussas mutationum in

suo corpore, quae cum aliquo periculo sunt Coniunctae, inquirat, eaque Omnia quae obesse valetudini intelligit, summo studio anteuem tere aut amoliri conetur. Id vero assequetur mult0

15쪽

multo facilius si in cognitione huius artis,quet

praeterquam quod voce diuina commodatur, utilitates vitae δί valetudini hominum tuendae affert innumeras, plurimum stud ij sibi ponendum esse existimabit. Cyclops apud Homerum Barbarico fastu turgens, exclamat se neque Iouem neque fulmina eius curare: hoc hominis monstrum imitari mihi videntur qui artes omnes atq. inter has eam quae astrorum scientiam tradit , spernunt, aut etiam quod ab ignaris fieri solet, odiose exagitant: atque interea suo ventri tamquam summo Asoli Deo, ut ille apud Euripidem inquit, sacrificantes nihil, nisi quod voluptates aut honores conciliet, magnifaciunt. Sed quemadmodum Cyclops ille no multo post ab Vlysse

excaecatus & passim in tenebris palpitando oberrans parnas dedit contemptus Dei & operum eius iustissimas: ita hi qui nullum sciunt habere vitae suae modum, nec cum ratione S consilio instituunt quicquam, tandem in calamitates incidunt tristes, quibus cum alios tandem secum inuoluunt, saepe clades publicas accersunt toti genti aut reipub. exitiosias. Nota est enim illa Hesiodi querela: et λλοιμιν ἡ ξυμιπασα πολις ανδρος ἐμ ρει. Sunt vero nonnulli qui quamquam ceteras artes magnifaciunt & excolendas censent; tamen huius quam commendamus difficultatem nobis

16쪽

nobis obijciunt; & quod pleraque inuestigan

do deprehendi nequeant, nec ratio omnium quae nunt semper ut in promptu , frustra impendi operam his studiis existimant. His au tem eruditissime pro nobis respondet Philonde circulo lacteo, qui cano sereno conspicitur tamquam non minima huius scientiae parte scribens ita orationem concludit: e αιτιολο

mo: hoc est . Etiamsi dissiculter reddi ratio omnium potest , tamen Non pigeat, eos qui arcana naturae scrutantur; aliquid opera: εc stud ij his artibus tribuere. Nam Mea quae inuenta sunt, aut nostro studio eruuntur, maximas Vitae hominum adferunt utilitates, & inquisitio per se discendi cupidis voluptates parit innu

meras.

V O D igitur facere unumquemque decet, omissis iis qui res bonas S alutares auferre ex hominum vita conantur, δί quod dici solet, nauem in qua vehuntur perforare non Verentur, artibus bonis, tamquam donis diuinittis monstratis & concessis, ita fruamur , Ut& auctorem agnoscamus ac celebremus, & in usu harum vitam ita instituamus ac regamus, ut quam minimum molestiarum &aerumnarum quς nostra culpa aut ignau ia accersantur, B cxpe

17쪽

experiamur. Id si fecerimus,non frustra a Ptolemaeo homine doctissimo de hac ipsa arte, quam nonnulli magicis & superstitiosis artibus inepte comiscentes inuidiosissime ad vulsus traducunt, recte ac sapienter seriptum esse intelligemus: το et ογνώσοιειν ἐθοι ψ ρυθμυω

usi edocti & confirmati maiori uudio doctrinam utilissimam de suauissimam a contemptu aut insectatione aliorum vindicabimus. Bene ac feliciter vale Lector candide, & studium nostrum in commendanda arte utilissima, boni consule . Ex Arce Rant uiana Bre-denberga Cal. Febr. Anno Christi c I o. II.

18쪽

I M PERATORUM, REGUM

ET VIRORUM ILLUSTRIUM,

qui artem Astrologicam exercuerunt M

. ornarunt.

D A M primus parens, perse iacia it asciplinam rerum caele- stium,ac ne ea, quae longo a se studio deprehensa, ac animaduersa essent, ex memoria hominum dilaberentur, duabus columnis insculpi curauit, referente Iosepho. Idem Iosephus scribit lib. r. cap. . de Antiquitatibus,posteros Seth praestantem doctrinam de motu caeli inuenisse, or postquam ab auo Adamo audiuerint, mundum interiturum, primum aqua, deinde igni, duas lapideas tabulas fabricas , unam ex lapide viso, es alteram ex lateribus coctas, quibus ob eruationes astrologi s -- cidi curauerint, ut hoc pacto haecpraestant ima ars contra vim tam ignis quam aquae, integra conseruaretur ac posteritati traderetur. Epigenes haec etiam confirmat, scribens in

uentas fuisse tabulas lapideas, quibus incisae fue

rint obseruationes astrologicae septingentis vi'ginti annis antequam Ninus Asoriorum rex o

19쪽

Phoroneus rex Graecorum regnarunt , quemadmodum Plinius lib. r. cap. 1 F. Et Iohannes Annius Vite iensis in commentari,s, quos edidit in libros Berosi Chaldaeifol. Io I. comemorant. Abrahamus patriarcha cum ex Chaldaea in patriam commigrauit, Aegyptiis primus omnium hanc artem tradidit, ut idem auctor Iose-ρbus testatur. Berosus Iosepho antiquior scriptum reliquit, non tantum Statres in prima aetate sideralem scientiam a Deo acceptam excoluisse O amas , sedetiam poct diluuium Noham, Abraham, Iacob, Ioseph, patriarchas ac prophetas omnes recursus astrorum, quorum saepe faciunt mentione in libris suis, exacte nouisse. Cui Beroso ADtica ciuitas magnum Astronomicae frientiae testimonium reddidit, statuams in gymnasio posuit inaurata lingua, ob certissimum euentum eorum quae praedixerat.

David regius propheta carmen conscripsit, in quo caelum quasi expresitorem imaginem lapientia se Maiestatis diuinae insculptam habens, in

medium adducit, or tamquam volumen expansium, omnium hominum oculis expositumproponit, in quo gloriam, hoc en, sapientiam, potentiam , or bonitatem Dei ita descriptam contineri af ma vi ab omnibus etiam litterarum ignaris deprehendi eius vestigia queant. Id vero v la-

20쪽

ut planum faciat omisias caeteris istis caelestibis

gloriae diuinae praeconibus, unius solis mentionem facit , quo mundus hie sectabilis nihil habet pulchrius usui nihil praestanum Iobus vir sanctin se in schola pietasis exercitati silmin cap. ρ . inter alia sapientiae orpotentiae Dei opera, solem se tria sidera insignia producit, quorum in ciendis tempestatibus, aut insignibus aeris mutationibus aes cieris vis maxima es adeo ut poetae Ethnici haec ipsa mdera non tantum ab agricolis, sed nautis quoq. obseruari velint. Noti enim sunt versem Homeri, Hemdi se Virgil, de Pleiadibus, Orione , se Arcturo, quorum ortus es occasin nisi observentur, numquam recte fieri sationem,aut nauigationem institui feliciter affirmant. -

paret igitur er Iobum hulius doctrinae astrol

gicae fuisse Pudiosum, at=ue in hac ita Irofe-

cille, ut de prouidentia is φιλανθ ρωπια Dei erga genus humanum confirmatus eximius Dei seruus es athleta hinc euaserit. Iomo veros quod ad commendationem doctrinae asstrologicae maximὲ facit) Dein ipse Iobum cap. 3 r. compestans, o humanin vires extenuari, suam eremone potentiam exto ere volens, haec Dera , quorum mentio facta es t , in medium adducit , maxima istas vires asscribit , ut si 'nusia humana potentia υel unius sideris vires

SEARCH

MENU NAVIGATION