Gulielmi Marii Nanetensis iur. licent. Animaduersiones in iuris ciuilis interpretes, quibus veri responsorum, & legum multarum intellectus explicantur

발행: 1559년

분량: 94페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

1쪽

Εx Bibliotheca majori Coll. Rom.

Societ. Iesu

4쪽

Nanet ensis Iur. licent.

Animaduersiones in Iuris

ciuilis interpretes, quibus veri Responsorum , & legum multarum intellectus explicantur.

Ex ossicina Guid.a Bouaeuille Typographi

Academiae,expensis honesti viri Ioan. de Fleurs, apud quem vaeneunt in vico Portarietis.

6쪽

Culielmus Marius. Iuris licent. D. Francisco Gabard. I. V. doctori celeberrimo, & Iurisconsultorum disertissimo, S.

UM post diuturnos & varios labores nostros, quibus in perquirendis lutis Romani disceptationibus non parum temporis & operaeposueramus , aliquem tandem modum aut quietem nos esse cosequios arbitraremur, Uirornatissime, noua tamen & superiore grauior

sollicitudo obiecta nobis & otium nostrum iam animo conceptum intertui bauit, & priora consilia nostra omnia interuertit. Nam eum studiorum meorum quasi portum quendam optatisiimum mihi licuisset aliquando intueri, me st tim aduersi fluctus in uastum illud pelagus,unde antea pene Obrutus non sine magnis conflictationibus emei seram, quamuis reluctantem iterum impulerunt. Ecce enim florentissimae huius Academiae lumina duo clarissima, quorum domus ueluti totius ciuitatis osticina est, D Geraldus Pererius,&D. Berengarius Fe nandus huius aetatis iurisconsultorum hie principes, α publici prosesibres,quibus iamdiu operam dederam. cum me de discessit in patriam cogitantem , Sc tarcinulas colligentem, aliquid. i

terim meditantem animadiaeritvehi, me adnuc dubitalitem auia

cis sermonibus excitarunt, ut si quid longa lectione & seeque tibiis praelectionibus meis annotauidem, in publicam studiosorum utilitatem illud in lucem emitterem,& caeteros ad idem iacinus exemplo meo incitarem. Huc accedebat familiarium nostratium hortatio, quorum apud me plurimum semper studia potuerunt,qua quotidianis ueluti conuitiis mecum agebant ut

studia mea colligerε,& aliquod specimen ingenii aedetem, quod me oleum & operam, quod dicitur, non omnino perdidisse te A ii staretur.

7쪽

staretur. Quibus propositis, in uarias sententias distrahebatur animus, nec quid potissimum sequendum esset omnino facile

erat statuere: cum non nescirem aliquid scripturo quod in manus hominum perueturum esset, multorum hi iudicia subiturum necessariam esse scelicitatem ingenii, uariarum rerum lectionem, atque adeo tum diuinarum tum humanaru rerum cognitionem, caetera. omnia quae immortalitatem qtiandam asterre soleant operibus: in me uero nihil esse quo prudenter rem tantam aggredi me posse confiderem . At uero contra potentissimae rationes animum in diu etiam partem rapiebant, quas hoc loco omnino praetermittam, ut eam soldm attingam quae me uel inuitum

ad scribendum potuit pertrahere. Ea fuit prosecto,Uir eloquentissime, grauissima patrocinsi tui autoritas, & latissimὸ patens nominis tui celebritas, cui si in enti nostri foetus primi placere

potuerint, non dubito quot sustragijs doctissimi quique primiatias nostras probaturi sint: sinuero tibi commentationes nostrae non satis dignae quae in lucem prodirent uidebuntur, conatus tamen nostros ad altiora uiam munientes,& optim 'oluntatem,ut spero , amplecteris Aliae aut potissimum rationem qta ad maximos honores peruenisti,tuis uςstigiis insistendo, sibi aa imitandum,eam4 solam proposuit. Τu enim,ut non minus ueta quam libere dicam quod sentio,veluti exemplum singulare toti Armoricae quasi in arce editissima pelluces, cuius lumine claric

simo omnes ignorantiae tenebrae obruantur, & ad cuius imitationem omnia sua studia atque adeo uitam omnem iuuenes omnes,qui ad aliquod nomen cotendunt,debeat componere. Nam

si omnes uitae tuae gradus percensere liceat, quis unquam bonarum literarum a puero fidelius ieeit fundamenta' quis in adolescentia Philosophiae partes omnes melius edidicite quis in aetate ea consistente encyclopaediam omnem & doctrinarum orbem doctius absoluit , nedum partem eam quae in iurisprudentia posita est quis tandem in Senatu grauius dixit sententiam e quis in soro causas egit maiore eum plausu & corona audientium quis gloriosae uocis contentione pluribus tum de capite,tum de

- - fortunis

8쪽

fortunis omnibus periclitantibus praesentius attulit remediuti adeo ut praedicare ausim Roscium in scena non pluribus gestibus rem eandem potuisse confingere,quam tu eandem causam diuersi, verbis & persuadendi rationibus diuarias. Iactent Graeci quantum uolent suum Periclem, qui in agendis causis fulgurare& tonare dicebatur: Aut Demosthenem qui nihilnon oratione credibile faciebat: esserant Romani iuum Ciceronem , qui tens bras iudicibus offundebat: Armorica nostra Gabardum suum omnibus merito possit opponere. Quae cum ita sint,habes paucis cur patrocinio tuo & autoritate innixus ad scribendum adductus sim,& quaenam me causa copulerit,ut quicquid est operis clarissimo nomini tuo consecrarem. Superest itaque ut quam Breuissime fieri poterit,rationem nostra intelligas cur non per petuos commentarios incertas tractationes, ut alij quam pluriami,scripserimus, sed nostram sentetiam de diuersis quae in quaestionem trahi possent protuleriesus. Atque, ut fateamur inge- nud id quod est verissimum,haec comunis est inter doctos quocique conquestio, quod quae a Romanis Imperatoribus optime constituta,& a Iurisconsultis responsia suerant doctissimὶ, ab illa commentariorum sylva saepe sint obscurata, & non secus quam semina optima a noxijs herbis aut sentibus obruta, adeo ut nimius ille morbus scripturientium non lucem aliquam, qua tamen pollicebantur , sed tenebras & confusionem rerum omnium pepererit. Ne igitur in id ortasse uitium laberemur quod

in alijs. reprehendendum merito ducimus, non commentatios scribere linituimus,sd potius quae ab. interpretibus perperam& intellecta & expilicata sunt germano intellectu illustrare,dcerrores eorum annotare, ne forte in eos ineauti inuenes,aut qui

non satis diligenter iurisprudentiae dedissent operam impingerent. Qiuued si quis hoc loco mihi obiecerit,infinitam illam tum

commentariorum tum annotationum congeriem his nostris animaduersionibus fieri auctiorem,meque non tam compendio

quam immensa illa gaudere farragine, in promptu est, quod re-ipondeam, nempe tam uarias & repugnantes opiniones inter-Α iij pretum

9쪽

pretum apertis rationibus eonserare, & inter eos quis melius

sentiat ostendere, magnum es iuuetutis compendium. ne cer-

magnam temporis iacturam faciant in iis perlegendis, quae aut omnino falsa, aut absurda plane & inepta arguantur. Sed haec omnia qualia censeri debeant tuum potius erit iudieare, quem & doctrina iuris,& rerum experientia extra aleam iridaisciorum omnium constituit, eui si sententiam nostram probari intellexero, animum ad grauiora mulid excitabis, & ad bene sperandum de exteris nostris lucubrationibus propensiorem efficies. QDd ad orationis formam attinet. vsus sum facili de nostris usitata dicendi ratione, ut quod i Poeta eleganter diactum est hue rectὀaeeommodari posse videatur, ornari res ipsa negat, contenta doceri. Nullius praeterea opinionem sum sequius nisi eius rationem subnecteret, neque magnopere curaui ut quae ab aliis decantata sint repeterem . eum parum glorius naducam alienis vestigiis insistere, aut id Lectoribus obtrudere, quod eorum auribus graue forte videretur. inscelitas enim esia ingenii putaui semper inuentis nihil posse adivisere non

quantum quis animo consequi Ubisit experiri. Saepe enim contingere animaduertimus, ut unius etiam deterioris sententia de

multos &maiores aliqua in parte superaret. Qirare, uir prudentissime quicquid est tuo iudicio prorsiis committo, qui ct iudia est aerimonia & constantia omnia recte diiudieare soles. omnia isque aequi bonique consulere , quae ab eo qui ad grauiora co tendat offerantur . Vale. & me qua soles beneuolentia pros quere. Tolosae ex gymnasio nostro diuoMIniundo sacro.6. Cal.

10쪽

Gulielmus Marius

Candido Lectori, S.

ENΤENTI A est omnium qui de aliorum

seriptis vere iudicium ferre possunt,amiceL ctor, nihil esse quod tam legentium animos ostendat . qui modiosa inseribendo prolixitas,eonir ue nihil esse quod tam eosdem reis creet, quam grata illa omnibus breuitas, qua singula pro ratione eorum quae tractatur peris' stringuntur. Od eum non ignorarent viri doctissimi, & nominis mei studiosis,imi, has quas aedimus luelibratiuneulas in breuius compendium eonstringi voluerunt i quorum iudicium prudentissimum nequaquam aspernendum eredidimus. Nam ut sapientis est doctorum sequi eonsilia, dc in rebus arduis eorum examen percunctari,se leuissisimi est hominis suae inniti prudentiae, potissimum eum de gloriae momento eontenditur. itaque cum has meas commentatiunculas patris meiaeeutissimi D. G.

Perreria, dc praeceptoris mei iurissiprudentissimi D. B. Fernandi elegantissimis limis leviganda, de poliendas eommisissem , non eis Umnino pi cuit disputationis nostrae fceeundior copia,sed

limanda esse nonnulla eensuerunt. Atque ut infinitos praete mitam quibus idem videretue te vix sine lachrimis possum praeterire, Michaes Chovata inaris,ime , quem nobis inuida dc praematura mors eripuit, cum ius civile publicἡ in hae Aeademia magno frequentium auditorum applausu subtilis,lmὶ interpretareris, & omnium oculos eum magna admiratione in te conuerteres.Tu nisi parcarum implaeabilium inhumanitas tantam gloriam Armoricae inuidisset, Maronem latinis numeris, Narotum gallieis ryhimis si non siperare, eertE aequare potuic ses.Tu nos, nostraque tuis elegantissimis scriptis ornare decreueras: pro quo in nos studio nihil aliud polluta repεdere,quam

ut mem

SEARCH

MENU NAVIGATION