Hermeneutica biblica generalis usibus academicis ab Altmanno Arigler, theologiae doctore ..

발행: 1813년

분량: 287페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

BIBLICA GENERALI s

. A D

ALT MANNO ANI GLEN,

. a. s.

VIENNAE, 1813. IN LIBRARIA CAMESINAE.

6쪽

PRAEFATIO.

Hermeneuticam disciplinam fere inde ab eo tempore, quo muneri docendi admotus sum, pluribus defectibus laborare intelligebam. Deis sideria, am praeprimis accuratioris systematis ordinem . qui omnes Partes ita complecteretur, ut nulla veluti adsuta videretur, aut loco suo

moveri posset, quod in Ernestiano interprete, 'quem secuta est institutio interpretis sacri

auctore doctissimo ac Cl. Greg. Mayer, non ita se habere, nemo sacile negaverit. Praeterea frustra quaerebam plures rationes CX egeticas, quas ab interpretibus in commentariis adferri videbam, qui husque ii jure nitebantur; vel saltem ita delitescebant, ut non tam generales, quam singulares leges esse Viderentur.

Denique per Eichhonnium , Planitium, alios-

7쪽

que gravissimos viros monitus intellexi , eam

partem, quae circa historicam interpretationem versatur, ne dic3m, Prorsus neglectam, certe . tam n pro ea, qua Pollet, dignitate minime

fuisse pertractatam. Quibus defectibus ut occurrerem, instituistionemque CL Major, quae tum temporis inrisum praelectionum Prae 3cri Pta erat, quaeque comparata cum suis aemulis sacile eis palmam praeripiebat, meliorem in Ordinem redigerem,

atque quα deessent, supPlere adlaborarem, provocabat me muneris ratio, quo perfunctus

sum. Quae, in hunc finem apta, in mentem

mihi veniebant, aut aliorum in libris sese mihi obtulerant, collegiorum opportunitate in

chartam conjeci, eorumque recnrsu singulis annis emendare atque perficere studui nec

alienus eram, ab iis aliquando publicae luci exponendis. At ut nunc jam prodire faceren),

vix ac ne vix quidem a me impetravi. Nonis dum enim eum ordinem mihi assecutus videbar, qui omnes partes eadem necessitate colia

ligaret, singulis opportunissimum locum tria huc ret, nihil praemitteret, quod sequi; aut

8쪽

vicissim subjungeret, quod praecedere debe-TCt, Omnemque, quae inde redundare solet, lucem adfunderet. Necdum jam omnes hermene uti carnm rationum copias in rem meam

Convertisse, aut in specie materiam de inter pretatione historica, eamque Partem, quae de explicando sed su tractat, Pro omni stro ambitu atque ita pertractasse mihi conscius sum, ut nihil, quod alicujus momenti aut plane ad interpretem dirigendum scitu neces-

sarium sit, desiderari passus sim. Nec exemplis adductis facile acquiesco, atque e V. F Pra primis multo plura adferenda fuisse scio. Et quid denique de stilo atque latini idiomatis conformatione dicam, quae a Puritate, concinnitate, ac Perspicuitate ea, quae in libro publice emisso desiderari solet, longissime abesse nullus dubito 3 Quumque sic ne mihi quidem satisfecerim, quo pacto aliis satisse. eisse sperem, qui pro majore, qua pollent, ingenii sagacia facile plures adhuc desectus

eruerint. .

Diu propterea vel iactatus fui discipulorum desideriis, qui molestiae dictata calamo exci-

9쪽

piendi diu pertae si urgebant libri editionem;

tandem vero ceSSi, ea Potissimum ratione Per motus, qua Ee ilium quoque impulsum, vel potius non absterritum Video , ut elementa . sua Hermene Utices N. F. in publicum emitteret, quaeque in eo Sita est, quod tentamina etiam imperfectiora disciplinae hermeneuticae, quae nostris demum temporibus solertius exincoli coepit, non adeo respuenda sint , ac in aliis ad ultioribus disciplinis , eaque satis me. riti habeant, si per ea , imo occasione eorum alii excitentur ad suppetias Suas conserendas, .unitisque Viribus disciplinam hanc perficiendam. Accedit, quod alia vitia, quae meo operi adhuc adhaereant, ejus generis esse in tellexerim, quae accedente oris explicatione, eti in subsidium vocato CL Iahnii Enebiridio haud magno negotio removeri atque corrigi

Usibus academicis enim unice prospicere

volui, atque si id consecutus fuero, ut huic fini pro desideriis nostri aevi aequi censores libellum meum aptum, aut plane aptiorem esse judicaverint, quam qui eum Praeivere, b

10쪽

Votorum Summam metam mihi attigisse vide hor. Quidquid monuerint, modo sine ira evstiadio, etiamsi severius, non tantum aequo animo feram, sed plane discendi avidissimus arripiam, et si datum fuerit secundis curis uti,

gratus in usum meum convertam.

Correctionem typi ob distantiam moderni domicilii mei a loco typographiae non ipse in me suscipere potui; subduxit se huic molestiae R. D. Adolphus Joannes Κoppmann , Theol. Doct. Stud. Bibl. N. T. Pros pubi. Proviso.

. rius, cui grates meas hic publice profiteor, quemque, Sin minus, quam optandum fuisset, a vitiis typographicis castigatum reddiderit lihellum, maxime venia dignum censes, quum Pro graVissimorum negotiorum mole, quibus

pressus est, non licuit et ea, qua Par ebi, cura in hanc rem incumbere. Quod vocabula syriaca hebraicis characteribus impressa sint, id quidem non fratum accidit mihi; ast ferendum tamen erat, eo quod typus amplius dif- serri non potuit, ea typographia autem, quae literis syriacis instructa erat, ob copiam ali Oxum laborum eum in se suscipere non Poterat.

SEARCH

MENU NAVIGATION