장음표시 사용
2쪽
ILECTIssi Muti in Christi Filium Nostrum MLXΙ
A UsΤRIAE , cui Aposto lica auctoritate concessimus , ut in Coadjutoren curumque Successorem eligi posset UENEABILIS FRATRIs Coloniensis , & Monaste mentis/ntistitis, in id ipsum consentientis. Uque a Nobis etiam ob provectam aetatem, graVissimasque ob causas enixe flagitantis,
3쪽
jam in utrisque nuper habitis Capitulorum Comit ijs clectum suffragijs omnibus, COOptatumque esse plurima cum jucunditate
accepimus . Praeter caetera Austriacae Domus ornamenta, propriis Regium Principem pietatis religionisque laudibus florere Nos ipsi, Vobiscum facile perspeXimuS, cum
quinque ab hinc annis aliquo temporis spatio hic apud Nos commoratus esset, neque ullis propterea testimoniis, cisii plurima luculentissimaque suppeterent, indiguimus, quin praeclare de egregia illius indole assentientibus Bonis omnibus judicaremus . Pro- Pterea nequaquam Obesse Nobis posse visa est: nondum plane matura muneri Episcopatus subeundo illius aetas, cum adhuc superstite atque incolumi Coloniensi, & Monasteriensi Antistite , cui successurus est , animum ipse una cum aetate in gerendis PM storalibus curis magis in dies confirmare possit, cumque in hoc ipso secuti Nos simus Praedecesibrum Nostrorum eXempla , qui antea ex Austriaca Familia minores etiam
natu, quam MAXIMILIANUS nunc siit,
4쪽
Eos enim, qui essent ex hujusmodi clarissimis & potentissimis Familiis optimeque de Catholica Religione meritis ad regendas delecti Ecclesias, quae praesertim in Acatholicorum finibus sint Constitutae , maXime ,
ipsis prodesse & considere posse existimarunt, atque abunde, quod deesset aetati, tamia spe utilitatis esse pensatum . Quin me moria repetentes sacros praeteritorum Ecclesiae temporum annales , Cum intelliga
mus multos ad Episcopatum evectos in ipso adolescentiae flore , eximiis statim virtutum fructibus exuberasse, quid ni magnas, egregiasque Nos habere causas in MΑYIXI ILI A No laetemur, praeclara Nobis omnia de illo pollicendi, cum suas explicare Regias animi dotes in Episcopatu coeperiti Ac jam nunc ipsum Deo vocanti obsequentem, suscepto ecclesiastico habitu , ecclesiasticis itidem ordinibus aliquot per Viennensem di ostrum Nuncium initiatum , ac plurimam sacris studiis pietatique naVantem Operam, nonne ad eXimium usquequaque insormari dicemus Episeopalis vitae specimen, atque illud exequi Beati Pauli monitum , dum ad Timotheum in haec verba scriberet: Nemo
5쪽
Molescentiam tuam contemnat, sed exemplum ino Fidelium: Haec Nos Vobiscum ,
VENERABILEs FRΑΤREs, libentissime Communicamus, ut nedum eXcellentium Virtutum
expectationem, sed praesens etiam eXcitemus in Nobis ac percipiamus gaudium eX redum daturo non solum in amplissimas Ecclesias Coloniensem & Monasteriensem emolumento , ac decore , sed in universam etiar Catholicam Ecclesiam, ac Religionem prae sidio atque incremento. In id ipse pares praessanti huic voluntati suae, opes etiam facultatesque asseret atque adjunget, & ex ma-Xima Austriacae Familiae dignitate , & ex singulari potenti stimor amantissimaeque Parentis, atque Augustissimi Fratris Germani gratia. In domesticis etiam praeteritorum temporum exemplis , jam a seculo XIll. repetitis , abunde habet, quos in suscepto ecclesiasticae atque episcopalis Vitae genere
non solum imitetur, verum etiam constam ii virtutum aemulatione rerumque geren darum opportunitate anteire possit ac prae' Currere. Sed inter Ceteros praeterire silentio non possumus , qui fama ac meritis eminet,
Cardinalem Andream ab Austria , quem
6쪽
Ecclesias Constantiensem , ac Brixinensem summa pietatis laude religionisque studio
moderatum esse non ignoramus . Catholicae praesertim fidei propugnator is fuit acer. rimus, commistbsque sibi Populos ab haereticorum tum praecipue grassantium pravi tate, sua vigilantia atque auctoritate tutatus est, ac EtherodoXorum etiam plurimos non minus virtutibus, quam consiliis suis ab e frore revocavit : Dum Anno Jubilci sim gulare suae pietatis exhiboret specimen ,s az:
e Belgio Romam sub peregrinantium ha
bitu latens advenisset , agnitus porro aistatim a Clemente VIII. in Vaticanum vocatus, hospitioque exccptus, ibidem in morbum incidit, quo in dies ingravescente, demum in paterno illius sinu, atque complexu , migrante ad Deum animo , moi mo dolore luctuque omnium extinctus est. Proinde merito magnum ipsius nomen erat, dum viveret, apud Omnes ejus temporis Romanos Pontifices, magna Iaus , actionumque admiratio. Nos item hanc illius memoriae laudem nostro hoc tempore in Austri,co Principe MAXIMILIANO renovandam esse, majorem in modum confidimus ,
7쪽
pressam ipsius regiae indolis praestantiam , quam praecipue Praeferet & confirmabit , cum maximo sucCedet oneri, & in gerendo S. R. I. Electoratu & quod primum ac prae- , cipuum est, in moderandis sacrarum Ecclesiarum Dioecesibus , Curanda animarum salute , divinaque gloria provehenda. Propterea eximia in illum paterna caritate in- , flammati, ac Sanctae hujus Sedis beneficiis eundem ultro prosequentes, jam quod nunc
ad rem pertinet . . . - o. . . . . . .
Sequitur Propositio Ecclesinum Colonum, asteriem informa confluem.