Hypocrisis Marci Antonii de Dominis detecta, seu censura in eius libros de republica ecclesiastica, præambula pleniori responsioni. Auctore Fideli Annoso Verementano theologo

발행: 1620년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

2쪽

MARCO ANTONIO

DE DOMINIS

OLIM '

ARCHIEPISCOPO

SP λ LATENS L

oc opus de Monarchia ROMANI PON-ΤIFICIS aduersus Rempubliam tuam, M. Antoni , eodem

quo prius Apostasiae tuaeon'sin auiuno, salutis tuae minori quidens iam spe,

no minori desiderio elaboraui, serius voto meo prodit in lucem, nec huius morae causas attinet dicere. Mihi, si lucratus te sim, satis cito sin . minus, tibi nimium cito prodierit, ex cuius lectione non nisi maius iudicium tibi

3쪽

accerses,certiorisque exiiij causam; ut ex hoc saeculo discedas eo damnabi- . bor, quo obstinatior aduersus apertissimam

everitatem.

Noli alteri quam tibi debuit osse ri hoc opus,cuiu* unius salutis causa conscriptum est; qui tuis erroribus, quos circa regimen Ecclesiae recens inuenisti, unus peris : nam dogma proprie tuum, quod toto opere stabiliri conaris: nimirum supremum totius Ecclesiae regimen esse penes Episcopos, intersie prorsus diuino u re pares. hos autem singulos uniuersalem potestatem basere,

ex ipsis quemlibet in sua Ecclesia δε- minum absilutum sty independentem esse, qui nulli mortalium, nisi ini Deo, actionum suarum Ecclesiasticarum teneatur reddere rationem: hoc, inquam,regimen,

ut est capitis tui figmentum per se absurdum,veteri Ecclesiς inauditum, primis prudentiae principiis aduer- sum,

4쪽

sum, Unitatis & pacis exitium, disecordiarum fomes & pabulum: ita illud non minus Anglia quam Roma exhorret, non minus Protestantibus quam Catholicis inuisum est; nec Puritanis placere potest, qui Episcopos, quales nunc in Anglia sunt, cane peius & angue oderunt ne dum quales tu fingis, absolutos rerum Ecclesiasticarum dominos la

turi sunt.

Itave tua , quam duodecim annorum studio excitasti, Respublica, ab omnibus sectis deserta unum tevx auctorem sic incolam habet, nec

plures videtur te vel viuente vel mortuo cives habitura; Vna tecum euanescet in ventos: nec in ea subruenda

5쪽

6cae ruinis erigas, Romani Pontis cis Monarchiam pro viribus demoliri: in quem errorem ut est iugi impatiens hominum genus nimium proni mortales sunt. Nihilominus a tuis

scriptis nullum Ecclesiae Catholicae periculum impendere censeo, nec illud propulsatum venio. Nam Volu- men tuum mole vastum plurimi nec semel inspicient: ex illis qui inspexe rint non pauci, ubi viderint in eo nonnis argumeta vulgaria, trita Patrum testimonia confusa methodo, nullo

pondere, numeri tantum cauSa centies repetita conglobari, oculis vix usurpatum statim abiicient. Quod si quis taedij victor librum tuum a capite ad calcem usque decurrerit, nae ille mirabitur tot ineptiarui dictorum inter se pugnantium immane chaos, famae colligendae causa velut doctum.eruditum opus, & duode

6쪽

quopiam mentis compote in lucem

proferri potuisse. Ita puniris in quo deliquisti, dedecus refers unde gloriam sperabas. Ecclesiae Catholicae scriptione tua prodes, qua illi nocere maxime Voluisti. Nam deficies a Catholica, n

nullos titulorum tuorum inani granditate commoueras . Primas Dalmatiae &Croatiae factus,Protestans Protestantes ad magnas spes Vano gaudio erexeras, qui te parem titulis tuis doctrinam tecum ferre arbitrabantur . Et sanὸ si tacuisses, sapientem te plurimi existimassent, nec tam facile fuisset Catholicis,opinionem , quam de te illi conceperant, refellere . Verum scripsisti contra quam multi suaserunt : Opus quod tanto hiatd. promiseras,tandem edidisti ; de quo illud tibi audeo promittere , num-

7쪽

quam Protestantes qui sapiunt glo

riaturos esse.

In eo enim Reipublicae tuae, quam struis, fundamenta omnia ipsemet euertis: Romani Pontificis primatum non saepius negas, quam asseris: nia hil est a te contra Pontifices dictum, cui non sit eti m contradictum: deniaque non semel aut iterum, sed toto opere perpetuo tecum ipse pugnas mirabili caecitate , tantaque quanta homini,pr sertim in studiis enutrito, contingere vix videtur,nisi diuinitus incussa caligine, potuisse. Nimirum

qui deserit Ecclesiam, sapientiam deserit; qui fide Catholicam abiicit, una mentem amittit; qui ferocire volunt in petram, super quam Christus posuit Ecclesiam suam feri miris sunt,qui de pumant confusisnessuas. Non

excutio conscientiae tuae latebras, domestica vitae tuae dedecora non evulgo

8쪽

m 'ugo, quae celare tu cupis: Dei iudicio reseruentur,qui spectante olim mundo ponet abominationes tuas in medio ocpudenda tua in faciem tuam reuelabit. Confusiones tuas loquor, quas ipse loqueris ; dedecora, quae tumet profers in lucem. Scripta tua, quae famae comparandae gratia evulgas, haec dedecora tua sunt, in his confusiones tuas

dsumas. Quid enim turpius, quam, quod dixi, a teipso in tam longa scriptione perpetuo dissidere , nihil aia

1erere uno loco, quod alio vel eodem . non neges. nihil mgare, quod non affrines, in rebus omnibus,maximis, minutissimis , tibi ipsi contrarium esse, atque ita contrarium, Ut perfectior contradictio vel magis in termi

nis ne fingi quidem possit Z Quid e

nim Vt verbis, quibus S. Augustinus

tecum agam) tam male existimasti, noni . A s dicam

9쪽

aecam de christianis omnibus sed de toto genere humano, Prciastantibus non mianus quam Catholicis, ut crederes tua scripta in manus aliquorum non potuisse Ne-nire prudentium , qui hanc foedam inconstantiam vanitatemque scriptionis tuae, perpetuam prςsertim & ape

tam non aduerterent, contemnerensi

exsibilarent λ sperare potuisti, te tam facile nomen magni Scriptoris assecuturum, si ingens volumen edidis.ses,in quo nihil eruditum , nihil elaboratum , nihil exactum sit, sed tantum ex variisAuctoribus corrasς, pugnantes inter se, male cohaerentesque sententiis 3 Ad haec, opinor, obstupescis. credere non potes te toto libro tuo ita semper immemorem tui esse. haec a me fingi putas, quo te des o mem, & apud Catholicos Lectores doctrinae opinionem tibi detraham.

Nihil fingo, Antoni, nihil exaggero:

10쪽

non Oratorie sed Latine me loqui

scias, nec verbis amplius tecum agam, sed rebus .e ii, cris In hoc opere huius immanis inconstantiae exempla innumera, clara, perspicua, illustria continentur, quae te tuis dictis ita constringunt, Vt numquam possis euadere. Tuo disces exemplo,

vel discent alij , quam recte dixerit . Magnus Gregorius , hmticos dum se ias ei=.Lforat ostendi sipientes appetunt, intus per stultitiam elationis suae vinculis ligari. Verum priusquam Opus ipsum aggredior , de Epistola tua praefa-xoria pauca icam, qua Catholicis Episcopis teipsum tamquam nouum nostri saeculi Christum ostentas qui' perditam ouem, Catholicam scilicet Ecclesiam, inter θinas deIctorum nonrorum latentem, tuis humeris inuentam afferas, Ut numquam amplius lateat, et schismate laceretur. Hac ego Psa

SEARCH

MENU NAVIGATION