Hypocrisis Marci Antonii de Dominis detecta, seu censura in eius libros de republica ecclesiastica, præambula pleniori responsioni. Auctore Fideli Annoso Verementano theologo

발행: 1620년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

,7ε M. ANTON LI DE DOMINI sdisputator, consequem esse putas: potui detent in profecto Vicario si 'o Christus hanc potestatem reliquisse, si vel necessariam E

clesiae suae vel utilem iudicasset, nec tamen

1 hac de causa Deum putasset hominem Christi Vicarium sapiens aliquis, nec propterea illi thus adolendum dixisset, quia Vicaria & delegata potestas quanta quanta est)semper auctorem suum colere & venerarii deber. Causa cur Vicarius Christi hoc non possit, vera est, quia Christus hanc potesta tem illi non reliquit,nec eam deberi Vicario Christi probauit antiquitas. .Voluit enim Christus,carnalis coniugij iura firma S pe petua esse,quae nullus mortalis sed sola mors solueret. Igitur si sapores , hinc colligeres, Pontificem Romanum non seipsum Deum facere, nec omnipotentiam sibi arrogare,sed certis Vicariae potestatis finibus quos sapientia diuina praescripsit, semper antiquitas agnouit) esse contentum. Itaque societatem non dedignatur aliorum:cum Epistopis Episcopus est, ceteri non consecratione, sed tu risdictione superior: cum Christianis Christianus est, non iure Christianitatis, sed auctoritate praestantior, denique cum hominibus homo est, si naturam spectes: purus,s vitam; non ut tu calumniaris,im purus. Diuino

hoc iudicio relinquendum tibi fuerat. Quid

192쪽

HYpo CRISII DETECTA.

tu iudicas alienum seruum' quid tu in com- i. r. , .munis Domini nostri ossicium superbia si rumpis' quid festinas ξ abest propius , quam tu putas, dies illa quae omnes nos diuino tribunali praesentabit, ut referat unu ui ueprout gesiit in corpore suo,sive bonum, suem ib. '' tum ignis illa reuelabit , quis impurus fuerit; iC0x3. tunc munistina sent consilia cordium , tunc co . apparebit, num Christi vicarius veram diuinitatem furtiua superbia affectauerit, an tu falsam illi calumniam audaci malevolentia impegeris. Hic Romani Pontificis sensus est: quod ego verbis, ille fictis loquitur , dictaque tua vitae innocentia', qua nulla est illustrior oratio,

confutat.

Nihil addo: te tantum pauca hortor. Si sapis,cede veritati, aduersus quam quo vastius diducis fauces, hoc magis tuam pectori immanentem foetorem exhalas. Ne te ingeras scriptioni, qui tanto oneri neque par ingenium, memoriam vero prorsus imparem habes. Scribendo nihil aliud obtinebis, quam ut inimicis titis sis risui, amici S gemitui,& - tibi occinant illud B. Iob: Vtinam taceretis,ut Iob 1 3 s. putaremini sipientes t Si pergere vis, saltem cura ut inscribendo modestior sis & consideratior, ne temere quidquid in buccam v rit effundas nec tumultuarie ex omnibus

193쪽

. . Aia ctoribus quidquid arriserit,libro tuo ins ras. Libra tua verba, & expende. Sci4s, im- η modestiam ferocem fatuam, secumque pugnantem disputationem , thdicium esse nonsbium fidei sed etiam vitae non purae. Aud L .1ri' An brosium. Quando animus inquit,incerto ς' ' δε' lubricis motu malitiae findiu atramento, crud sit iis furere succensus,etiam corporalibus f liis incitatur, luxuriaes cupiditate praecipitatur in facinus appete ae salutis alienae: Iunc mignum est diluuium, omnibus pariter ingruenti

bus passionibus: tunc se insipientia, inius Atia,

temeritas,improbitas, perfidia de 'periorepar- . te, tamquam cataractae mentis videntur est undere. Haec Ambrosius: quae si considerasses, - cautius fortastis modestiusque scripsisses,ne cpie tanta mole ineptiarum quas insipientia,ealumniarum quas iniustitia, contradjctio- num quas temeritas, contumeliarum quas A m probita , haeresse m quas perfidia solet effundere, obnoxium te feci fles Ambrosianaei Censurae, te non una peste laborare, sed ad 1Venena deprauataeimentis etiam cuneagri corporeae obscuritatis accedere, Neque t men hac in re praecipito sententiam meam, quamuis omnium indignissim's tu sis, cui

sust cio parcat, cum de Catholicis Episcopis

Praes. n. 3. scribere a leas, omnes penitus tenebrosos esse,. Catholicams Ecclesiam in Praelatis suis totam

194쪽

HYPOCRI SIS DETECTA. I

carnalem se munilanam esse, vixi alium quam carnalem se mundanum Christum agnoscere.

Cui calumniae tuae cum D. N a Zian ni Ca' N-λn'. tholica respondet. Rei veritatem magis curo, Orat. pro

imo sollim curo:hoc enim me veI condemnauerit, mel absoluerit: hoc miserum vel beatum reddide- irit. At quid alijs videatur,nihil ad nos,quemadmodum nec alienum somnium. Non ita aliis videtur. Euid vero Z an ijs, qui vertigine correpti

sunt,terra fixa ct flabilis esse videtur diuocirca fac prius Mem sanos eos esse, qui de nobis ita

sentiunt, ac tum nos admone, ut meliorem frugem induamin.

Non possum fidem facere, Antoni,te sanae , mentis esse ξpossem contrarium ex tuis dictis euincere, cum dicas illa ipsa, quae neminem sanae mentis dicturum tu ipsemet praedixe- 'ras. Duo accipe exempla. Alterum ex lib. 2. C. 2.n. f. Omnes Aponsolos,inquis,fuisse a Chri- isto immediate vocatos, nemo sanae mentis dubitat. At tu ipse cap.seq. n. 3. de quinque ApO-

stolis, Iacobo Alphari, Thoma, Bartholomaeo, Thaddaeo, Iuda Iscariota, dubitas an sponse an vocati ad Christum accesserint. Necesse est,in qu is,hos multitudini illi discipulorum vel sponte vel vocatos fuisse aggregatos.

Secundum ex lib. s.c. 8. n. 6. Dicis, petro non

195쪽

I78 M. ANTONII DE DOMINI s

inquis, Apostolos indiguisse ab alio , quam a

Christo,nemo sinae mentis dixerit. At tu lib. eo- 'idem c. II m. Iq.de Petro Apostolorum Principe hoc dicis, dum vis eum a Paulo fuisse correctum quod in fide erraret. Iam, inquis,

etiam post susceptum plene Principatum ipse

eget consirmatione n structione correctione a noui imo Apo stolorum. N on vides te vertigine laborare, tuoque testimonio conuinci sanae mentis non cne ' ut mirum non sit, ii tibi λCatholica Ecclesia supra Petram fundata moueri, & a vero Christo ad carnalem conuerti videatur. Imo lib. 2.c. Io. n. I. pari audacia scribis,

ridiculu esse quod nos insectemur apostatas, praesertim iuniores, qui ad Reformatas Ecclesias deficientes ducunt uxores, quasi libidinis causa hoc faciant. diuasi vero, inquis, ram non liceat pasiim nostris Sacerdotibus es Religiosis absque mya commigratione impune ad exemplum plurium Cardinalium se uisicopo- rum, in omnem libidinem se effundere: cum in Reformatis Ecclesiis sancto matrimoni, vinculo, summa libidinum nostrarum libertas in istis confugis coerceatur. HAEC tu palam falsa dicis. Primo , nostros Sacerdotes , imo Religiosos, θposse impune se in omnem libidinem passim cffundere. Secundo, vos apostatas in Reso malis Ecclesiis una esse contentos. Hoc qui

196쪽

HYPOCRIS IS DETECTA.

probast Cur potius aliis Ministris vestris non uentiamur. Qui palam talentur,contu ia in sylv. Cres-Lutherum, Sacerdotibus non extinguere vago corr.mor.

libidines Sed liqc omitto,quia video,ista a te p 33 nostri quide Cieri accusandi ,sed multo magis tui ipsius excusandi causa dici, ne puteris a nobis libidinis causa profugisse. Duabus rationibus lianc a te suspicionem tacite submoues. Primo, quod ex iunioribus non sis, qui praesertim ob libidinem deficiunt. S AEundo, quod tibi in Catholica libidinis palam explendae commoditas fuerit. Sed neu tra ratio te liberat. Falsum est enim, esse plerumque iuniores, qui libidinis causa aposta- , tae fiunt. Seniores fere sunt, adultae robusta que nequitiae, quorum ossa senilia implentur vitiis adolescentiae suae: quibus diuturna foediatatum consuetudine corruptis, tanta caecitas imentis, quanta haeresis est, iusta poena debetur. Tales sunt, quales illi, quorum uni Daniel olim dixit: Inueterate dierum malorum, Daniel I 3, nunc venerunt super te peccata, quae prius operabaris: species decepit te, o concupiscentia subuertit cor tuum. Deinde quam uis Catholica Ecclesia numquam impura flagitia vel in Sacerdotibus vel in Religiosis poena corporali assiceret quod tamen nemo nescit esse Olsissimum in nihilominus multa alia grauia sunt, quibus moueri possint ut profugiant.'

197쪽

t8o M. ANTONII DE DOMINIS

Primo,conscientiae carnificina,quae tolli nisi haeretica persuasione non potest. Secundo,

infamia: quia Sacerdotes & Episcopi, si qui palam impuri sint, infimae plebis ludibria

fiunt. Tertio, verecundia, qua non possunt non saepe perfundi SI confundi,cum concionatores in istiusmodi scelera inuehentes audiunt , quibus concionibus per ora populi

traducuntur. Quarto , bonorum consortium , quorum vitae puritas eorum oculos

perstringit, illisque foeditatem suam exprobrat. Quinto,quod proles infamis & illegitima sit. Sexto denique, quod legibus vivant

obnoxij S poenis concubinariorum,quq graues sunt: a quibus, quamuis inpraesentiarum im munes aliquando sint, quando Praelatum nacti sunt, qualis fortassis tu eras,qui reliquis indulget scelera, quibus ipse indulget; numquam tamen securi sunt, cum possit fieri, ut successor maioris zeli futurus sit,uel ipsemet ex dissoluto seuerior euadat. Itaque suspiacione, quod libidinis liberius explendae causa perfuga factus sis, te non satis liberas; potius hoc tuo ex mendaciis conflato Apologetico suspicionem auges. Nihilominus in te Vnum moderatior ero, quam tu in Catholicum Clerum uniuersum . non te damnabo scelerum,quae mihi non constant. Dei oculis in committo, in cui conspe procidunt uni- uersi,

198쪽

HYPOCRIS IS DETECTA. 181 Qνersi, qui descendunt in terram. Solus enim, in uit S. Augustinus, Deus videt quomodo ca-ant uniuersi, qui caelestem deserentes conue sationem , in terra cupiunt beati apparere , hominibus non viden3ibus ruinam eorum. Tantum moneo, si castus iis, ne vitae puritatem turpi scriptione infames, ne mendaciis aduersus Catholicam agas, ne videaN in te con- Αhbtii 'demnata, quae falso in aliis criminaris. Atque adii. Rus-la ic Censuram praeambulam abrumpo nec sin . tamen te desero , quem reliquo Libro alloquor.

199쪽

CEN svRA haec Fidelis Annosi Verementani praeambula Responsioni pleniori contra Libros de Dominis, digni isima est quae praelo committatur. Quod censeo 2. Nouemb. M. DC. XIX.

sv MMA PRIVILEGII.

LBERTUS & Is ABELLA CLARA Ev-GEN1A Archiduces Austriae , Duces Bat-gundiae,Brabantiae,&c. Serenissu ni Belgarum Principes , Diplomate suo sanxerunt: ne quis Librum cui titulus est, 'pocrisis I farci Antoni' de Dominis detecta, seu censura in eius Libros de Republica Ecclesiastica ,praeambula pleniori re fonsoni, Aucitore Fi- . deli Annoso Verementano Theologo , praeter Balti saris Moreti voluntatem intra sexennium ullo modo imprimat, aut alibi terrarum impressum, in Inferioris Germaniae ditiones importet, venalem vehabeat. Qui secus faxit, confiscatione librorum &alia graui poena mulctabitur ; uti latius patet in litteris datis Bruxellae,m. Decembris, M. DC. XIX. Egbertus Spitholdius Plebanus Signati De mitte.

SEARCH

MENU NAVIGATION