Advertentia et reconventio adversus M. Stejartii impertinens & Laciniam Sabbatinalem 20. Junii 1699

발행: 1699년

분량: 6페이지

출처: archive.org

분류:

1쪽

I. Animum advertere dignetur Steyartius linguae vulgari, juxta quam sine mendacio simpliciter asseritur pluribus casibus, quod vel ab uno solo auditum est. v. g. intrat aliquis maius Collegium locuturus D. Praesidi: respondet Portarius, non est D. Praeses in Collegio : exit & mox obvianti in platea dicit: putabam loqui Steyartio, sed non est in Collegio. Ita omnes io'quuntur quotidie, nec addendum pro cautela putant, intellexi ex Portario non esse eum in Collegio. Similiter intellexit aliquis ex vicino Maioris Collegii, Sicyartium qui foris fuerat, rediisse: resere aliis simpliciter: Steyartius rediit. Alius a famulo Bedelli vocatus est ad congregationem Facultatis hora octava . mox socio obvianti dicit, est hodie .hora oetava congregatio Facultatis: nec addendum putat, se id audivisse ex famulo Bedelli.

Alius in cubiculo audit viso nemine a muliercula proclamari conchas venales: descendens ait domesticis: Sunt in platea conchae venales. Alius, quod propius accedit casum vexatum, convenit Fiscum Baccalaureorum Theologiae assignaturus primam

Julii pro Disputatione : respondet Fiscus, prima Iulii asse signata est ab alio, cui praesidebit Steyartius: abit ic obvianti socio sine mendacio simpliciter refert: Prima Julii assignata est, qua praesidebit Steyartius,nec addendum putat, se id a Fisco audivisse. Idem sexcentis aliis casis bus ostendi potest. Et hanc loquendi formam Procuratores Sc juris practici saepe sequuntur in declarationibus, in quibus nec additur ratio scientiae, nec juramentum. Pro confirmatione offertur, nec exigitur. t. Advertendum est testes vexatoi nec juramentum pro sua assertione obtulisse . nec unquam voluisse praestare, nec a jure exigi in simili materia, praesertim ubi de

2쪽

de possessionis turbatione dumtaxat agitur ad quam probandum, minimum sussicit, uti ostendit Rebutas de materiis possessoriis. In hujusmodi declarationibus solet exigi a testibus ratio scientiae, quae juxta Juristas est, anima testimonii, quia inde totum suum robur accipit. testes autem praedicti rationem scientiae munitam habent plus quam quindecim omni exceptione majorum testimonio & subsignatione, testantium Lovanti fuisse rumorem publicum, quod Doctor Damen prima Iunii praesideret, & se ita ex variis conjecturis credidisse, etsi thesibus imprimeretur nomen Praesidis Steyartii: imo &ipsa Maii Lovanti sparsum fuit & a pluribus sincere creditum,quod Doctor Damen prima Junii Disputationibus Theologicis praesideret ; atque ita 3 o. Maii testes illi per litteras vel aliter facillimo id potuere intellexisse a pluribus sincere credidisse.

3. Advertendum, certissimum esse minores rationes

sussicere ad asserendum aliquid simpliciter sine iuramento, quam ad id jurandum, sicut in supradictis casibus v. g. quibus dicitur, Steyartius non est in Collegio, redivit,

est hodie congregatio Facultatis &c. nemo prudens.ob authoritatem unius id volet jurare, quamquam ostensum est simpliciter sine mendacio asseri. Minora etiam motiva requiruntur ad asserendum futurum aliquidquam praeteritum, circa quod major certitudo haberi potest: testimonium autem praedictum continebat praecipue materiam futuram. Nempe 3 o. Maii declarat primam Junii esse assignatam, nimirum sicut disputaturi apud Fiscum diem suum assignant, qua praesessurus esset Disputationibus Theologicis Doctor Damen. d. Advertendum quod Alexander III. Cum tu aelestibus benigne velit interpretanda dicta testium: Nos, inquit , dicta testium benignὶ interpretari violentes ne periurii

A et reatu

3쪽

reatu notentar Sc. Non enim, addit in hoc cap. celeberrimus Canonista Nicolaus Rodrigura Fermosinus , dictate iam calomnianda Antsed juvanda. Ex doctrina Bariholi in Rubrica de rerum divisione cot. P. et in I. de quibus J. de Leribus, cum talis quos in hoc articulo referi Marti in emporio sit.

Nunc bonorum omnium iudicio relinquitur, an iussiciens ratio Steyartio fuerit tam immaniter clamandi, jurandi , scribilandi contra testimonium praedictum, praesertim cum vero simile sit a testibus esse declaratum se id a fide dignis intellexisse & sincere credere: procuratorem autem vel Practi m id stylo suo vulgari expressisse. Judicetur, an potius comite judicio destitutum non fuerit juramentum, quo solemniter in Scholis Theologicis iuravit Stet artius, nunquam se cogitasse, quod sineret prima Junii Doctorem Damen suo loco praesidere. Cui bono tale iuramentum, cum quo optime consistere potest sinceritas testimonii praefati 3 Si testes sint rei falsitatis, probet id in iudicio legitime Stejartius, potius,

quam impotenti clamore extra tribunal pacem & aerem verberet et quin aperiri potius , quam claudi curet viam iustitiae, si se satis fundatum existimat, nec contra omnem iustitiam in sua cathedra & causa simul agat partes accusatoris re testis& judicis & executoris sententiae. Deinde ut testes praedicti accusari possent, nequaquam tamen eos accusare liceret Sicyartio qui etiamnum est in reatu publico ; siquidem non solum theses eius de vectigalibus fuere damnatae, sed etiam mandatum fuit, ut coram consilio Brabantiae aut Procuratore Generali personaliter responderet, quod practici vocant, respondere

PEDE LIGATO. Ergo ab hoc reatu se purget , privo

quam alios accuset.

Purget se prius a testimonio. quod de Eruditissimo

4쪽

Domino Cornelio Verschuren piae memoriae S.Theologia: Licent. dedit Ducissae de Homeyn juxta declarationem ejus infrascriptam. Neus Isa belle de Merode par lagrare de Dira Da esse de Stesvici mi edin uina uise de meser-

leo Oc. declarans estre veritabo , qua Poccason de la -- cance d Me prebende a Cele, qui estoli de nostre collation, Monsem se Diaeur Stoaeri Vicaire de Bois Acque nous est venuet oir se dire en substance, que D M. Corn. Veschuren Licentiem Theologie e Foli nn homine pisux, ct que pstur Uire simple anoire it avolt baen Hula recommander, mala potat pour ei ire De en : Dis quil am vovisait potnt Padmettre a enundre Iescensissimi, parce quil serpit m grand J ansniste ea Rigauriste,s ae ne opinion qui serpit repromee ge P Eglis , nous regu

rant neomoins,qu abant de conferer audit Verschur en Ddite probende de sese, nous avions uouta renuder a fon examination,pour prevenir ses d callec, quit auroii cu en apres eo tre le

Si erat vir pius & ab ipso Meyartio ad smplicem Ca

nonicatum commendandus, qui esse poterat magnus Jam senista aut Rigorista ec doctrinae ab Ecclesia reprobatae PQuam defecerint Steyartium huius testimonil probationes, novit ipse ex duabus in Consilio Brabantiae valde sibi pretiosis litibus, in quibus praefato D Verschuren omnia, quae petiit, cedere coactus est. Purget se prius a testimonio de inc pacitate D. Sleuiuens& de convivali sententia ex autoration V, qua eum exuit Pastoratu oppidi Byndo iensis, quem post peractum conrevivium, Post infusos illi plures vini scyphos csanitates v

cant

5쪽

cant) turbatum & invitum & inducias usque mane petentem compulit ad examen in loco convivii & in consortio convivarum & adversariorum: sic examinatum declaravit in idoneum & o Pastoratu dejecit sed quam injuste, declarat, sententia, cujus copia sequitur : In defaech υoor onso ciael van Ani ei pen, ais Rechter Aor An Apostoli chen Stoel gedelegeeri havende ingedecideeri tussi hen

minge, Iso ferien Ur ende declaret en , dat den Heer plichtigendoor de Acte Dan An iet. Novembris Anni 16'i. Inhibuis, se Domino Actori, ne se ullo modo immisceret functionibus Pastoralibus Ecclesiae Parochialis Eyndo vi- ensis, de perperam eundem Actorem amovisse ab illimitata deservitura Curae praefatae Ecclesiae Parochialis,

nec non dictum reum com demnandum esse , prout condemnamus, ut inhibitionem tollat & D. Actori praefatae curae liberum exercitium relinquat, ac ulterius in damna & interesse, quae idem D. Actor passus est & passurus ratione dictae inhibitionis re amotionis a i praefata deserv itura, uti etiam in expensas huius litis, taxa nobis rc- servata. Lecta, lata, & in scriptis promulgata per R. Ad m. ac Ampliis. D. Ossicialem Ani verpiensem die i . Novembris is 'S. Purget se prius Steyartius ab attestatione qua Doctori Huygens aliisque adhaerentibus clanculo adscripsit gr. articulos, ex quibus vix duos ab ullo eorum fuisse traditos potuit ostendere, dum ad probandum fuit compulsus, putavitque se absolutum dicendo epistola d. Nunc

quoque eatenus acquis simus ut quod dicunt se non sentire ex a i cutis accusatis , plane credamus. Bre-

6쪽

Brevitatis causa omitto vel differo testimonium sive iudicium quod nuper Regi tradidit de capacitate Eximiorum quorumdam requisita ad te ctio nem Catechisti

cam vacantem.

Omitto pariter exhibitam nuper pro majori Collegio contra quatuor Bursarios Collegii Pontificii attestationem declarantem , quatuor illis Bursariis ex bonis Scen- delensibus numquam plus solutum fuisse quam annuo roo. fiore nos, de qua plurima dici possent. Omitto etiam recentissimum testimonium duorum Majoris Collegii

Procuratorum in eadem causa productum, quo testantur Bursarios Majoris Collegii extra specialem caritatem annonae ali o. florenis & quinque stularis annue , sic ut ex iis insuper sex vel septem circiter florenos per bonos computus recipiant; ac proinde tribus assibus cum medio circiter per dies singulos ali. Nil modo de hoc testimonio. Sed si illud verum est. mirum sane cur Steyartius nuper institerit ut per Universitatem pretium mensae Commens alium augeretur et insuper si verum sit illud testimonium , profecto e re boni publici & totius Academiae foret, ut o Majori Collegio prodiret brevis aliquis tractatus de Re OEconomica. Ergo Steyartius prius trabem ex oculo suo, quam festucam ex oculo fratris, conetur ejicere:

SEARCH

MENU NAVIGATION