Funeralia Mariae II. : Britanniarum D.G. reginae, Guilielmi III. augustae conjugis

발행: 1695년

분량: 118페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

51쪽

36 FUNERALIA

Sed nihil ista juvant, stat inexorabile lethum,

Parcarum rigidam potuere haud flectere trigam, Quin potius minuisse Illius suspicor aevum. Te Rex, Te populUs tuus , atque Senatus egebant, Quamvis Summopere indigcant, Tu deseris orbem, Hinc Te praecipiti fato gens plorat ademptam, Praeluxti cunctis , veluti sol aureus orbi, Clarior exemplo morum , & probitate coruscas. Tamne immaturo Tu funere mersa jaces hic λNempe Piam Sanctamque adeo juvenilibus annis Atropos adspiciens , vetulam tum credidit esse. Infaustus Parcarum error i Sic rapta recessit, Nestorios annos quae vivere digna pUtata est. Quid non Parca capit λ tumulo pretiosa recondit, optima praedatur,manibUSDe rapacibus aufert:

Quam Libitina furit i Nostras rapit undique gazas, Eripit & nobis charissima pignora quaeqUe,

Eripit ex gremio,bustoque reponit avara. Praecoces nimium fructus Proserpina carpit,

Linquitis ergo nihil mortalibus invida fata pDebenturne igitur vobis lectistima nostra ξQuod vile ost temnit, vulgaria fercula spernit Mors fera , Regali vescuntur funere Manes. Heu Parcam invisam i quae sic furibunda per orbem Saevis , in quosvis atroces injicis ungues, Quam severe acuis Magnorum in funera dentest Sanguine Nobilium crudelia spicula tingis , Nec genUS, aut Virtus, pietas non profuit ulli :

52쪽

MARI E REGINAE. 3

Ut rabidus stimulante fame omnia devorat Ursis, Ac lupus insidians pavidum divastat ovile, Non curans nivei sit an atri velleris agna, Sic quoque non parcit mors Magnis, invida cunctis, Nostra licet Princeps generosa ab origine nata , Et quae taminei fuerat primaria Sexus, Annos Phoenicis longaevos vivere digna. Serica vituperat sicuti villosa , parique Disparibus letho sternuntur corpora lectis; Injicit illa manus Summis , non eXCipit Ullos,

In mundo tantum qui dignoSCUntUr , honores, Regibus ut parcat, nUllo corrumpitUr auro; Mille modis homines miseros haec lana fatig t,

Usque adeo hoc rigidum est,& inevitabile fatum, Tam de plebe fati , quam Regum sanguine creti, omnia sed Lachesi jam sunt obn ia diras. Nunc quoniam in terris haec lux brevis occidit illi, Britones & Vissi tali tantaque Maria

Haud digni, maneat nostris innexa medullis Fama , decusque ejus, prudens regimenqUe Thronusque. Interea exsurgens Regina , ex Marmore clamat, Siste Anglus, subito morientem conspi CC memet, Respice me , me conde animo , me in pectore serva. Talibus orsa modis conVersia ad Conjugis ora, Tu Gulielme potens, sume arma, & strenuus esto, Magne Gubernator Belgarum , acerrime bello, Europae pestes Gallos, haec monstra fugato.

Bella geras, s nota pro lege, & gente Britanna,

53쪽

38 FUNERALIA

Gloria crescit enim spinas discriminis inter. Adspicit e Coelo Deus ultor, fortiter insta, Ardua agenda Tibi res est , magnique laboris.

Europam patulis servare cX gutture rauco

Gallorum Rogis , Cacus hic crudelis δc ipse est, Praedo ingens, raptorque , latro, pejorque Nerone; Hic Romam incendit , sed serior ille Tyrannus oppida vastavit , spoliavit, templa redegit

In Cineres , altas turres ad sydera structas

In nihilum , viduis , aris minimcq Ue pepercit, Non rebus sacris , Et ectorisque sepulchro, Urnam diffregit, corpus nudavit, & ossa Calcavit pedibus, facinus vali morte piandum lTu cai e vindictas, Junctorum atque assere causam, Ense triumphabis , Domini confide sub umbra Hostili turma crudeliter undique cinctias, Saepc evasisti, veluti Leo fortis & audax, Obsessus canibus , volat hic pcr tela per ignes,

Attamen evadit discrimen salvus , OVansque. Ut pius AEneas circumdatus Undique turmis, Myrmidonum , Dolopumque manus effugit iniqUas. Te medias inter strages , cladesque tuoriam, Reddidit incolumem Dominus, solioque locaVit. Te conservavit post mille pericula tUtum, Restituitque tuis ereptum ex ore lUporum.

Hoc superum favor, δί divina potentia Coeli Saepe Tibi fecere , inter media agmina Campi. Pars animae dilecta meae, Tibi linquere vellem

54쪽

Sit modo fas , quos isva mihi rapit Atropos, annos: Quam doleo esse opus abruptum mihi nobile pacis lSed quanquam h ud potui pacem componere ViVa, Quid scis, post obitum citius ne optata resurgati Noli te nimium , densis stipata catervis Quando acies hostilis adest, miscere phalangi,

Non Te Brittannus potorit, non Belga Carere, Te caruisse illis pcrusic, & summa ruina est. Ergo tuae parcas Vitae, nec prodigus esto Corporeae molis , solidae stent robore Vires. Tecum Belga tuus, recum Brittannia vivit, Et tecum moritur, sors est communis Utrisque. Exitiumque tuum est illis certissima clades. Non obeo , ast abeo , tςrris mea fama manebit: Sic ait , & gemitus h*c ultima verba dederunt, Sat vixi, dixit, tumulo caput abdidit atro.

En jubar exsurgens tumulo se sydeiis instar Collocat in Caelii subito, velut Astra coruscum, Zodiaci signum supra Cpeleste Leonis, Clarius clucens Pollucp, & Castorρ faustis: Nempe ibi splendebunt justi super aethera, Solis

Consimiles rapidi, ut rutilo cum lumine stellae. Sed quid nunc Anglis restat, nisi magna ruina PCum cecidit miseris tam firma coJumna Britannis, Virtute & meritis nulli cessura priorum,

Occidit heu Atlas, R ni qui fulciit axem, Occidit heu Princeps annis dignissima longist Sublatam ingemuere omnes, sed prae omnibus Angli,

55쪽

4o FUNERALIA

Qui nunc , ut referant Illi quae praemia possunt, I cfunstam celebrant, a caeca mortis opaca Oblivione suam servantque , coluntque Mariam Quid manet in torris , hac visa Principe , Visu Dignum nunc ξ oculis hic nostris occubuit Sol Laetitiae , Belgis Anglisque dolentibus Una. O Regina vale, salve Pietatis Amatri X, Virtutisque vale , valeas sub marmoris Umbra, Elysiisque vale in campis, Regina Valeto,

Gratius AEtherea Domini quid quaeso quiete Jam Tibi Calesti poterit contingere in aulatΙ Ρroba, cum Superis felicibus Utere fatis, AEternum 5 Formosa vale, o siavissima Princeps, Tuque pia umbra vale, inferias & justa sepulchro Solvimus, ast animo largimUr Vota , precesque, Mens tua syderea SanctiS conregnet in arce. Nectare, & ambrosia Coelesti vescere abunde, In Coelis requiem cape perpetuam qtae Coronam di Donec membra cavis hodie sopita cavernis,

AEthereae revocata tubae m- Uoce resUrgant.

Ergo ego, qUid cineres memorem, quid marmor, & urnam , Haec quoniam vivit . dum sit post fata superstes O, quam Te laudem, Coelestis Foemina felix, Mersa diu rursum caput extulit Anglia per Te, Per Te magna Deus fecit, quae vidimus acta, Vix aliquis posthac , ac ne ViX acta platabit, Teque Tuumque decus semper mirabitur orbis, Totque Tibi in Cippo tituli, quot Sceptra gerebas,

Quin

56쪽

MARIAE REGINAE.

Quin quoqVirtutes quot condecorare Valebant Et famam, nomenque tuum, monumenta Tibi sint, Praeterita aut praesens, aetas vel postera quicquid Fecerit in laudem Tibi, vel CantaVerit unquam, Semper erunt meritis , quae solvet , justa minora :Marmoreum Tibi sint Anglorum pectora bustum, Nempe tua aeternum vivet post funera virtus. Siste tuos tandem planctUS ReX magne freqUentes, Est quaedam virtus , crudelia fata dolere, Sed tamen immodice, nimiumque dolere nocebit. Ne Tibi continuus perimat praecordia maeror, Princeps magne vige, Tu dignias nomino Magni;

Tot Tibi pro thrcnis epinicia mille redundent, Totque annos Superi, demptos de Conjugis annis, Denique tot Tibi jam, post tristia , laeta rependant, Quot nunc ad Coelos suspiria tollis in altum. Conjugis heu tantae corpus migravit in Urnam, Non intrant Ρietas, non Spesque , Fidesque sepulchrum, Spiritus ad Superos festinis remigat alis, Et iam summa tenet Caelorum , & sydera calcat Durabuntque ejus Majestas , Gloria, Fama,

Ethera dum stellas , donec Mare commoVCt Undas, Utque Duces alias terris eXCelluit inter, Sic Ea nunc aliis Coelo supereminet alto.

O Regina Parens i nec tam cito debita Coelo lTu dolor , atque decus, Princeps charissima nostrum, Quo fugi, , ali vitam , Patriam , Regnumque relinquis, Vixque salutatos heu Belgas atque Britannos Z

57쪽

Gloria tum celebris, tum mors inopina feroXque, In Te certarunt totas ostendere Vires,

Ecce probam fecit Virtus, Natura decoram, Gloria perpetuum vivens florebit in aevum. Nacte ergo Princeps, nam Te mors ipsa fatetur Non potuisse aliter Vinci, nisi fraude , doloque. O Parcae immites, & ineluchabile lethumi Causarum series fixa , & sors omnia versans ξSeptem vix oculis conspexerat ordine soles Mensis Brumalis , qui serVat nomina Iani, Quando Mariae oculos densis clausere tenebrae:

Ianua sic anni fuit illi Janua mortis, Et finem fatis anni redeuntis origo Principis imponens , vitam cum sanguine fudit. Liquimur in Iesitis , quid adhuc sub sole moramur Obruimur lachrymis, confundimur undique luctu, Plorant Coelicolae , rutilantia sydora plorant, Plorant lugenti labentia flumina rivo, Plorat ager , plorant & germina , plorat & annus, Ρlorant & Charites , plorant & denique Musae.

Una ululant cunctae gentes ob funera Matris. Aula stupet, froceres moerent,& Regia luget, Lumen enim Rcgni eXtinctum est, GAgalma refulgens. Littora littoribus reboant contraria planctu,

58쪽

MARI E REGINAE.

Cum nostra occubuit propere Themis , o tima Mater. O Probitas, o Iustitiae inconcussa Columnal Condoleant omnes , quibus cst Ecclesia curae,

Lugeat & tristi jam Patria squalida vultu,

Et laceras inferias certant persolvere Nymphae, N ades , & Dryades sternunt lugubre feretrUm. Deliciis orbata tuis, & pondere luctus Pressa Withal graviter Te merge in pulvere moerens; Egra nimis tot foeta malis, o Haga gemisce, Jamque decet muros pictis spoliare tapetis, JUngere pullatas vestes parietibus altis,NUnc exuta suis Kensingtonis Hulet Aula Aularis lugens , solamine nescia duci:

optima quandoquidem nunc illi est dempta supellex,

Dempta supellex , cui similis non aedibus ulla est. Tuque Loana domus resona clamoribus , ingens occupet & moeror fontes in stagna redactos, Principis hasce pyras veteres deflete Coloni, Non plus hoc Numen terrestre Videbitis Unquam. Tu Domus Inferior, Supremaque triste feretrum

Ducite cum Iachrymis , monumentiS CO iaci uviUS,

Cui gcnus a proavis insigne est, condite PUlchrum. Maenia Londini, totam Hagam obtendite pullis, Et super Oceanum tegumenta nigerrima, Iesius Spargite plorantes , pelagus Boreale nigrescat. Et tria Rcgna simul cingantur vestibus atris, Tristibus aequoribus pullas eXtendite , sparsas Londino Brielam , Berlinum, ac Us Ue Rennam,

Nunc

59쪽

44 FUNERA I 1 A

Nunc convcXa mihi Coeli pullata videntUr, Tota atrata dolet rerum Natura fatiscens.

Bellica de malis tollat sua Navita summis rixilla , imponens illis amplustria nigra. Prauectusque Maris Russet navalia pinis Veliferis depicta suis insignia demat, Et medio malo lugentia pendat ab alto: Nunc sibi conjunctas liceat nigrescere Classes. Tamessis ergo tuum cum Mosa junge fluentum, Largior ut juncto spatietur flumine fletus, Tamesis & Rhenus deponant g iudia luctu: Rulet & Ganges , Tagos, Amstela, & Antipodum Rex.

Non minor hac clade est Anglis data causa doloris, Quam Belgis datus est ingens in funere moeror. Inde pares planctUS, communia fata Britannos, Atque premunt BataVos , & par Libitina retorquet, Ast Elegi satis est: motos componere luctuSNunc opus , & lachrymis fas est imponere finem; Guilhelmus vivit Princeps , & vescitur aura: Auriacus nobis fulgenti charior aUro. Laetare incoliamic I .mndini Urbs Principe salUO, Fronte coronata gestit Nassovius Heros,

Guilhelmus regnat media sed parte superstes, Sic medios inter luctus gaudebit Uterque, Et Britto, & Batavus, sociatis viribias ambo. Atra dies fuerat, cum sustulit Atropos illud Dimidium Regis , Caeloque , Soloque dolente, Ρullo vestitu squalebat conscia Tellus,

60쪽

plumina singultus dederant, Ventique gementeS. Frigoris asperitas , bruma Undique, frigidus horror. Solvitur acre gelu , mitescunt frigora Vere, Tu cum Vere novo , Rex flore , Ut primula Veris, Martius est mensis , Tu noster Martius Heros, Scande Thronum frinceps post nubila tanta dolorum, Magnanimo nunc Sceptra tene tria robore solUS, Impetuosorum Regum Velut arbiter UDUS, Tu tanquam Pollux, Iusti Patronus &tequi, Tu Phoenix , ingens Atlas, cui tota Britannum Incumbit Regni cura , atqUe colUmna, decuSFe, Tu voluti viridi surgens Hyacinthus in horto,

Impiger assurgas, tua Princcps regia sparge Dona per occidUum , Septemque ferenda Triones, Et pete Tu Batavos jamjam Rex Magne Penates, Accessoque tuo nostras applausibus impleoras , laetitiae causaS aperito Batavis, Cum Mense Aprili, quo rident floribus agri, Nunc aperi belli campos , & milite stipa:

Expectant ProcereS adVentUm , Castraque clamant, Et conjungendus Iunctorum eXercatus omniS,

O Gulielme veni, quid differs gaudia nostra Θ

SEARCH

MENU NAVIGATION