Caspari Bartholini ... Diaphragmatis structura nova. Accessit Methodus praeparandi viscera per injectiones liquorum, et descriptio istrumenti, quo mediante peraguntur ..

발행: 1676년

분량: 158페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

11쪽

Clarissimo Viro ,

D. CASP. BARTHOLINC

De Fibra mairice ct Diaphragmatis Strusiurascribenti. Parisiis anno ineunte M. D C. LXX VI.

l omet quinam sim motus organa reuadriB arthline,ct cordis moenio a docra, Magnanimus magno dum proelia mi siet in orbe Rex , Cimbris addens aenea con fluis. Honicis Vimari cpensat frigora rore: V m os perae pretium Vandala magna fuit. Tingit ibi hostilem nostrorum purpura terram ein nobis fluo tramite sanguis obit. Motorem quaeris: nempe cit obvia fibra s:: Vitae ibit deinceps, hac agitante, liquor. Fibriliam quare liceat laudare moventem , Guae dextram potuit sis animare tuam, Naturae ni nobis msteria tecta reυeles 3

de tuum hor doctum surgere pecti opus , Visturae pignus ribi sera in fleuia famae , Diviseum quando cum Pa re ηomen haberiauid longa strie memores exempla TEorum ρHaec tua sunt vere , quae facis ipse, puta. A. HERLAND.

12쪽

Tuo M. F.

DIAPHRAGMATIS

STRUCTURA NOVA.

Accessit Methodus praeparandi viscera perjectiones liquorum , or descriptio instrumenii , quo mediante peraguntur. Cum Figuris AEneis.

14쪽

T HO M. F.

DIAPHRAGMATIS

CAPUT PRIMUM.

Distinctio inter partes principes se ministras quomstri commode adhibe=i possit. Guid precarnesproprie intelligendum . Ossam productis, eorumque a cartilaginibus d initio Vnde eorum diυersia conformatio: Panea quaenam vere similares dicendae. Caticia tinde. Non duplex est. Cutis unde componiatur. Vuid de membranis a istosa, carnos. communi musculorum siemnendum. quia de Panniculo carnosis. De quιnto corporis Ἀ- tesumoris Riolani lapses. Integument corporis universalia tantum triplicia. PGritonaeam quid sit , quomodo parres abdo minis complectatur. Alicubi vere person - Α

15쪽

tur , alicubi non. Partiam motus a , a motrice. Fibra carnea sola motris. Tentanibus Eus msi a fibra motrice motus. Ita nec ossibus aut membranis. Saceuis mem-Manaves in res naxone Aviam made m ventur. Guil. Cole error. Glandulaeo LIum motum habent , nec cerebri substantia.

Ulla in re facilior lapsus, quam in explicando usu partium, ubi

frequenti silmos errores Commistos legimus abantiquis,nee minores interdum a modernis profectos intuemur. Causam non bene explicati usus p rtium deberi credo nimiae Anti quorum eredulitati, qui ex libris colligere quae prodiderunt Autores malueiarunt , quam in veram partium fabricam inquirere, sua nondum perspecta, frustraecant qui de illarum usu sententiam pro- minciarunt. Nec enim de vero partis usu certi quicquam nobis promittere possu- us,nisi ejusdem integra fabrici, & cum xeliquis partibus consensum atque Comia munionem, vel qua connexionem vel qua contenta, perspectam habuerimus.Sic eerebruec cor cum omnibus partibus communicant & ratione contenti & ratione

connexionis. Hanc ego non solu de sabri-

16쪽

'ca, sed& communione partium notitiam

tam necessariam judico, ut illum, qui sine

hac ad veram Anatomes arcem contendit,

comparem Geographo , qui regionem descripturus nescit ouae an occidente quaeque ab oriente Ioca habeat , quae deinde illis ulterius contermina sint , re 'uod magni momenti est, qualis omnia

sint conditionis & naturae. vellem, in quam , Veram hanc, in fabrica & connexione sitam, omnium partium anatomen nobis potilis tradidissent priorum seculorum Prosectores , quam operosa Volumina, quibus magis Oneramur, quam instruimur. . At tantum abest quod hoc nobis relinquere allaboraverint, ut ple- , ique etiam vix facta levi paucarum ci cum stantiarum observatione, ad similium herum analogiam illico se contulerint, κquod observationi defuit, ex aliarum rerum ante,&nonnunquam perperam,pe

eeptarum idea suppleverint. Ita illa inter parres principes & ministras a nonnullis per analogiam facta est distinctio, ec quamvis commodE adhiberi possit minus tamen commodE applicata est. Τmtum enim abest ut Cor talis princeps pars sit ac ab iis creditum , vel etiam Hepar, sit in neutro sens uinem confisi velim ve-' Αθ i

17쪽

Tut in parte sanguificante, sed ut in vase tant lim. Quod si vero simili loquendi

modo quis uti Vellet, inter partes principes numeraret ipsum sanguinem, reliquas autem omnes ministras, vel propellentes ut Cor, vel varios liquores sive secernendos sive. secretos admittentes de emittentes , ut Hepar , glandulae om

apud varios Anatomicos de carne muLCulosa aequivocatio quam habuerunt pro substantia tomentosa replente spatia fi-hrarum in musculis , unde per analogiam applicuere eandem vocem reliquis umitalibus substantiis. Cceterum si per carnes intelligimus partem sensibilem non si-hrosam & mollem , tantum unius gene- . Tis reperietur caro qua substantiam , li-Cet qua calores varie dividi possit. Nec enim alibi reperitur quam circa angustias seu vasa capillaria receptaculi sanguinei cribra seu viscera constituentis, ut in hepate , glandulis aliis , cerebro &c. Differentia autem colore desumenda

incerta erit, non modo ratione diversorum animalium,sed &. ratione diversitatis temporis in eodem animali. Nam in eodem Hepate interdum rubet, intem

18쪽

PIAPHRAGM. STR VCTVRA. ydum flavescit, & arte omnia Viscera al-ha reddi possimi. Quod si talem carnis ponamus significationem , vera caro mus culorum sub illa non comprehendetur. Quare substantiam mollem non fibrosam

appellabimus parenchyma, sive glandulosum sive alterius naturae, carnis no

men reservabimus' soli parti fibrosiae, molli , aptae ut in seipsam contraha

tur.

Et jam dudum famosa illa μόυ -- trix ex principiis Celeberrimi Praecepto

ris mei Stenomi emersit, ut nullo modo dubitem cum illo asserere imo demonstrare, corporis nostri partes solidas omnes, exceptis iis quae parenchrma diximus, non nisi textum esse iisdem funiculis ubique contextum , & easdem fibras m do in carnes emolliri, modo in tendines & ligamenta compingi , modo in membranas expandi, modo in cartilagines indurescere, modb denique in ossa consolidari. Quocirca ossa recte consideraturi vi debimus quid ante ipsorum productio. nem fuerint, cum Certum sit in embryone primo compagem totam ossium fluidum quid esse, deinde tendinosum , tum cartilagineum,& tandem osseam Qliditate

19쪽

ε C A SP. N ART HOLI se & duritiem sensim acquirere , id quod, hujus suppositionis autor ipse , Steno se

demonstrare posse confirmat tum ex fibrarum motricium per ossa sontinuatiO- ne & chiasmo , tum ex proportionarQ. tendinum. ossiumque incremento. His

postis liberE pronunciamus cartilagines non esse partes ab ossibus distinguendas ac si illis circumici ac agglutinari debent, quippe cum eadem fibra cartilaginem componat quae substantiam ossis eonstituit. Objici tamen posset in coctis facilioressi esse eorum ab ossibus separatione,

quod cum idem de connexione tendinum. fibrarum carnearum , imo tendinum atque ossium inter se, quae tamen natu, raliter firmissime incuneata novimus, duci possit, banc non credo urgeri posse dissicultatem. Quare nullam inter haec admitto disserentiam, nisi qua eadem fibra inaequaliter vel quoad tempus vel sies, partem induyetur. Non dissiteri quidem

possum reperiri cartilagines non immediate ossibus continuatas, hoc tamen constanter assevero, quod nullae sint, quae non mediante tendinosa substantia vel ossibus vel musculis junguntur. De quibus pluribus alias data opera agere constu

ui , ubi etiam probaturum me credo Osia

20쪽

πι--AGM. Sorestrae. fium diversam conformationem 1 tendianum insertorum varietate in magnitudine , figura & ductu dependere. Nec enim trochanter major, varii processus, ac quae alia in ossibus tubercula dc moniaticuli assiirgunt, ideo eminent, ut ibi inserantur musculorum extrema , sed quia illa ibi inseruntur , ideo tendims cum ossibus continuati tubercula foris

mant.

Partes igitur quas Autores dicunt si milares, nullae admittendae sunt praeter fibras solas & circa fibras affusa substantia , quandoquidem vena re luitur in membranas , illa in fibras , quae non eo modo poterunt a membrana distingui ac si supra membranam extensae vel ei essent intertextae, quippe cum membrana nihil aliud quam ex fibris veIsmpliei ductu vel multiplici composita sit subiastantia. Et illae eaedem fibrae constituunt hoc quod dicunt m --πη- premum, cum in iis partibus , ubi certo ordine se runtur , tum in reliquis , ubi angustiae sanguinei vasis, vel vasa capillaria ,repe

riuntur.

. Placet serasque corporix nostri parates constituentes A integumenta q ae V Canx universalia pc currere, ut rideamus,

SEARCH

MENU NAVIGATION