장음표시 사용
4쪽
ET CODICE PAl.IMPsEATO BIBLIOTAECAE R. TAURIΝΕΝSis ATI EXTI IN LUCEM PROTULIT AT CUR ILLUSTRAVIT
Quod bene ventat, ac Romanae Iurisprudentiae et Historiae incrementum asserat, inedita Gilicis Theodosiani fragmenta in Taurinensi palimpsesto servata edere aggredior. Maximo studio in Iurispri identiam nunc sertur Europa universa. Pars Annalia , quae multigenam de iure iurisque historia cognitionem reserunt, edunti; pars, missis per Europam doetis viris, qui eodices excutiant, id sibi negotii dant, ut in unum corpus conserant quidquid Est Romanarum legum ; alii meliore ordine fragmenta legum disponere , secumque consociare satagunt; alii domum in universo iurisi orbe veluti stantos, ac Priscae aptatis memoriam simul cum praesentium rerum i usu atque indole mente comprehendentes, antiqua iura vel nova auctoritate ct infirmant, vel n Pata ratione ad nostrae aetatis inclinationem attemperaui.
5쪽
Ita, incensis muliorum studiis iurisprudentia expolitur atque amplificatur. Quare, si mei operis auspicium a temporis ratione sumendum erat, haud video quae Theodosianis fragmentis in lucem edendis felicior aetas contingere potuisset. Accedunt multa praesidia, quae ab Imperatoriis legibus colliguntur ad intimas historiae causas penitius in- vcstigandas; hac vero investigatione, quae ad historiae philosophiam pertinet, in primis delectatur nostra aetas. Duplex
enim utilitas a tractatione veterum legum capi potest; altera ad iuri prudentiam, altera ad historiam eiusque causas spectat. De utraqlie pauca, quae cum novorum fragmentorum
editione sint coniuncta, praesari iuvat; tum ad ipsa fragmenta atque ad Codicem Theodosianum veniam ; proxime dicam de Palimpsesto Taurinensi felicissimo multarum legum sospitatore; tandem leges ipsas edam simulque illustra . Satis inter omnes constat quantum Codici Iustinianaeo
debeamus , quem Post immensum aliarum super alias acervatarum legum cumulum merito semper veneramur totius iuris Europaei sontem. Multa enim, omnia dixerim, habet ad honesti iustiquo rationem exacta, Pacta conventionesque
optime declarat, providae imperii administrationis praecipua sun lamenta eum laude poniti quare quovis tempore optime de iuris scientia meriti sunt ii, qui operam suam in tanto Codice Illustrando collocarunt. Sed plus semel sit, ut nulla ingenii divinatione ac doctrina Iustitit aaaeam legem expedire possimus, nisi Theodosii Codicem adeamus. Mamvem Tribonianus posteaquam Theodosianiun codicem sum set
6쪽
veluti landum, quem pro vario aevi forique sui usu parti in ampliscaret, partim novaret, temporis angustiis pressus quum ad exitum operis sestinaret, multas leges male multavit , alias abscidit tamquam ademto rapite , alias dissolvit
per universum iuris corpus, alias eontraxit atque pro re sua
finxit. Iam vero, omissa, quae Triboniani tempore patebat omnibus, edicti aut rescripti causa ex moribus temporiabusque novatis deducta, aut ex peculiari iuris specie Imperatori proposita, omissa etiam diversorum legis membrorum iunctura , nemo non videt quibus tenebris offusae fuerint pleraeque leges, quotque pugnae inter dissecta membra inductae. Hinc multa eommentaria, quae de eadem lege edita seruntur, variae significa tiones uni eidemque legi attributae, infinitae Iurisconsultorum concertationes non ita facile conciliandae.
Atqui maiore cum fide et diligentia demandatum sibi
opus consecerunt conditores iuris Theodosiani. Nam Tribonianus intra anni spatium eo Codice est defunctus, qui Imperatorias leges plurium saeculorum complectebatur; contra Antioinus tuti dicam ad lib. I. tit. II. horum fragmentorum quum universas Christianorum Principum constitutiones iam collectas haberet, continuam per triennium operam posuit in Codice scribendo, quantam scilicet postulabat rei momentum atque dignitas. Praetermitto repetitam praelectionem intra breve temporis spatium adornatam. Sed praetermit tenda non est amplissima illa ac infinita scribendarum legum licentia , qua Iustinianus permisit, ut Decemviri non tantum mutilarent Principum coustitutiones et parce detorquerent,
7쪽
herum otiam resngerent, verbis Passim mutatis, earumque complures constiparent in uuam sanctionem. Quo quid
exitiosius integritati iuris, temporumque rationi excogitari possit, equidem non video. Α liberalitate tam dinsusa al,silit Theodosius iiistos limites figens auctoritati iurisprudentum, neque cis Permisit, ut ex celeritate inanem gloriolam aucuparentur. Sed, Praeterquam quod Theodosianus Codex usus est conditoribus diligentibus atque operis patientibus, idem etiam facilius, quam Iustinianeus, effugit damna , quae vel amanuensium inscitia vel lapsus
temporum libris asterre solet. Nam quum saeculo VI abrogatum fuisset Theodosii ius , rara eius exemplaria deseri-hebantur, siquo fortasse unum ci alterum exaratum fuit, id rarissime' factum esse coniicio iussu docti: alicuius Scholastici , qui Codieem diligentissime recognitum atque eme u- datum possidere vellet; ceterum barbaricis medii aevi sae- eulis de Theodosii Codice non tantum scribendo, sed ne de legendo quidem plerique cogitabanu Quare factum est, ut perpauci quidem libri scripti ad nostram aetatem pervenerint, antiquissimi tamen et Poene coaevi, optimi secumque consentientes; quod facile patebit legenti varietates lectionis a Gothosredo et Rittero collectas, perpaucas illas neque multi moinenti; id etiam luculentius confrinabunt ea solia Taurinensis Palimpsesti, quae editas partes habent eum textu Colla Osredi plane consentientes. Contra Iustinianaeus Codex quo diutius in usu fuit, eo etiam si equentius experius est librarios rudes, atque imperitos iurisconsultos,
8쪽
qui suis coniecturis errores erroribus acervarent.. Hinc frequentes Varietates lectionis, caeque multi momenti; omissae aut corruptae notae temporum et inscriptionum ; hinc multa menda , quae aetatem codicum superant. Quare Sive Couditionem librorum , sive liistoria in utriusque Codicis consideremus, haud i lubitabimus affirmaro, magnam ESSE BuCtOritatem Codicis Theodosiani , longeque maiorem Iustinianaeo ; ut verissime Gotholicdus scripserit: nemo de Υero sensti cons isti senum e Codice Theodosia in Itis insanῖ dice inser Iariιm certus esse potest, nisi Codicis Theodosiani Mem. sectitus utriani Itie contulerit. Prolegom. in Cod. Theod. cap. IV. Sed non intra unius iurisprudentiae limites concluditur universa utilitas Codicis, verum etiam latissime patet adbistoriam illustrandam. Temporum enim rationes ope COnsulum indubie stabiliuntur ; clarissimorum virorum intermortua. . memoria revocatur; Praesectorum Praetorio, Quac-Storum, Comitum, aliorumque procerum certa serieS COu-
texitur; Imperatorum natalis atque emori ualis dies voldesinite statuitur , vel intra certos fines collocandus decernitur. Quare leges si minus res gestas narrant, at Certe
primas historiae lineas ducunt, intra quas Suis quaeque locis facta ipsa disponenda sunt; quemadmodum in rebus
geographicis singulares topographiae vix picturae nomen merentur , nisi eas in ira pracstituta triangula astronomica
disponere possis. Atqui praeter chronologiam maiora pra stant leges. Quamvis enim res quovis tempore gestas, bella,
9쪽
exponant, ut historici est; horum tamen remotas proxima que causas, earumque Consectaria pandunt homini, qui in legibus non unum ius consideret. In quavis enim lege videre mihi videor propagationem Praeteriti temporis, atque omen laturi. Enimvero leges velut intento digito. nobis indicant Inorum temporumque inclinationem, quae vel Principem ad serendam legem compulit, vel a Principe cotvigi et aliorsum inflecti contenditiir. Ex hae vero Principis vel indulgentia , vel repugnantia, multa in civilem societatem manant ad mores civium estormandos, ad temperandam rem atque opinionem publicam, paucis dicam, ad laturos eventus veluti per latentia incrementa praeparandos. Si ergo nihil est homini philosopho iucundius, quam rerum causas cognoscere, praesertim tu historia, quae multorum exemplorum plena est optima vitae magistra, quum plerumque e .
similibus similia existere soleant, facile quisque intelligit quanti iaciendae sint leges Romani Imperii ad illius historiae intimiores causas investigandas. Quare ex Codice Theodosii multa derivavit Tillemontius snam Imperatorum historiam conscribens; multa etiam deeerpsit Gibbonius in causas occasus Romani Imperii inquirens , qui Codicem tanti secit, ut atho calculo notaverit faustissimum diem , quot ditionem Gothostedi comparavit. Maximis ergo laudibus celebrandus est Gothostedus, qui
ita se in Theodosianis legibus abdidit, ut illis colligendis illustrandisque unice toto vitae suae curriculo vacatae
10쪽
videatur. Minorem equidem laudem specto, qui infimo hoc
saeculorum gradu, cum omnia sere monumenta iam sunt Praerepta , parvulum manipulum ex rara segete afferre conor. Sunt enim mihi ineditae leges, quae Codicem Theodosii si minus pristinae integritati restituunt, at certe illum ita amplificant, ut quinque priorum librorum desiderium saltem leuiant. Quod ut facilius intelligatur, paueis persti4ngenda videtur historia Codieis. Codex Theodosianus posteaquam integro sere saeculo iura dederat utrique Imperio, abrogatus fuit in Oriente a Iustinianaeo, quem anno 5a9 primo vulgatum , atque anno 534 ad fidem repetitae praelectionis editum fuisse scimus.
In Occidente vero, quem Gothi moderabantur , auctoritatem suam tuitus est; nam quum Iustinianus animo tantum , non armis, occuparet Occidentale Imperium, tum huic nequibat novas leges proponere, quod luculenter constat ex
epistolis Cassiodori. Gothis tandem anno 554 Italia pulsis, firmissimaque pace constabilita , potuit lum Iustinianus Codicem suum non verbis tantum, sed reapso in Italiam inducere. Quare in Pragmatica Sanctione data anno 554 ita seribit cap. XI: Iura insumr ωel leges Codicibus nostris insertas, quas iam sub edistali mogrammate in Daliam Ziaduna misimus, oblinere sancimus. Miserat, inquit, . dum in Italiam Codicem suo nomine insignitum , eum tamen , uti mea fert sententia, legitimo more haud promulgaverat. Constat enim reges velle leges serre vel iis provinciis , quas animo tantum , atque iure, quod aiunt, ad