장음표시 사용
11쪽
rem sibi vindicant, non armis occupant. Vix italia post annum 554 coeperat dediscere Τlieodosii ius , ut se iudicia lite sua Codici I iistinianaeo attemperaret, cum Langu- bardi anno 568 Italiam invadentes sit missimam in ea sedem sibi constituerunt, novumque ius promulgarunt iij. Sed quum probe animadverterent Italos haud ita facile ad nova iura traduci posse, facultatem singulis secerunt, ut quam quisque legem exoptaret maxime, eam palam primum Pro
si teretur antequam ad causam dicendam accederet, tum ad
eius praescriptum a magistratibus Iudicaretur. Quae legum confusio, quae iuris Romani ignoratio orta sit, non est cur dicam. Dicam potius per ea tempora nomine iuris Romani saepe venisse Bre larium Alaricianum. Scilicet . laricus Wisigothorum Rex , qui multis Hispaniae et Galliarum. provinciis imperabat, Tlieodosianiim Codicem breviandum curavit , iis potissimum de causis, quas in praefatione ita commemorat: Oilisales Populi nostri proseisia diuinitate tractarites hoc quoque, quod in legibus videbatur iniquum, meliori deliberalsone corrigimus , tit omnis legum Romanarum et antiqui iuris obscurisas, adhibitis sacerdo sitis ac nohilibus viris , in tacem intelligentiae melioris de claremlendeat, et nihil haleatur ambiguum , unde se diuturnasii Λntiquetissimus G dex Legutu Langobardieariam servatur in Arebivio Capituli Vercellen is. Praeter optimas iretionis varietates , suppeditat ineditas Legumlatorum Praefationes, quibus chronologia legum saeile eonfiituitur; ha ederem libentissime, nisi eas communieassem doctissimo iuveni Blub me, quem multis anee lotis loeuptelaturum esse Iurisprudentiam Plane confidis.
12쪽
bavit per Gallias, uispanias, et nonnidiis etiam per Italiam
Langobardorum lcmpore, Gothos. Proleg. ωρ. Vll. Celeris ergo causis a me superius commemoratis, quac Theodosii
Codicem perpetua oblivione obruebant, haec quoque az- cessit Breviarii a Wisigothis consecti, et regia auctoritato promulgati. Quorsum vero haec Codicis historia spectat pUt intelligamus: i.' obvia fuisse per Italiam exemplaria Codicis Theodosii ante annum 53 4 ; postea veluti inutiles
membranas repudiata, ac tineis permissa fuisse: a.' vix causam excogitari posse , qua iurispcriti barbaris saeculis permoverentur ad eum Codicem ex integro describendum: 3.' Breviarium Alaricianum facile usurpasse nomen Codicis Theodosii, iurisqtie Romani, cuius leges compendiaria methodo omnibus gratissima exhibebat: 4.' plerosque recentiores libros manu descriptos, qui in bibliothecis asservantur, Theodosiani Codicis nomine insignitos nihil esse, nisi Breviarium iussu Alarici consectum ; sic Codex Uurceburgensis saeculi VIII, et Gothanus, quos Ritterus descripsit Praesit. ad viis. Cod. Theod. loni. I. et tona. Ili; sic excerpta ex Codice Guel rhytano, de quibus adi sis eundem Ritterum ιb. toni. I ; sic Codex Fuldensis commemoratus ah IIossinanno Hist. iuris Ronrano-Iustin. v. I. P. 483 . Quare Sichardiis, qui primus post renatas literas usus quatuor libris manu exaratis Codicem Theodosii vulgavit,
13쪽
nillil dedit, nisi Breviarium Alaricianum. Multas leges ad diderunt sequentes editores Titius, Cuiacius, Pithoeus, ac Iacobus Gothostedus; adhuc tamen vel in ipsa praestantissima editione Gothosredi a Rittero adornata desiderantur quinque priores libri, qui ad fidem Breviarii Alarteiani exhibentur passim mutili et breviati. Iam hisce libris lieet nova, addere leges, novosque titulos ope Codicis Palimpsesti Taurinensis , quem describere aggredior. in Bibliotheca R. Taurinensis Athenaei est codex octonis mai. scriptura saeculi Xl exaratus. Hic partim ob scripturam , quae minutis ductibus sere Langobardicis constat ingratissimis nostratium oculis, partim ob habitum libri male multati in nonnullis membranis , speciem prae se serebat voluminis plane despiciendi. Illum adeo despicientes Cl. Triumviri auctores Catalogi I aurinensitim Codicum haud dubitarunt laciniosum librum ita praeterire inglorium , ut
eum ne commemoraverint quidem. Hunc ego adolescens Per- Volveram, atque quum recentiori scripturae antiquiorem aliam subesse animadvertissem, intenta oculorum acie dispicero satagebam quid in ea lateret; sed atramentum evanidum , ct litterae fugientes vix permiserunt, ut ex universo codice quatuor continentes versus legerem, qui me
facile docuerunt Theodosianas leges ibi delitescere. Rem vidisse contentus ne cogitabam quidem de vetere scriptura iterum ad lucem revocanda , donec anno MDCCCXX. p steaquam chimicum medicamentum felicissimo exitu seceram
Tulliano Palimpsesto, idem etiam adhibui huic codici, et
14쪽
eonfestim vidi quanti hoc κει - .iου faciendum esset Me tamen tenebat longe incensior amor Ciceronis fragmentorum, quibus illustrandis edendisque sine ulla interposita mora incubui. Hisce iam praelo paratis, animum tandem converti ad Τheodosianas leges , post alias atque alias intercapedinus , quas nihil attinet narrare. Novitia codicis scriptura exhibet res gestas Alexandri Macedonis ab Esopo Graeco descriptas, quas Iulius Valerius latinas fecit, et Cl. Mai edidit Mediolani anno I 8ir. Primum libri solium detritum atque evanidum vix ex integro
operis titulo nomen AEsopi conspicuum servabat; textus multis scatet erroribus, utpote descriptus ab amanuensi supra quam credi potest indoctissimo. Specimen varietatum lectionis communicaveram Cl. Mai exeunte eodem anno, sed vix ei dignum visum est, quod suam attentionem paulisper moraretur. Fortasse critico viro in impurissimum illuni stilum inquirenti una et altera lectio Sese offerre posset, quae Mediolanensem editionem emendaret; Verum , Prae
terquamquod paucas equidem vidi lectiones probabiles, post criticam Alexandri M. historiam, quam Cl. ' Sainte-Croix diligentissime conscripsit sincera monumenta a sabulosis discernens, Asopi commentarium haud mihi tanti videtur,
quod alteram novis curis recensionem mereatur. Illud iure
quodam suo in lucem proferre poterat Cl. ' Mai, veluti appendicem longe melioris Itinerarii Alexandri; posteaquam vero semel innotuit, prima editione contenti simus. Quorsum ista Ut invidiam deletae novitiae scripturae a me
15쪽
opc acidi nullo negotio evanesceret; codicis ergo pretium me facturum duxi, si quas Theodosia uas litteras recens librarius Obruerat, eas ego in pristinam et luculentam libertatem vindicarem. Atque ita tu multis soliis vindicavi, ut vix Tsopi litterarum impressa vestigia supersint. Non me latet,
aliquos esse homines tanta, dicam ne veneratione erga medium aevum, an invidia in Palimpsestos λ qui universa
haec nostra medicamenta culpant, utpote iniuriosa in recentiores scripturas. Atqui non iniuria, sed iure pellitur altera Scriptura quippe in aliena membrana exarata; atqui hac liberalissimorum studiorum aetate iure postliminii gaudere debet prisca scriptura. Sed, ut scrio rem agam, alis, acida chimica non semper esse deletilia, sed tunc maxime, quum recens atramentum vanissimum est, illudque delere vis; quod expertus sum in Tulliano Palimpsesto, cuius Posteriorem scripturam D. Augustini opusculum reserentem nulla unquam acidorum ope potui dissolvere. Ceterum illi
ament se in legendis harbaricis lucubrationibus, depereant aniles Esopi tabulas , ardant squallentem Valerii stilum ;si mihi lubet res gestas Alexandri M. perlegere adeo Λrianum , Curtium, ipsumque Sa inte-Croix, qui universas has commentitias historias improbavit. Sed hactenus de novitia
codicis scriptura. Huic altera antiquior obliquo supposita cernobatur, quam in tabula diligentissime repraesentandam curavi. Ad Eius aetatem aestimandam multum confert ipsa libri materia.
16쪽
Quum enim Codex Theodosianus exhibeatur, nequit scriptura esse antiquior anno 438 , atque , ut Paullo Supra monebam, Pronum est coniicere non esse rece utiorem anno
554. Iam quum hoc praeiudicium liabeat consentientes rationes palaeographicas , ct orthographicas , merito statuere Possum, Codicem exaratum fuisse iucunte saeculo Vl. Verba continenti scriptione coniuncta suut; nonnullae litterae, sica, ο, h, m, cy , iam rotu udatae sunt ; nullae diphili ongio currunt, , nulli litterarum nexus. Saepe cnclitica particulaque , et terminatio bus uuico g. et b. Pu ullo apposito scribuntur; raro vidi in sine versus impositam extremae vocali lincolam, quae absontiam Consonae notaret, uti om Iiu , nulla vocabula , praeterquam in cpigraphis legum et subscriptionibus, decurtata Ollcudi. In orthographiil mulla sunt,
quae antiquam aetatem ruserant. Sed non satis erat venerandas membranas barbarico opusculo contaminare, nisi
libri etiam soli a detonderentur; quod uti quandoque factum
suspicor de summo et imo eorum margine , Sic SacPE CDu-tigit orae laterali, ita ut in pagina recta desiderentur iuitia VerSuum , Et in aversa desint extremae syllabae. Λ quonam archivio ad Taurinensem hibliothecam delatus fuerit hie codex plane ignoro; at quum palimpsestus sit et antiquus, auguror cum acceptum esse reserendum Bobiensi Coenobio, quod aliis item codicibus pluteos nostros ditavit; semel auvero primum solium in lacinias abiit, evanuit etiam nota Cocnobii S. Columbani, quam in prima voluminum scheda exararo solebant Monaci.
17쪽
Sed quod nostra interest, quatuordecim solia pertinent ad quinque priores libros, atque adeo multis ineditis legibus
ius Theodosianum amplificant; tum una membrana supplet partem laeunae libri sexti. Earum authentiam ac sinceritatem testatur aetas libri Theodosio sere supparis, testantur indices in summa pagina adnotati, confirmat collatio cum Codice Iustinianaco, atque extra dubium ponunt solia ceterorum librorum cum textu Gotholaedi apprime consentientia Quare ne tempus teram in re apertissima demonstranda , iam accedam ad meae editionis consilium exponendum. Imaginem singulorum soliorum cum fide repraesentavi iisdem rationibus permotus , quas in praefatione fragmentorum Ciceronis a me oditorum enarravi. Versuum ita tuo in unaquaque pagina , ac litterarum in unoquoque versu numerum et ordinem servavi, errores ipsos, obelos Milicet puncta, quibus una vel plures litterae expungunturi ceteraque , quae ivdolem codicis exprimerent, duxi non esse praetermittenda. Praecipuam vero curam posui in cuiusque versus tuitio ac fine indicando, ut clarius pateret quot li terae desiderarentur. IIas equidem ex mea coniectura supplevi, atque Aldinis typis excudendas curavi in ora cuiuΑque solii, nam aliis me cruditioribus concedenda crat aequa facultas, qua novas coniecturas sacere, aliaque supplementa meis s liciora excogitare possenti Utinam vero licuisset membranas reddero ipsis litterarum figuris, quibus utitur Palimpsestus i nam ex assinitate litterarum, earumque procliviori permutatione, nec non ex earum maguitudine, qua aliae t tiroci Ly
18쪽
Tueoposlisl i Sproductioribus, aliae contractioiibus ductibus exarantur, facilius iurisprudentes sententiam tulissent de locis corruptis, aede littetia stipplendis. Quod quum pracstare nou POSSem, tum sat longum specimen in tabula exhibendum curavi, in quo sere omnes alpbabeti litterae Plus semel occurrunt. Noverint tameu iurisprudentes, librarium in prioribus codicis soliis usum osse latiore scriptura , contractiure vero in Posterioribus , quod facile constabit comparanti numerum liuerarum , qucm in utrisque unus Versus tenet. Nec praetereundum est in seliis sere evanidis facile inter legendum permutari posse has litteras BRS, CGE, F P, D O. Quare
in tanta errandi facilitate non prius aequievi lectioni, quam singulas membranas terque quaterque legens syllabas omnes anxia diligentia rimatus essem maxime in soliis ineditis, velia dubiis locis soliorum editorum, ut vix credam meliorem lectionem oculis tenus proferri posse. Quod vero attinet ad solia edita, quae cum evanidas litteras haberent, tum nullum locum paullo controversum , nolui meam oculorum aciem defatigare in persequendis fugientibus syllabis; quamobrem ea tantum exscripsi, quae mihi semel ae his legenti se se nullo negotio obtulerunt. Eum ergo, qui laboris patientissimus ac vere lynceus velit alteris oculorum curis perlegere hasce solaedas, manet adhuc aliqua Spes , fore, ut in soliis editis rara inveniat verba mihi praetervisa, quae cum textu Gothosredi plane consentiunt. Tandem solia oo ordine collocavi, quem suadebant vel indicos
tituli superstites, vel ipsum Breviarium Alaricianum.
19쪽
I 6 Imaginem soliorum excipiunt eadem solia ad nostrae a clatis rationes exscripta, emendata , atque illustrata. In exscribendis soliis nolui orthographiam saeculi VI immutare; immo, Si quando anceps pendebam, utrum lectio inter
errata amanuensis deputanda esset, an repetenda ex orthographicis Theodosiani saeculi rationibus, malui eam integram relinquere. Quare numquam emendatoris partes Suscepi, nisi textum in apertissimo mendo cubare viderem. Verba, litteras, ceteraque, quae mihi supplenda videbantur , Aldinis typis excudenda curavi. Atque haec lector dicta putet de soliis ineditis, quae pertinent ad quinque priores libros. Nam quod attinet ad solia edita, horum solas varietates lectionis exhibendas esse duxi. Nam legum ordo, numerus ceteraque ita apprime concinunt cum editione Gotho laedi, ut, nisi voluissem actum agere, nihil, quod iuris- prudentiae bono utile esset, inde expromere potuissem, nisi varietates lectionis. Si qua vero res annotatione digna in hisce schedis occurrebat, paucis eam significare poteram , quin integrum solium iam editum iterum Vulgarem. Tandem unicuique legi commentarius erat subiiciendus, qui omnia enarraret, quae ad historiam, chronologiam, iurisque scientiam pertinebant. Luculentissimum hae in re
exemplar, quod imitatione essingerem, propositum habebam Iacobum Gothostedum iurisconsultorum facile principem, qui universi iuris scientia non nuda illa ac ieiuna instructus, sed mullarum literarum, in primisque historiae et criticae comitatu circumfusa , tamdiu in uno Theodosiano
20쪽
TCodice habitavit, dum neque suis lucubrationibus contentus vitam cum morte mutavit. Sed cum mentem subibat tanti exemplaris imago, despondebam , si inuique meam culpa ham Sortem , quae quando votis meis arridens codiccs palimpsestos tractandos mihi dedorat, non aliam potius materiam mihi obtulisset, quae saltem aliquo cognationis vinculo cum meis studiis esset coniuncta. Enimvero a Iurisprudentia adeo semper ab sui, ut me cogitantem de studiorum curriculo ingrediendo illa non tantum nunquam sollicitaverit, sed ne vellicaverit quidem; tum hoc aetatis meae septimum lustrum attigerim, quin Codicem Iustinianaeum unquam pervolutassem. Quamobrem dcdi me ad Institutiones aliasque tractationes de iure perlegendas, quae mihi summam unius ii tuli per universum Codicem diffusi veluti uno obtutu exhiberent. Tum recolcns quae Gellius de Antistio Labeone refert, eum praecipue usum esse scientia latinarum vocum ad enodandos iuris laqueos, contuli me ad libros sequioris latinitatis legendos , atque adeo in iis me ahdidi , ut manum tandem admovens ad commentaria scribenda meam ipse latinitatem exhorrescerem. Ilaec vero , quae candide profiteor, eo pertinent, ut nemo a me expectet sugam ineditorum Dagmentorum enarrationem , subtiles legum conciliationes , comparationes novi iuris cum obsoleto ;nam de his non invitus aliis concedens in eo me valde amabo , si ea monumenta protulerim , in quibus unus et alter iurisconsultus inclarcscere possiti Interea quum Pudor esset insalutatas praeterire ineditas leges , ad eas dixi