장음표시 사용
7쪽
In Auditorio superiore , hora viii.
8쪽
eantiqvis muni dei nost monumentum . sod
a primis temporibus in Caino suo exture voluit 'ma QMater Eva , dignum es vi sacris hisce flosculus expolitum o conspiciatur ab omni de novo in animissorum exigatur. O: as Oo'. Anno 1676.
9쪽
Ex verbis Gen IV V. I. illustrata.
Primorum Parentum fides de Christo. Verba Evae
recensentur&explicantur. Interpretum variae sententia enumeranrur. Omnes ad duas classes
Binitio orbis conditi mox post lapsum novisse primos parentes, semen illud Mulieris,quod contriturum erat caput serpentis, non hominem tantum, sed etiam Deum futurum, tum ex ipsis promissionis divinae momentis,tum ex illis prima Matris verbis est manifestum,quibus spem suam summam declaravit,ut primum enixa erat filium Cainum, ideo in sacras tabulas a Mose relatis,ut posteritati constaret, non novam, sed omnium primam ac antiquissimam esse,ae cum ipso mundo coepisse hanc de Christo doctrinam Verba autem Evae haec
10쪽
et Variae equidem sunt de sensu hujus effati genuino sententiae inde haud dubie ortae, quod plurimi rectum particulae iusium non satis accurate observarint alii autem mysterio vel non animadverso vel neglecto rationem propriam , quam verborum arcana seqvi maluerint: ipsa tamen verba cum simillimis loquendi modis Hebraicis collata, ac sine ullo pra iudicio expensa, Caussam illam satis clare indicant , qua Eva permota in summum gaudium effunditur. Cum enim non simpliciter virum, vel hominem communis sortis , sed virum Ῥ; illa acquisivis dicat, promptum est judicare, non eam solum ob editum in lucem infantem, sed ua primis ob insignem aliquam spem, Vam ex nato infante sibi promittebat animo exultasse Spes autem illa eximia, quaenam alia esse potest,quam quae ante ipsi facta fuerat a Deo per seminis propagationem, de Servatore vires Saothanae protrituro, ac humanum genus redempturo, homine simul ac Deo futuro. Eam enim Evae fuisse fidem , non levibus,sed certis tum verborum tum rerum ponderibus&argumentis inducti merito cum aliis pus eruditisq; non unius sed variarum Consessionum viris credimus. 3. Nec movemur aliorum sententiis, dubium hunc lo cum facientium, ac satis esse existimantium, fidei articulum clarioribus scripturae locis firmare, quam ex obscuris deduce. re, ne incertus eo ipso reddatur , dum c incertis adstruitur. Valeret haec admonitio si doctrina, quam everbis elicimus, analogiae fidei repugnaret,aut aliena esset a loco,cujus genuina expolitio quaeritur. Cum vero neutrum hei recte supponi possit non est,ut inde periculum aliquod veritati metuamus.
me crecte ideo locum dubium incertumq; vocant, quod ipsi de genuino ejus sensu dubitant,aut quod nonnulli antiquoium