De odontagris ad dentes evellendos necessariis, eorum vi mechanica applicationeque

발행: 1784년

분량: 35페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

5쪽

O DONTAGRIS AD DEXTES

EVELLENDOS NECESSARIIS, EORUM

VI ME ANICA APPLICA MONEQUE

QUAEDAM PROPONIT

NOMINE DISPUTATORII

Sula VIRI EXCELLENTISSIMI, EXPERIENTISSIMI

ATQUE AMPLISSl MI

IOANNIS E HREN FRIED POHLII

MODERAMINE FLORET

CHRISTIANO GOTI HELE SCHREYERo

D RES DANO MEDICINAE a ACCA L AVRE

SUMMOS IN ARTE MEDICA HONORES

CAROLUS AUGUSTUS ANDR E E

L l e S I A E D. II. A P R I L. MDCCLXXXIV.

7쪽

Prooemium.

Iam diu animo inhaesit meo, instrumenta, ad dentes euellendos apis,

eorumque vim mechanicem applicationemque describendi, ae accurate definiendi cupiditas; sed dissicultas, quacum quidem haec tractatio, si pro rei ubertate exponi deberet, coniuncta est, longe enim maiorem exigit operam, maiusque ingenii acumen ac meae Vires Permittunt, me detinuit a consilio proposito. Interim tamen incitauit me ad eam tandem suscipiendam, disicillimus ex innumera sere instrumentorum copia selectus optimorum, qui admodum dissiculter et non nisi diuturna experientia perdiscitur. Deinde accessit et hoc, quod sub Pati is hanc chirurgiae partem exercentis, fidelissima institutione, per multos abhinc annos e Xercuerim artem medendi morbis dentium. Vnde fieri non potuit quin quaedam propria confirmauerim ac didicerim experientia , atque se instrumenta Omnia vel saltem maximam partem vel cognita mihi reddiderim vel ipse applicauerim. Dcnique vero et quaedam optimi mei Patris instrumenta mutata ac emendata sic publici iuris sacere optaui. Expecto ea propter benignos arbitros, qui neque pro pruritu inani habeant hocce leue specimen, neque id ob leuiores errores statim contemnant. Cum vero maAime necessarium sit, ut Chirurgus chirurgicae suppellectilis conmuctionem mechanicam noscat, quam vis id superuacaneum multis videatur, tamen in applicatione ipsa maximae utilitatis erit. Inueniuntur ubivis quidem hanc artem exercentes hirurgi, plane nulla, nec applicationis instrumentorum ratione, nec eorum theoriae regulis imbuti; sed quales quantasque noxas humano generi inserant, tota die videre licet. Nam miserrima ratione eiusmodi empirici, si dens statim non cedit, instrumentis variant, aegrotumque

divexant, cum unum iusto modo applicatum plerumque sum ceret.

Ilaec edoctus, indignum ex iis imaui, eorum insistere vestigiis et theoreticam potius aliquam iam Dresilae cum degerem cognitionem ex praeceptorum institutione acquisitam, deinceps Lipsae mathematum cultu

perscctiorem reddici, quo firmiori fundamento mea qualiscunque pra-A 2 ctica

8쪽

cti ea cognitio fulciretur. Ad omnes autem operationes sex instrumenta sufficiunt, quae relictis omnibus reliquis a Patre opti ino, felicissimo, cum successu solum adhibentur. Odontagra nimirum Pelicanum dicturn, Forceps curua atque recta, Clauis anglica,. Uncus cum hypomo chlio a Patre meo emendatus et pes caprae, ea instrumenta sunt, ad quorum descriptionem, agendi applicandique rationem iam accedo. MultOrum annorum quidem ad hanc artem recte eXercendam rcquiri eXperientiam, certum est, interim vero nemo negabit, ut iam superius dixi, applicationem ipsam usu rationis ac cognitione constructionis instrumentorum ad modum facilem reddi. Omnia vero instrumenta ad euellendos dentes adhibita reuera ad vectium pertinent classem, commodeque in compositos ac simplices vectes diuiduntur. 1 implices Ob faciliorem applicationem prae compositis primas tenent, quoniam eorum vis facilius ex medici chirurgiue consilio moderatur. Simplicibus, Uncus cum hypomo chlio, Clauis Anglica et pes Caprae, compositis Vero omnes Pelicanorum et forcipum species ac varietates adnumerantur. Cum vero fabrica usus atque applicatio simplicium vecti uini facillima sit, statim me ad tractationem compositorum conuerto, atqu primum Pelicanum describamia

De Peli cavo.

Cel. HEisTERus') optimam Pelicani leonem in chirurgia sua exhibuit,eXcepto hoc sorte momento, quod iusto minoris diametri rotam depingi curauerit. Deinde solummodo duas species uncorum nominauit, qui tamen saepe nec sufficiunt nec applicari possunt. Itaque Pater meus alios inuenit, postea accuratius describendos. FAvCHAR Tvs ')Gallus, Chirurgus in hoc genere clarus, etiam Pelicanum laudat, ab ipso inuentum qui loco rotae plano inclinato, Corio obducto instructus est, in quo cum instrumenti ex ligno constructo corpore uncus medianteferreo axi coniungitur. At vero quibus incommodis instrumenta ex ligno constructa, planumque corio obductum, quali inmunditi ei obnoxia sint, intelligit quisque facillime. Nec minus laudandus est ille,

cum Vid. LAVR. HEisTEni Chirurgia Cap. LXXIX. p. s62. Tab. XIV. D. a I. Pi ERRE PAUCHART Chirurgien Dentiste Tona. II. p. I 4 a. Cop. XI. Tab. 2I. 23. 24.2S. 26.

9쪽

eum duabus inter se inuicem communi axi iunctis, a Dro NIs 'LLvcxiNGio ' ) et ERAM uir L ) descriptus, vel ille Pelicanus rota mobili et iemi lunari a G aENGEo Tio ) depichus. Quae Scui TE Tvs in Armamentario suo chirurgico, quamquam nimis parua delineata instrumcnta odorat agrica describit,. inter quae etiam Pelicani obliqua cum rota, vel plano inclinato sabrefacti mentionem iniicit, ea omnia, quoniam icones nimis paruae sunt, et ob expositionis brevitatem diiudicare non licet. A plurimis peritillimisque communi suffragio susceptus Pelicanus, ex duabus constat partibus, nimirum ex Unco

Tub. I. Q i. A et vecte B), qui iterum in rotam et vectem vel

manubrium DE) diuiditur. Hoc ultimum artificiose constructum, ferreum parallelopi pedum refert, in cuius in seriorem extremitatem corneum plerumque capitulum immisitam est. Fig. II. A . Media inter rotam ss) et capitulum A) locata pars, quadratam excisionem climatam habet ), quae a manubrii capite procedentem a latam cochleam Fig. III. E et Fig. IV. a x in marem facile recipit. Huic vero coehicae mari alia foemina Fig. IV. A) ita adaptata est, vi variis conuersionibus ad rotam

adduci atque etiam ab ea remoueri possit. Aperturam hanc ferrea lamina unco obuersa Fig. U. claudit, quae insimul eminenti margiue d) cochleam in loco B Fig. lIl. tenet ne vacillare possit. Sicuti etiam superius per rata est C , quo foramine mediante cochlea ad manubrium superius Pelicani Fig. l I. D) firmatur. Foemina cochlea Porro extus clauem Ollendit Fig. IV. A), ad quem uncus vel si ) cochleae vel elateris ope adfigitur. 1 Uncus Fig. VI. rursus in annu-

) nio Nis Coum des operations, septieme demonstration pag. 6Os. Fig. XI. Bour les denis et les Gencives Num. 3.

BRAMBl LLAE instrumentarium Chirurgicum pag. 78. Tab. XIX. Fig. 3 - JACQUES GARENGEOT nouueau trai te des instruments. TOm. II. Tab.

II . Fig. 3.

) D. JOANNis SCvLTET i Armamentarium Chirur, cum. Parte II paga 3. Tab. X. Fig. q. ti FAUCH Anius hanc firmationis methodum laudat in P. II.. cap. II. Pae 8. citati libri- ι

10쪽

curvam partem C) diuiditur, cui unci nomen proprie conuenit. Totius instrumenti sex vel septem pollicum, unci trium et unius quartae partis longitudo sufficit. Omnes partes autem bene accurate que ex chalybe non nimis duro construi debent, nam iusto maior duritiei gradus tragilitatem, minor flexilitatem unco conciliat. Rota autem optima ea videtur, quae non nimis paruum habet diametrum, nam applicatio dissicilior est, quoniam talis fere sempera superficie convexa coronae proximi dentis elapsit. Uncorum est etiam aliqua diuersitas, nimirum alii recti, alii in medio corpore curuati sunt. Fig. VII. A). Illi recti, ad anteriores primos molares dentes, hi vero ad posteriores applicantur, nam recti ob buccas non ad posteriores dentes usque pertingunt, et, quod si etiam

attingerent, tunc propter distantem et longinquam rotae applicationem, maior vis requireretur, totaque operatio fieret multo grauior. Quoniam autem communibus uncis radices euelli vix possunt, quia eorum arat

rior pars bidenticulata adeoque lata est: Ea de causa Pater meus duas nouas inuenit species, quarum primae perforatiui, secundae excuruati unci, nomen imposuit. Anterior perforatiui unci pars Fig. Vt II. A) compressa, dimidiam partem longior, quam illa reliquorum Vnco rum, anterius acuta, incisuraque praedita est fl). Hi maximam praestant utilitatem in euellendis radicibus superioribus, si tota nimirum

corona ad extremum alueoli marginem carie exesi sit. Nam lille uncus inter laminam maxillae internam et gingiuas facili negotio immittitur, eum in finem, ut laminam maxillae tenuem perforet, sicque radicem protrahat. Idem facile et commode in corpus radicum valde carie destructarum immittitur, et hoc modo radix euellitur. Unci huius anterior pars ob eam causam longior, ac in reliquis fit, quoniam alias eius corpus ad coronam, neque uncus tamen ad destinatum perueniret locum, immo rota non ad proximorum dentium coronas sed gingiuas adponenda esset, unde non solum operatio redditur dissicilior, sed etiam

inflammationes, contusionesque a comprimente rota oborirentur.

In altera unci specie, quam Pater meus cauam appellat, Fig. VI. .

A) pars anterior non tam longa ac in prima fabrefacta est, sed paulo

latior, superficiei eius externae conuexae s fl) interna concaua respou

det C , neque etiam incisuram anterius ostendit. Hic ultimus ad inseriorum lentium radices adhibetur optime, eius enim semicanalem ad

SEARCH

MENU NAVIGATION