Semiotices medicae generalia commentata ...

발행: 1780년

분량: 44페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

5쪽

SEMIOTICES

COMMENTATA.

AUCTORITATE

GRATIOSI MEDICORUM ORDINIS

ACADEMIA LIPSI EN SI PRAESIDE

D. CAROLO CHRISTIANO KRAI SE

EIUSDEM ORDINIS ASSESSORE, R E L.

A. D. XVII. M. MARTII, A. P. C. N. MDCCLXXX

PRO GRADU DOCTORIS

PROPONIT ET DEFENDIT

CAROLUS FREDERICUS AGNER

PENICENSIA

MEDICINAE BACCA LAVREVS.

7쪽

MEDICAE GENERALIA

COMMENTATA.

PROLOGUS.

Si, quod nemo facile dubitat, librorum in artium et doctrinarum genere quoque Optimorum notitia haberi iure aliquo potest initium quoddam sapientiae haud contemnen dum, doctrina Vero ex libris errorum plenis ac proletariis hausta, miscella illa et quasi confusanea, parum utilitatis et securitatis discentibus affert, atque praeterea meliori et veriori cognitioni non leuia impedimenta Obiicit; Uerendum non erit. ne quis in dubitationem adducat, partem felicitatis non minimam studiosis artium et litterarum putandam esse, si quibus contingat esse tam felicibus, Ut per omnem vitae scholasticaesitae cursiim et librorum lectissimorum usu et intelligentium ac sidorum doctorum ductu ad artes et doctrinarum studia, quibus se addixerint, vere et solide instituantur. Quemadmodum enim figuras in se inscribi quaslibet facile patitur cera, ita imberbium quidem iuuenum, cereorum in Vitium et errorem flecti, rudiores animi dogmatum quo mulS et qualiumcUnque, blandientis sermonis lenociniis propositorum, capaces sunt avidique, sed tamen falsarum imaginum semel acceptarum et altius menti impressurum deletionem non tam facile et libenter quam cera sequax, admittunt, testae potius recenti similes quo semel sunt imbuti, odorem diu, non raro tanta tenacitate A a seruant

8쪽

seruant, adeoque grauiter spirant, ut male instructi homines non solum institutionem meliorem pervicacissime stultissimeque detrectent , Verum eos etiam, a quIbus edoceri Veriora

poterant, odio implacabili, aliquando ad internecionem usque, immo Vero post fata, persequantur. Et quamuis illi, qui nondum in falsis opinionibus consenuerunt, neque igitur prorsus caeci et surdi ab iis redditi sunt, sit meliora vident, an

mum interdum aduertant, eaque probent, plerumque tamen

id et sero et aegre fit, Vt, si opinionum commenta per longaS moras inualescentia rationem iam iamque captiuam ducunt, mens ab erroribus, quibus implicita et vincta quasi est, liberari et in sanitatem restitui pristinam non sine multo labore et taedioso renixu possit. Quod bene intellexisse et i Moi rigus videtur, celeber quondam musices magister, quem F. QVIN-Tii IANVs scribit a discipulis prius male informatis geminam postulaste mercedem, scilicet quoniam geminum et dediscendi et docendi laborem subire cogeretur. Ab hac quidem atque ei similibus artibus, parum subtiliter cultis iis, praeter senium insuavi tatis quendam humano generi nihil admodum mali futurum est ; at Vero medici, perperam ad artem suam instituti, cum non prius, quam eXPerimenta egerint per mortes, sapere discunt, nonnulli quoque aeternum desipiant, aut dolores non

necessarios mouendo aut morboS praeter necessitatem trahendo atque sic aliquando immedicabiles reddendo, non tantum perquam multa insuauia ingrataque, sed pestifera etiam inferular mortalibus, Vt humanae salutis praesidem artem in 1 immam hominum perniciem ab illis conuerti recte dicas. Quodsi vero ab uno male docto medico , ob vile lucellum postea animam prostituente iam satis periculorum ciuibus impendent; quantam putabimus ab ineptis artis do istoribus parari eorum stragem, quando isti aut docendo scribendoque non magis discentium quam suam utilitatem nominisque celebrita-

9쪽

PROLOGUS.

britatem mira interdum iactantia et inani loquacitate aucupentur, aut profano austi strepituque ridiculo capita tironum vanis nugis et id earum lcunculis ac spectris lactent et farciant, aut aeternas dubitationes mouendo et audientibus scrupulos continuos iniiciendo eos perturbent, atque omnes ii luculenter sic monstrent, ad docendi prouinciam se non esse a natura destinatos , sed infelici quodam sidere detrusos. Haec cum scribbmus, non cum laruis et Umbris pugnari, testimonio esse potest et historia artis medicae et scriptor Franco gallus seu Heluetus, nupcrrimus ille, qui de cathedris medicorum per Galli rum prouincias fundatis et erectis tam clare et articulate declamauit, Vt illi, quibus dictum est, interprete careant quam facillime ' . Sed quorsum ista omniata Θ Eo, ut et ego ipse

grato assicerer sensu, et alii felicem praedicandum me esse intelligerent, quod, cum arti salutari addiscendae animum addixissem meum, eius doctores in hac litterarum et artium Vniversitate nachis sim eruditissimos iuxta et candidissimos, qui et optimorum librorum eXplicatione luculentissima ad artem me

instituerent eam, et Omnino serioque cohortarentur, Ut caeterarum quidem doctrinarum studia cupide etiam amarem, omnia Vero apposite et habita prius cum prudentioribus deliberatione prosequerer, sed ne caeteris tamen illis tribuerem plus temporis, quam artis, cuius magistrum me professurus olim essem, ratio, nobilitas et dignitas, dissicultas atque longitudo vitaeque humanae breuitas permitterent. Secus enim qui res instruerent ias, fere per omne vitae breuis curriculum arti longae non niti perfunctoriam operam nauare solitos

A s esse,

') Vid.Lauarchie medicinale oula me- torum Arctaaeus cum ipsius apostolis, decine comme Huisibis a la Socii te. par quorum nomina ad posteros trans-Z1. I. E. Giliberi. Ne chates. II r. mittere pudet. Quam inanes illae a Item WIR DIGIT medicino Apirituum; cn AANANIO pictae atque fictae nec non HELMONTII et eius secta- idearum imagines

10쪽

esse, censurae igitur BACONIs a vERvLAMIo iure ae merito obnoxios, qui, equidem, scripserit, medicis minus succenseo, Isaepenumero vacent alicui sudis sisteri, quod adamant, magis quam arti suae propriae. Inuenies enim inter eos Poetas, Antiquarios, Critiros, Rhetores, rel. atque in iis artibus magis quam in prose sone propria eruditos. Neque hoc si, ut arbitror, quia habeant, quae sibi obuersentur, obiecta tam foeda et tri ia, ut animum ad alia abducere iis omnino opus sit, sed quod arbitrentur, parum ipsis

interesse vel ad exsimationem vel ad lucrum, Utrum artis suae mediocritatem an perfectionem in ea maiorem a sequantur. Morbi enim taedia, vitae dulcedo, spei fallacia et amicorum commendatio emciunt, ut homines facile in medicis qualibuscunque fiduciam collocent. Verum si quis haec curatires perpendet, ea potiuI ad culpam mediίorcim quam ad culpae excusationem Ipsectant. Haec Vir ille Summus de medicis aetatis suae, de nostrae fortasse aliter. Sed praeceptores mei praeterea, cauendum mihi esse, ne, quod iuniorum maXimeque eortina, qUOS puerulos praecoci sapientia Poeta ille appellat et odit, non pauci peccent, anteaquam audiendo, legendo, intelligendo ac meditando artis principia et praecepta animo inhaeserint penitius, atque studia mea ad maturitatem quandam peruenerint, morborum curationes intempestiue suscipiendo aegrotantibus noce.

rem, mihi vero ipsi horas serriperem ad discendum et medi,

randum necessarias, cum Vel Veteranorum illi, qui ample valetudinarios nutriunt, hac parte delinquerent nonnunquam; 1ectandum potius esse IA C. HOLLERIUM, qtiem TI VANVS, U-sidua meditatione, alat, aererrimis iudicium attulisise, ut deplo

ratos morbos, et ob fesinationem ab aliis per vicos vaga cursitatione mutor fatigantibus, mimos cognitos, summa felicitate curauerit. Vtrum his aliisque consiliis saluberrimis aures praebendo dociles sorte hac prospera et facili non omnino indignum memet exhibuerim, an vero Epimetheis, quorum plures quam

SEARCH

MENU NAVIGATION